Articulus 4
Quod ambitio valde odienda sit ac repellenda omni Christiano, potissime autem religioso, propter ipsam ejus enormitatem, fœditatem vilitatemque in se ipsa.
QUEMADMODUM virtus tanto desiderabilior amabiliorque consistit, quanto sublimior fuerit atque perfectior; sic vitia tanto sunt odibiliora ac fugibiliora, quanto in se ipsis enormiora et nequiora esse noscuntur. Hinc una generalisque ratio vitandi ac abhorrendi omne peccatum, est ipsa peccati fœditas, pravitas sive enormitas in se ipso. Idcirco ad virum veraciter virtuosum certum est pertinere nolle peccare, quamvis non esset providentia aut judicium Dei, aut aliqua ultio culpæ. Denique, S. Gregorio teste, quamvis in carnalibus sit evidentior turpitudo, spiritualia tamen peccata carnalibus peccatis sunt enormiora, majora seu graviora, loquendo in genere : sicut superbia, invidia et acedia graviores censentur gula, luxuria, ira ; et hoc ceteris paribus. Hinc ambitio propter propriam suam in se ipsa pravitatem ac gravitatem potius odienda et abjicienda est unicuique Christiano, præsertim religioso, quam ob suam fœditatem turpitudinemque luxuria. Propterea ait Scriptura : Odibilis coram Deo et hominibus est superbia ;1 itemque :2 Superbiam nunquam in tuo sensu aut in verbo tuo dominari permittas.
Præterea, quamvis inter superbiam et ambitionem, proprie loquendo, differentia assignetur (superbia namque ambitione communior est, et mater atque origo ipsius), frequenter tamen unum pro alio sumitur. Unde Joannes ait in prima sua Canonica : Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.3 Augustinus hac utitur littera : Quidquid est in mundo, desiderium carnis est, et desiderium oculorum, et ambitio sæculi. Atque ibidem per ambitionem sæculi, superbiam accipit. Hinc pro maxima parte ea quæ sacra Scriptura sanctique Patres et doctores de superbia dicunt, de ambitione intelligi queunt. Verumtamen, sicut prætactum est, proprie loquendo, duo hæc inter se distinguuntur, ita ut ambitio videatur esse quasi species quædam superbiæ. Superbia quippe propriissime, ut apparet, est extollentia seu magnificatio sui ipsius in se : ex qua magnificatione mox oritur appetitus propriæ laudis, humani honoris, gloriæ vanæ, dignitatis seu præsidentiæ.
Porro, quam frequenter quamque vehementer Scriptura divina vituperet, prohibeat, reprobet et condemnet superbiam et ambitionem, satis est evidens, nec opus est illud nunc comprobare. Id tamen vigilantissime pensandum est, quod Christus ubique in Evangelio ambitionem, hypocrisim et gloriam vanam, tanquam pravissima germina maledictionisque semina sibi invicem cohærentia et connexa, specialissime prosequitur, reprobat et confutat; eisque plenos fuisse Scribas et Pharisæos ac sacerdotes testatur. Quare et dixit eisdem: Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab invicem accipitis?4 Et rursus: Væ vobis, hypocritæ, qui similes estis sepulcris dealbatis, qui amatis primas cathedras in synagogis, etc.5 Istud igitur omnem Christifidelem potest ac merito debet movere et incitare ad detestationem præcordialem incessantemque fugam et implacabile odium totius ambitionis et hypocrisis, et gloriæ quoque inanis, imo et totius elationis ac vanitatis. Infectis namque his vitiis multoties protestatus est Christus: Receperunt mercedem suam. De quibus canit et Psalmographus: Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Et iterum: Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem et quæritis mendacium? Item et in libro Job: Congregatio hypocritæ sterilis.
Postremo, ambitiosi, hypocritæ, avidique humanæ laudis, sunt falsi prophetæ, de quibus in Evangelio Dominus admonet:6 Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Certe, ut ait Ambrosius, tanto detestabilior est ambitio quanto secretior, et rursus, quanto secretior, tanto incurabilior: vulnera namque latentia difficilius constat curari. Hinc publicani et peccatores aperti, fures, raptores ac meretrices, non tantum displicuerunt Christo ut Scribæ et Pharisæi ac sacerdotes, propter eorum ambitionem, hypocrisim gloriamque inanem. Nunc quoque plus displicent Creatori et abominabiliores sunt Salvatori ficti, versuti palliatique Christiani, ambitione, hypocrisi, vana gloria depravati, quantumlibet foris devoti, morigerati, religiosi appareant, quam homines manifeste defectuosi, rotundi, carnales; sed et multo inconvertibiliores, insanabiliores sunt illi quam isti. Idcirco de illis ait Scriptura: Simulatores et callidi provocant iram Dei;7 itemque: Numquid Deus exaudiet vocem hypocritæ, quum venerit super eum angustia? aut in Omnipotente poterit delectari?8 Et iterum: Væ duplici corde.
Quum ergo sit tanta vitiorum istorum (præsertim ambitionis) enormitas, fœditas atque nequitia, detestemur omnifarie ea detestatione immensa, fugiamusque ea incessabili fuga: quia cor ineffabiliter deturpant, mentem evertunt, naturam Deo dissimilem, vilem, ignobilem, odibilem et obliquam constituunt. Quod ut clarius agnoscatur, adhuc diffusius aliquid de ambitionis enormitate et vilitate conscribam.
Footnotes
Chapter 5 of 23