Skip to the text

Articulus 22

Contra ambitionem, ex verbis S. Cyrilli episcopi.

GLORIOSUS ac sapiens vir S. Cyrillus antistes in suis ait Proverbiis : Cave ne appetendo dominationem, in superbiæ corruas servitutem, et ne quum te aliis præfers, tu ipse tam grande tui ipsius dominium perdas. Sed dic mihi, quæso, anne justum putas desiderare quod optas? Nam si justum non est, hoc ipsum appetere, est injustum. Velle enim quod injustum est, iniquum esse cognoscitur. Ipsa quoque injustitia miseria est : ergo ex hoc appetitu es miser. Verum omnis miser suæ calamitatis est servus. Sed si quod injuste desideras obtineres, plus miser exsisteres : quoniam unusquisque tanto miserior esse convincitur, quanto ejus voluntas in malo celerius adimpletur. Si vero quod cupis, asseris esse justum, necesse est ut ex aliqua supereminentia tui. Ostende ergo quo dono aut specie ita excellis. Nimirum si sapientia alios cupis transcendere, et si ejus prælatione levaris, hæc dominatio vera est. Sed hæc nequaquam sursum te projicit, sed humilitatis sinu salubri te deorsum recondit. Nam ubi vera sapientia, ibi humilitas.1 Si autem potentia niteris transcendere alios, et si ejus prælatione levaris cum Nemrod impiissimo et Alexandro nequissimo, prædo eris : potentia namque per se non excellentiam, sed violentiam parit. Quamobrem apud te mane, atque in communi naturalis societatis lege subsiste : quoniam si injuste te levas, mox veræ firmitatis amissa justitia, servus similium juste eris. Verum in æquitatis politia præesse, subesse est ; et qui arrogantia dominatur, justitiam spernit, et vitiis subest. Idcirco depone fastum, tolle nomina dignitatum. Et quid est omnis homo, nisi homo? Una igitur tantum æquitas est hominem possidendi, voluntas diligendi.

Insuper, contra inordinatum libertatis affectum subjectionisque fugam sic scribit :

Libertas dulcis est incomparabilisque thesaurus, sed non competit æqualiter universis. Plura enim sunt quibus pax, vita securitasque salutis tantum ex debita subjectione contingit : propter quod non aliud est eis vera libertas, quam propriæ libertatis salutaris perditio. Populus quippe quem rector non coercet, libertate perit. Sic et corpus animæ subjectum atque conjunctum vivit, et mox quum ab ea liberatur, exstinguitur. Navis subjecta nautis servatur a fluctibus, a quibus si relinquatur, mox naufraga dissolvetur. His ergo libertas certa est perditionis captivitas : sic et subdito a suo præsidente averso. Sed ex quo naturaliter te delectet libertas, dic, quæso : an ad bene vel male agendum? Quippe si intendis bene facere, hoc tantum est quod exigit pastor tuus. Ut quid refugis eum? Si autem sine ratione agere cupis, ipsa tibi erit libertas exitialis servitutis captivitas. Nam malæ voluntati libertas causa peccandi est : qua quidem ejus consummatur iniquitas, et mox captivitas sequetur. Sic mala voluntas quanto liberior, tanto servilior; quanto potentior, tanto infirmior; quanto sublimior, tanto minor.

Audi ergo consilium meum, et pastori tuo te libenter subjice, ne libere pereas, et ne instar ovis te infernalibus lupis devorandum exponas. Noli appetere cornua, quia qui appetit ea, est fatuus : perdit namque caput discretionis et aures quietæ virtutis. Ecce superbi dum elevantur jactantiæ flatu, ruunt inferius, atque ad ima inferi divinæ ictu justitiæ profundantur. Quamobrem fuge fallax hujus sæculi sursum, et ad verum tende per humilitatem deorsum. Agnosce celsitudinem deceptivam, a sapientibus fugiendam, quiete privatam, securitatisque nesciam, innumeris hinc inde vallatam angustiis. O quam felix est subjectio humilis, jugiter stabilis, undique tuta! Hoc nos docuit Christus : Discite (inquiens) a me quia mitis sum et humilis corde.2 Qui cum Patre et Spiritu Sancto unus est Creator et gubernator omnipotens, omnium superborum ac sublimium colla propria virtute conculcans, humilitatis amator, ambitionis damnator : qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.

FINIS OPUSCULI CONTRA AMBITIONEM.3

Footnotes

  1. Prov. xi, 2. ↩

  2. Matth. xi, 29. ↩

  3. Eccli. xxiv, 11. ↩

Chapter 23 of 23