Skip to the text

Articulus 8

De rationibus ex parte hominum sumptis, propter quas summe vitanda et odienda est omnis ambitio.

QUICUMQUE se ipsum sapienter atque profunde considerat, omnem mox ambitionem abhorret, honorari veretur, præsidere formidat, humiliari conatur. Primo itaque prælationem et dignitatem debet homo refugere et horrere ex consideratione propriæ defectuositatis, fragilitatis et insufficientiæ suæ: quæ talis ac tanta est, quod non solum insufficiens impotensque est gubernare, custodire et salvare se ipsum, sed nec aliquid boni cogitare aut agere valet ex se, imo in cunctis indiget incessanter ope et gratia actualique motione Spiritus Sancti. Qui ergo se ipsum non valet dirigere et curare, custodire et gubernare, confortare et ad profectum virtutum perducere, qua fronte et præsumptione, qua temeritate et ambitione ad aliorum adspirat ducatum, ad regimen animarum, ad dirigendum, curandum, custodiendum, roborandum conservandumque alios ?

Secundo ad idem movere et excitare quemlibet debet consideratio incertitudinis proprii status : quia dum peregrinamur in sæculo isto, ignoramus an digni simus amore an odio, hoc est, an simus in caritate et gratia, sine quibus nullus ad prælationem est dignus et efficax.1 Idcirco non solum ambitiosum, sed etiam præsumptuosum censetur, ad præsidentiam adspirare, ad aliorum gubernationem se ipsum ingerere, ad animarum se curam præcipitare.2

Tertio valet ad hoc consideratio propriæ imperfectionis. Nam dato quod aliquis probabiliter aut certitudinaliter sciat se esse in caritate et gratia, non tamen continuo reputare potest aut debet ad aliorum præsidentiam se esse idoneum et condignum : quoniam ad prælatum non solum exigitur quicumque gradus caritatis et gratiæ, sapientiæ et justitiæ, fortitudinis, mansuetudinis, humilitatis, pietatis ac continentiæ, aliarum quoque virtutum, sed et magna prorsus perfectio in omnibus istis, exercitatio grandis, experientia longa, humilitas solidata, caritas fervens, discretio ingens, justitia stabilis, tanta demum plenitudo gratiæ ac virtutum, tanta supernæ illuminationis exuberantia, tanta reformatio passionum, ut is qui præest, sine personarum acceptione regat, corripiat corrigatque subjectos, et absque sui ipsius læsione ac perturbatione, ipsorum mederi queat vulneribus, passiones eorum curare, tentationibus ipsorum consulere, suaque bonitate, sapientia, humilitate, mansuetudine, constantia, perfectione, illorum pravitatem, insipientiam, elationem, iram, instabilitatem, imperfectionem, infirmitatem valeat tolerare, reformare ac vincere; et quidquid sibi inferatur ab eis, ab ipsorum caritate ac cura nullatenus refrigescat, atque de plenitudine supernorum charismatum sibi desuper distributa, subditis possit influere, communicare, conferre, purgando, illuminando, perficiendo eosdem. Quum ergo hæc omnia multaque alia ad idoneam pastoralis officii exsecutionem sint requisita, quis se ipsum rite considerans et imperfectum suum inspiciens, poterit ad præsidentiam adspirare, et non potius in infinitum se humiliabit, renitetur, abhorrebit? Dicetque : Non sum medicus, et non est in domo mea panis ; nolite me constituere principem populi.3 Et cum Salomone fatebitur : Stultissimus sum virorum.

Quarto valet ad idem consideratio difficultatis bene regendi ac præsidendi : quia, ut ait Gregorius, ars artium est regimen animarum. Oportet etenim scire prælatum qualiter unicuique subditorum secundum exigentiam passionum et vulnerum, tentationum et dispositionum animæ suæ provideat, auxilietur ac medeatur; qualiter instruat, corripiat, corrigat, pietatem et æquitatem cum discretione exerceat et impendat : ad quod magna prorsus discretio atque peritia exiguntur.

Quinto valet ad hoc, considerare quanta sint in præsidendo pericula, et quam multi in prælatione penitus defecerunt, qui ante satis boni fuerunt.

Sexto valet ad idem, considerare quam vehementer multi Sanctorum, quum essent omni sapientia atque virtute ornati ac solidati, prælationem abhorruerunt ac diffugerunt. Quid ergo nos pusillos, qui propriis et quotidianis adhuc passionibus vitiisque sordemus, oportet peragere, quorum in hoc consistit profectus, ut quotidie humiliores efficiamur, et alios nobis meliores ac magis illuminatos sinceriter fateamur, non ut eis nos in donis gratiæ præferamus ?

Septimo valet ad idem consideratio propriæ conditionis seu proprii meriti atque demeriti, utputa quod eo ipso quo quis ad prælationem adspirat se ipsumque ingerit, prorsus indignus omni divina directione ac ope Spiritus Sancti efficitur; quod item tam pravum principium, exitum sortietur pejorem; quod etiam per hoc ipsum proximos quibus præfici cupit, grandi exponit peccandi ac pereundi periculo.

Octavo valet ad hoc, considerare quanta consecuta sint et indesinenter sequantur mala ex ambitiosorum prælatione, ex quorum infelicissima damnabilissimaque præsidentia tot millia perierunt ac pereunt, et tota Ecclesia ad tantam devenit ruinam.

Footnotes

  1. Eccle. IX, 1. ↩

  2. Prov. XXX, 2. ↩

  3. Is. III, 7. ↩

Chapter 9 of 23