Articulus 2
Cur ambitio sit peccatum, et qualiter homo variis modis in hoc vitium incidat.
QUONIAM Deus omnipotens ad sui ipsius beatificam visionem, in qua summus honor atque incomparabilis dignitas omnium intellectualium consistit creaturarum, nos condidit, ideo naturale est homini honorem appetere. Naturaliter quoque impressit Creator sublimis rationali creaturæ honoris affectionem, quatenus ea ordinate appeteret quæ vero, spirituali, recto perpetuoque honore condigna sunt, utputa: adoptivum Dei filium esse, Deo placere, uniri, et eo æternaliter frui; vitiis dominari, dæmonibus prævalere; universa carnalia atque caduca transcendere, spiritualibus ac divinis, cœlestibus et æternis
¹ Ex editionibus Coloniæ, Joannis Soteris, 1532, et Joannis Birckmanni Junioris, 1559. jugiter inhærere, sicque se totum in omni vita sua ad Creatoris adorandi honorem gloriamque referre; proximis quoque ad hæc omnia peragenda pro posse ordinate et caritative prodesse et auxiliari. Verum naturalis iste appetitus honoris, partim per originalis peccati contractionem, partim per propria et actualia peccata seu usum pravum infectus est et subversus, ita ut præfatis bonis vere honorabilibus derelictis, cupiat miser homo temporales, humanos, vanos seductoriosque honores, et propter hos obtinendos aut conservandos variis se exponat periculis, diversis laboribus, anxiis curis, imo multis et magnis peccatis; sicque vilissimæ se addicit servituti, quæ plane est servitus vitiorum ac dæmonum, vero ac justo honori summe contraria.
Hinc ergo ambitio est peccatum, quia per eam homo tendit atque afficitur ad sui ipsius honorem, promotionem, famam aut dignitatem, ordine recto postposito, imo processu obliquo. Nempe, juxta prædicta, honor homini debetur ratione virtutis, sapientiæ aut excellentiæ alicujus. Quidquid vero virtutis et sapientiæ aut excellentiæ in homine fuerit, a Deo collatum est ei, ut per ea Creatori deserviat, et ipsemet consequatur salutem, proximis quoque pro viribus prosit.1 Unicuique namque mandavit Deus de proximo suo, ut ei exemplaris consistat, et gratiam sibi concessam eidem communicet, consilium et auxilium fratribus suis loco et tempore opportuno impendens, prout sibi fieri cupit ab illis. Sic enim hortatur Apostolorum princeps: Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.2 Hinc rectus exigit ordo, et vera requirit justitia, ut de omni bono quod habuerit aut egerit homo, primo ac principaliter quærat, intendat, affectet Creatoris sui honorem, honorem quoque sibi exhibitum ad Deum et ejus honorificentiam finaliter referat, ad proximorum etiam ædificationem ordinet eum. Hinc innotescit, quod suum honorem nec debet nec licite potest quis in hac vita appetere sive exigere, nisi in quantum honor suus refertur ac cedit ad divinæ majestatis venerationem, sive ad ædificationem et utilitatem proximorum suorum; nec de sua inhonoratione debet dolere, nisi in quantum inhonoratio sua cedit ad inhonorationem offensamque Dei, aut scandalum proximi, sive in nocumentum ac læsionem inhonorantis.
Denique ex his constat, quod ambitionis peccatum potest homo incidere tribus modis. Primo, dum appetit honorari, laudari, famari de virtute aut excellentia quam non habet: quod est prorsus vanum ac fatuum, injustum atque hypocritis proprium. Secundo, dum sui ipsius honorem non refert ad Deum, sed in ipso vult honorari: quod est perversitatis et ingratitudinis magnæ. Ideo ab Apostolo increpatur et dicitur ei: Quid habes quod non accepisti?3 Si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Tertio, dum honorem suum ad proximorum non refert ædificationem. Quum enim hominis honoratio sit quædam testificatio ac manifestatio suæ excellentiæ aut virtutis aliunde sibi impensa, in tantum potest sibi placere honoratio sua, in quantum per eam aliis innotescit virtus seu eminentia sua ad profectum ipsorum et Dei honorem. Propter quam etiam causam debet opera bona ad quæ tenetur, publice agere, Christo dicente: Sic luceat lux vestra coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est.4 Hinc item tenemur curam habere de bono nomine, atque laudabilem famam amare, ut simus bonus odor Christi ubique.5 Siquidem proximis salubre tenemur exemplum, ne scandalizentur in nobis.6 Unde qui negligit famam, perhibetur crudelis, quoniam alios per suam scandalizando diffamiam, eos (quantum in se est) lædit aut perimit. Requirit ergo humilitas, ut quantum in nobis est, potius optemus inhonorari, diffamari, suppeditari, contemni et irrideri, quam honorari ac reputari. Nihilo minus exigit caritas, ut propter Dei honorem et proximorum ædificationem curemus nomen habere honestum exemplaremque vitam, et vere honorabiles esse et apparere, imo et (dum id requirit justitia) honorari : quod utique ad superiores et præsidentes potissime pertinere cognoscitur.
Footnotes
Chapter 3 of 23