Skip to the text

Articulus 13

De variis rationibus propter quas ambitio specialissime ac vehementissime religioso omni est abhorrenda, ex doctrina S. Dionysii.

UT clarius innotescat quam summe et præcordialissime oporteat omnem religiosum prorsus odire, horrere, abjicere universam ambitionis et vanæ gloriæ atque hypocrisis vanitatem, fatuitatem ac labem, necesse est ut doctrina divini ac magni Dionysii libro de Hierarchia ecclesiastica elucescat.12 Non est, inquit, officium monachi, aliorum curam, prælationem seu animarum habere gubernationem, sed sui ipsius esse sollicitum, et uni (videlicet Deo) et sibi soli intentum, Deum pure colendo, atque se ipsum jugiter in cordis puritate servando.3 Rursus oportet monachum a carnalibus desideriis penitus abstinere, et suam post Christum crucem portare, corpus proprium castigando, voluntatesque proprias mortificando. Insuper conversatio monachi debet esse munda, nuda, non ficta, ut vera simplicitas sit in corde, nec exteriori compositione simulet se habere quod sibi non inest, sed sinceriter ac directe tendat ac erigatur ad Deum. Debet quoque solis necessariis esse contentus, et omnia curiosa, superflua ac sæcularia resecare. Hinc quippe in claustro quasi in sepulcro absconditur, ut penitus sit sæculo mortuus, universasque inquietudines ac tumultus exteriorum rerum, imo et interiorum passionum ac motuum, a sui cordis cubiculo mere excludat, quatenus soli Altissimo pura, affectuosa ac stabili mente intentus sit.

Ecce ex his beatissimi Dionysii documentis possunt diversæ considerationes formari ad declarandum quam vile et monstruosum, quam pestiferum et injustum, quam damnabile et perversum, quam stolidum et iniquum sit in religioso honorem proprium affectare, ad præsidentiam adspirare, vanæ gloriæ consentire, hypocrisi deservire, humanis laudibus delectari, sub monastico habitu cor deferre mundanum. Primo, quia ad monachum spectat sibi soli ac Deo vacare, et esse unius (hoc est sui ipsius) custodem. Ideo contra proprietatem et descriptionem ejus consistit, ut ad aliorum præsidentiam, curam et ducatum se ingerat, etiam si perfectus exsistat. Porro, si nondum perfectus præsumat hoc ipsum, non dubium quin acediæ morbo vanitatisque spiritu præsumptionisve vitio seducatur, quum negligat miser se ipsum, et id quod Deus ab ipso requirit, non satagat adimplere, videlicet semetipsum plenarie reformare: sic namque sub specie boni introeunt mala. Enitatur igitur religiosus omni die digne proficere, ut tenetur, et tunc exteriorum gubernationem ac dispensationem quotidie magis ac magis verebitur.

Secundo idem ostenditur, quoniam ad religiosum spectat propriam voluntatem mortificare, abnegare, relinquere, atque ad præsidentis imperium agi, duci, moveri ac regulari, et obedire, magis quam agere, ducere, aut se ipsum movere aut regulare, aut aliis imperare. Est itaque proprietati ac rationi suæ contrarium, ut ab inferioritatis ac subjectionis suæ statu se conetur excutere, et super alios se velit constitui, atque ad statum illum adspiret in quo sibi conveniat voluntatem suam præ solito recuperare, resumere, exercere, in tantum ut aliis quoque præcipiat, illorumque voluntates habeat sibi subjectas, et agat, moveat ac regulet eas. Si vero ad prælationem adspiret desiderio commodorum carnalium aut pristinæ libertatis, hoc quoque vocationi suæ prorsus contrariatur.

