Articulus 10
De rationibus detestandi ac repellendi omnem ambitionis insaniam, sumptis ex parte Dei.
QUUM ad omnipotentiam ac sapientiam Creatoris pertineat regere quod creavit, et ei specialis sit cura ac providentia hominum, derogat auctoritati ac sapientiæ Dei, qui non vocatus ab ipso, audet se intromittere de regimine creaturarum suarum, præsertim rationalium. Ad ipsum namque spectat disponere qui quibus debeant præsidere, sicut ad regem terrenum pertinet ordinare potestatis suæ vicarios et inferiores in suo regno rectores. Faceretque injuriam regi, qui ab alio quam ab ipso, aut sine ejus consensu et dispositione, in suo regno niteretur præesse. Sic et Deo facit injuriam, qui ab alio quam ab ipso aut contra dispositionem ipsius præsidentiam quærit.1 Unde et scriptum est: Noli quærere ab homine ducatum, neque a rege cathedram honoris.2
Præterea, quoniam Deus tantum dilexit genus humanum, quod pro ejus salute dedit ac misit unigenitum Filium suum, et ipse unicus Dei Filius tanti nos æstimavit, quod pro nostra salute incarnari atque in mundo hoc inter homines conversari ac mori dignatus est;3 grandem infert contumeliam Patri ac Filio, qui proximorum salutem sic parvi pendit, et sanguine Christi redemptos tantis exponit periculis, ut ad illorum prælationem ac regimen se ipsum insufficientem et indignum, utpote ambitiosum, præsumptuosum ac vanum, ingerere audeat.
Insuper, quum divina justitia a prælatis rationem pro subditis exigat, et quidquid minus debito in subjectis invenerit, præsidentibus, nisi quod in ipsis est fecerint, imputet, atque durissimum se esse facturum in prælatis judicium comminetur:4 nonne infinitæ exstat vesaniæ, postposito et abjecto Dei timore, oblito judicii divini rigore, abjecta consideratione æterni supplicii, ad præsidentiam adspirare, ad prælationem se sponte offerre, ne dicam præcipitare atque ingerere, sive in ea vano affectu velle persistere? Idcirco de ambitiosorum vanitate et cæcitate sanctus admirans Bernardus, exclamat: Quæ est ista temeritas? quæ horum insania? Ubi timor Dei? ubi memoria futuri judicii? ubi metus gehennæ? O judiciorum Dei abyssus multa!5 O terribilis Deus in consiliis super filios hominum!6
Præterea, quoniam Deus in Scripturis tam copiose omnem nobis ambitionem dissuasit, irreverentiam facimus ei, quod non obstantibus illis, contrarium agimus.
Postremo, quoniam Dominus et Salvator, Deus et Judex noster, Unigenitus Patris, in omni conversatione sua in sæculo isto exemplis et verbis edocuit et præcepit ut in vera humilitate, contempta omni elatione, ei deserviamus, et ipse in vita hac in summa humilitate et paupertate ac obedientia vixit; debemus eum in hoc jugiter imitari, non insolescere et ambire, non extolli aut superbire:7 quoniam non est servus major Domino suo, qui quum quæreretur a populo ut fieret rex, fugit in montem.8
Footnotes
Chapter 11 of 23