Articulus 15
De eodem ex sententiis Climaci.
PROFUNDISSIMUS vir Joannes Climacus quid ad religiosos et monachos spectet subtilissime contemplatus :1 Monachus, inquit, est mœrens et dolens anima ex indesinenti mortis memoria. Atque, ut idem Pater fatetur, oportet monachum jugiter compunctioni insistere, et lacrimis sanctis perfundi, et metu futuri judicii præsentia cuncta despicere. Ideo prorsus repugnat proprietati ac debito boni religiosi velle in sæculo honorari, pristinam libertatem appetere, exterioribus occupationibus delectari, velle præ ceteris exaltari, inaniterque gaudere, aut aliquid hujus sæculi affectare.
Insuper Climacus ait : Monachus est sanctificatum corpus, expurgatum os, illuminata mens. Quum ergo ambitio sit in se ipsa tam enorme peccatum, atque tam multa et magna ex ea pullulent vitia, in quibus et corpora exhibentur arma iniquitati, et os multiloquio ac variis verbis inquinatur illicitis, mens quoque præcipue excæcatur;2 rite infertur quod ambitionem potissime debeat detestari omnis religiosus tanquam pestilentissimam infectionem.
Iterum dicit : Monachus est qui solum ea quæ Dei sunt, agit, cogitat, loquitur, Christo unitus in omni tempore, loco atque negotio. Ex quo constat, quod vita religiosi debeat esse omnino divina, cœlestis ac spiritualis et christiformis. Qui ergo ab hujusmodi vita tepescens, pro spiritualibus exercitiis ad exteriora afficitur, iste pro croceis stercora amplexatur, et manna fastidiens, ad Ægyptias redit ollas :3 imo et cum primo illo apostata angelo de cœlo ruit in terram ;456 et quum spiritu cœperit, carne jam consummatur.7 In amaritudinem quoque convertitur vineæ alienæ, et pro uvis profert labruscas.8 Et huic competit illud in Psalmo : Homo quum in honore esset, non intellexit ;9 comparatus est jumentis insipientibus. Magis quippe delectat eum cum hominibus fabulari, hinc inde discurrere, pro libitu suo ingredi et exire, inter homines comparere, quam Dominum Deum suum orando et contemplando affari, et propter eum in cellæ abscondito residere atque in omnibus obedire. Ideo rudis et crudus est monachus ; nec gustare meretur quam magna sit multitudo dulcedinis Dei quam dat copiose his degustare qui extra eum renuunt consolari, quos ipse abscondit in abscondito vultus sui a conturbatione hominum, protegitque in tabernaculo suo a contradictione linguarum.101112
Denique non competit ei definitio monachi quam Climacus dat, dicendo :13 Monachus est ordo et consistentia incorporalium in corpore materiali et sordido consummatus. Debet etenim monachus ordo esse, id est in omnibus ordinatus, et consistentia incorporalium, id est instar angelorum in carne consistens ac divinis semper intentus, ut sit conversatio sua in cœlis.14 Verum, ut loquitur Augustinus, unde tam ingens perversitas, nisi de languoribus animæ ? Panis in fastidio est, et delectat venenum. Magis delectat homines et alia curiosa corporaliter intueri, quam omnium Creatorem fideliter speculari ; extra vagari, quam intus morari. Postremo talis coram Deo est spiritualiter turpissimum monstrum ; nec iis ornatur quæ per formam monasticarum suarum vestium designantur, imo sub veste claustrali gerit cor sæculare, et nec piscis est neque caro.
Itaque non ad nostros afficiamur honores, non periculosas promotiones, sed subsannationes quasi aquam bibamus, in adversis et irrisionibus quasi in omnibus divitiis gloriemur exerceri, corripi et corigi gratulemur, quia in hoc vocati sumus.
Footnotes
Chapter 16 of 23