Skip to the text

Articulus 6

Quam detestabilis atque vitabilis sit ambitio propter diversa mala eam concomitantia et eidem annexa, ex verbis S. Gregorii.

OMNI Christifideli conandum est, quantum status suus permittit aut exigit, ad pacem internam, ad mentis quietem, ad libertatem ac cordis stabilitatem in Deo, ad puram, amorosam et irreflexam sui ipsius conversionem ad Creatorem. Idcirco, quo aliquid intensius ab his bonis adipiscendis, conservandis ac perficiendis impedit hominem, tanto est vehementius abhorrendum atque rejiciendum. Inter omnia demum vitia videtur ambitio istud præcipue facere, atque tam maxime suo subjecto nocere. Varias namque et graves inquietudines et anxias curas, suspiciones, fictiones, duplicitates, reflexiones, acediam, adulationem, imo et simoniacam pravitatem, parit in corde ambitio.

De hoc in Moralibus super Job copiose ac sapienter sanctus scribit Papa Gregorius. Siquidem quarto Moralium: Omnes, inquit, qui in hoc mundo videri aliquid volunt, densis cogitationum tumultibus in corde premuntur; dumque desideriorum turbas intra se excitant, prostratam mentem pede miseræ frequentationis calcant. Qui enim se tyrannidi superbiæ subjicit, dum miserum cor suum contra homines erigit, vitio illud substernit. Honorum sublimium infulas appetit, exaltari successibus quærit, totumque quod esse desiderat, sibi apud semetipsum in cogitationibus depingit. Jam quasi in tribunali præsidet, et quasi ceteris eminens, parere sibi subjectorum cuneos videt. Qui igitur tot phantasmata cordi imprimit, quid aliud quam somnium vigilans videt? Talis nimirum sæpe consentit illicitis, et mala quæ propter semetipsum non appetit, propter alia quæ exoptat, frequenter committit. Nam sæpe dum honorem suum in hoc mundo minui trepidat, ea multoties approbat quæ conscientiæ suæ judicio condemnat. Quumque sollicite cogitat quid patronis debeat, quid subjectis, quid sibi acquirat, quid affectibus prosit, quasi tanta turbarum frequentia premitur, quanta curarum importunitate laceratur. At contra sancti viri, quia hujus mundi nil appetunt, nullis procul dubio in corde tumultibus comprimuntur. Omnes quippe inordinatos desideriorum motus a cubili cordis manu sanctæ considerationis ejiciunt; et quia transitoria cuncta despiciunt, ex his nascentes cogitationum insolentias non patiuntur. Solam namque æternam patriam appetunt; et quia nulla hujus mundi diligunt, magna mentis tranquillitate fruuntur.

Rursus sexto Moralium loquitur: Carnalis quisque (seu ambitiosus) quum transitoria appetit, desideriorum suorum pondere se affligit. Gravis equidem labor est hanc ipsam præsentis vitæ gloriam quærere, quæsitam tandem acquirere, et acquisitam cum circumspectione custodire. Alibi quoque : In amaritudine, ait, sunt corda reproborum, quoniam ipsis pravis suis desideriis affliguntur ; et tamen quod spontanee tolerant, propria excæcati ambitione pensare non norunt. Nam et ipsa ambitio mentem dilaniat. Ex ambitione quippe invidia solet oriri. Difficile namque est ut unus alteri non invideat quod ipse adipisci desiderat : quoniam quidquid temporale percipitur, tanto minus fit singulis, quanto dividitur in multis. Idcirco desiderantis mentem livor excruciat : quia quod appetit, alter accipiens aut funditus adimit, aut a quantitate restringit. Porro, quum devictum cor putredo livoris corruperit, ipsa quoque exteriora demonstrant quam graviter animum vesania sui rancoris instigat. Color enim pallore afficitur, oculi deprimuntur, mens male accenditur, membra frigescunt, fit in cogitatione rabies, in dentibus stridor. Quumque interius crescens absconditur odium, dolore cæco obtenebrat conscientiam vulnus inclusum. Nil lætum de propriis libet : quoniam tabescentem mentem propria pœna sauciat, quam aliena felicitas torquet. Et quo alius altius crescit, eo invidus profundius ruit ; et quidquid boni peregit, amittit. Ideo Salomon ait : Putredo ossium invidia.1 Qui ergo livoris peste plene carere desiderat, illam hereditatem omni ambitione rejecta desideret, quam heredum multitudo non minuit, quæ et omnibus una est, et singulis tota.