Tertio hoc probatur, quia (ut patuit) ambitio facit hominem pene in omnibus ad se ipsum inordinate reflecti, ita ut etiam in bonis quæ ex Ordinis debito operatur, ad sui ipsius temporalem honorem corporaleque commodum habeat oculum, non pure et irreflexe ad Deum ac ultimum finem. Propter quod conversatio sua non est munda, simplex et nuda atque non ficta, sed infecta, duplex, palliata et hypocritalis, nec recta et pura est ejus intentio: quod totum, ut dictum est, rationi ac proprietati veri repugnat religiosi.

Quarto hoc demonstratur, quoniam (juxta præhabita) ambitio parit inquietudinem et tumultum vitiorum ac passionum in anima, diversas amaritudines, sollicitudines, anxietates, suspiciones, et curas inordinatas, pravas ac pessimas causans in ea. Prælatum quoque oportet frequenter in exterioribus occupari, et inter sæculares homines apparere, loqui, tractare ac detineri : ex quo plurimas mentis distractiones, indispositiones, negligentias inquietudinesque faciliter potest incurrere. Idcirco affici ad primatum ac regimen exteriorumve dispensationem, omnino repugnat vocationi atque professioni religiosi, quem ad pectoris pacem, ad internam dulcedinem, ad veram animi libertatem, ad simplificationem cordis sui in Deo, ad meram absconsionem et mortificationem sui a sæculo isto, semper tendere ac conari oportet.

Postremo, religiosi ex sua professione tenentur ad perfectionem quotidie tendere, digne proficere, meliora et viciniora saluti amplecti, et cordis insistere puritati. Quum ergo tam multa (ut patuit) et gravia ex ambitione generentur peccata, non potest religiosus suæ satisfacere professioni, si intra se ambitioni tribuat locum, quæ nec permittit monachum quotidianas suas deplangere culpas, nec interiora sua sinceriter examinare, sed facit eum assidue adjicere ad peccandum et multiplicare quæ defleantur, atque in quadam cordis insensibilitate, superficialitate et excæcatione vitam transire ac deperdere, et tepiditati succumbere, et per consequens est evomi digna.

Rursus, quum omnia divina præcepta, evangelica quoque consilia atque monastica exercitia ad caritatis perfectionem ordinentur ac tendant, jamque ostensum sit ex ambitione ubertim nasci invidiam caritati directe contrariam; constat quam summe et maxime, quam indesinenter et vigilantissime odienda, vitanda et abhorrenda sit omni religioso diabolica illa et maledicta ambitio.

Item, secundum doctores, religiosus non tantum ad meliorem, sed item ad securiorem viam tenetur. Ideo suæ vocationi, professioni proprietatique derogat, ut a securissimo statu inferioritatis et subjectionis ad periculosum statum superioritatis adspiret.4 Dicit quoque in Summa sua Udalricus, paucos ad culmen illud virtutum pertingere cui debetur prælatio. Propterea nimis incertum, vanum, præsumptuosum et periculosum censetur, ut religiosus cupiat præsidere, præsertim quum ad religiosorum prælatum præcipue magna exigatur perfectio : siquidem quo religiosi sæcularibus virtuosiores consistere debent, eo prælatum ipsorum perfectiorem esse prælato sæcularium requirit justitia.

Advertamus ergo et impleamus quod tertio libro de Officiis ait Ambrosius : Quum dicat Apostolus, Vita vestra abscondita est cum Christo in Deo, nemo hic quærat fulgere, nemo sibi arroget, nemo se jactet.5 Nolebat se Christus hic agnosci, nolebat prædicari in Evangelio nomen suum quum in terra conversaretur, venit ut lateret hoc sæculum : et nos ergo simili modo abscondamus vitam nostram Christi exemplo, fugiamus jactantiam, prædicari non exspectemus. Melius est hic esse in humilitate, ibi in gloria. Quum Christus (inquit) apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum ipso in gloria.6

Footnotes

  1. Ibid. 7, 9. ↩

  2. Sap. vi, 8. ↩

  3. cap. vi. ↩

  4. art. vi. ↩

  5. Coloss. III. ↩

  6. Ibid. 4. ↩

Chapter 14 of 23