Præterea, quia ambitiosi bonis ac justis se melioribus invident, ideo eos vicissim persequuntur et obloquendo diffamant. Propter quod tertio Moralium dicit Gregorius : Sunt nonnulli qui dum sibi in Ecclesia vident deesse quod ambiunt, hostes bonorum fiunt ; nec solum pravæ actioni se inserunt, sed etiam justorum rectitudinem ad perversa inflectere moliuntur.

Æterna quippe intueri negligunt, et appetitui temporalium mentis pusillanimitate succumbunt. His justorum simplicitas displicet, et orta occasione ipsos perturbant, atque ad suam eos trahere duplicitatem nituntur. In ambitiosis namque regnat duplicitas. De quibus primo Moralium scribit Gregorius : Nonnulli in bonis quæ faciunt, simplices non sunt, dum in his non retributionem interius, sed favorem quærunt exterius.2 Propter quod scriptum est : Væ peccatori terram duabus viis ingredienti. Duabus etenim viis terram ingreditur peccator, quando et Dei est quod opere exhibet, et mundi quod per cogitationem quærit. Insuper, in ambitiosis regnat hypocrisis. Et sicut (teste Gregorio octavo Moralium) hypocrita, ita et ambitiosus speciem habet viriditatis, sed fructum non habet utilitatis ; sterilitateque operis aridus permanens, solo sanctitatis colore virescit. Quumque attigerit culmen honoris, et honorari viderit se a cunctis, protinus corde efficitur dissolutus, et cito perit spes ejus.

Denique, prout duodecimo Moralium docet Gregorius, impletur in ambitiosis atque hypocritis quod in Job legitur : Sonitus terroris semper in auribus impii ; et quum pax sit, ille insidias suspicatur.3 Quocirca docet Sanctus præfatus : Nil simplici corde felicius, quia quo innocentiam erga alios exhibet, nihil est quod ab aliis pati formidet ; nec suspectus est pati quod se fecisse non meminit. Unde et Salomon protestatur : Secura mens quasi juge convivium.4 Nam quasi continuatio refectionis est ipsa tranquillitas securitatis. At contra prava et ambitiosa mens semper in laboribus est, quia aut conatur aliis mala inferre, aut suspicatur ac metuit ab aliis ea sibi inferri. Et quidquid contra proximos excogitat, hoc contra se a proximis excogitari formidat. Nam qui dolose contra alios agit, erga se simpliciter agi non credit. Hinc tribulatio terret eum, et vallat eum angustia sicut regem qui præparatur ad prælium.5

Ex quibus omnibus innotescit quam vere Moralium vicesimo quarto dicat Gregorius: Numerari culpæ nequeunt quæ habendæ potestatis amore perpetrantur. Ambitiosus namque, etiam in bonis quæ operatur, quasi semper ad se ipsum inordinate reflectitur, quia ad suos honores seu commoda intentio perverse dirigitur. Et opera ejus quæ exterius bona videntur, tanto sunt coram Deo impuriora, quanto plus ad se ipsum reflexa. Nempe actus virtutum tanto sincerius virtuosi censentur, quanto purius propter Deum aguntur, et quo magis directe ad ipsius honorem ac gloriam referuntur, absque omni proprii commodi aut honoris seu mercedis intuitu et amore.

Footnotes

  1. Prov. xiv, 30. ↩

  2. Eccl. xii, 14. ↩

  3. Job xv, 21. ↩

  4. Prov. xv, 15. ↩

  5. Job xv, 24. ↩

Chapter 7 of 23