Skip to the text

Articulus 7

De vitiis multis et magnis ex ambitione manantibus, et de incorrigibilitate ambitiosorum.

QUEMADMODUM ex desiderio impetrandæ prælationis, ita ex affectu inordinato permanendi in ea jam acquisita, enormia et prorsus innumerabilia nascuntur peccata. Quemadmodum enim honorem et prælationem sive officium cupiens adipisci, hinc inde blanditur et attrahit, munuscula confert, partialitatem inducit, fraternam correptionem impendere negligit, imo vicissim mala commendat alterius, humanam timet offensam, carnali et humano timore afficitur, veram et sinceram nequaquam apprehendit justitiam, adversantibus et non faventibus suæ promotioni clam indignatur, interdum obloquitur, aliquando invidet, simoniacam pravitatem variis modis incurrit, et alia crimina incidit multa, atque hæc omnia desiderio præsidentiæ obtinendæ incidit et committit; sic in præsidentia constitutus, et eam amittere trepidans, hæc et consimilia irruit mala ex timore perdendi eamdem, seu desiderio permanendi in ea.

Insuper ambitiosus sæpe prosequitur ac denigrare et diffamare non veretur eum quem videt aut audit ad obtinendum prælationem suam (quam ipse habet aut cupit) idoneum: imo quidam miserrimi ambitionis caligine ita cæcantur, ut personam ad officia seu prælationem bene dispositam vix ad congregationem suam velint recipere, seu ejus receptionem pro posse impediant, ne per illam suo priventur honore; sicque animarum impediendo salutem, atrocissimi ac sceleratissimi spirituales homicidæ sunt coram Deo, et fructum passionis ac sanguinis Christi impedientes, Salvatori ingratissimi sunt, injuriosi ac prorsus odibiles. Denique, isti sunt similes et forte pejores ambitiosissimis nequissimisque illis Romanis de quibus in historiis fertur, qui in urbe videntes quemdam prudentem ac integrum virum, secreto occiderunt eumdem ex timore et suspicione promotionis ipsius ad officia in quibus ipsi tunc fuerant constituti.

O utinam ambitiosi perpenderent quam faciliter quis incurrat vitium simoniæ per munus a lingua, per munus a manu, per munus ab obsequio! Quidquid namque quis alteri dicat, donet sive exhibeat ea intentione ut per illud promoveatur ab illo ad prælationem, simoniacum judicatur. Unde de quodam abbate Cisterciensis Ordinis legitur, quod divinitus fuit cuidam devotæ personæ revelatum de illo quod simoniace esset abbatiam adeptus: quoniam electione instante, Fratribus ipsum consulentibus an vellent in domo eligere, consuluit ut unum ex conventu domus suæ eligerent, quoniam probabiliter æstimavit, quod si unum ex sua eligerent domo, non eligerent nisi ipsum, qui conventualis fuit eorum. Quo cognito, abbas ille resignavit officium. Quid ergo de his qui per verba, per dona sive obsequia, aut per intermedias personas, aut alio quovis prohibito modo suam procurant et practicant promotionem?

Insuper, sicut ex præallegatis S. Bernardi verbis ostenditur, ambitio est artifex doli, quoniam ambitiosus est fraudulentus : imo artificiose sive subtiliter excogitat vias dolosas, quibus adipiscatur intentum, aliumque impediat, deprimat, aut de sua statione extrudat. Est item ambitio mater hypocrisis : quia ambitiosus, ut cupitum queat sortiri honorem, fingit se honorem ipsum respuere, nequiter quoque humiliat se ut exaltetur, servit ut dominetur, virtuosum se simulat ut dignus prælatione putetur. Scit enim se optata promotione frustrari, si deprehensa et cognita fuerit sua ambitio, et item quod honor sequitur fugientem. Hinc super Lucam sanctus ait Ambrosius : Gratiam habet forensem domesticum periculum, puta ambitio : et ut dominetur aliis, prius servit; curvatur obsequio, ut honore donetur; et dum vult esse sublimior, fit remissior. Hinc quoque in epistola ad episcopos Aquitaniæ scribit electus Dei Bernardus : Ambitio mater hypocrisis, latebras amat ac tenebras, et lucis impatiens est. Nam quum prorumpit in impudentiam, efficaciam perdit; et quum improbus se pandit affectus, perit effectus. Ambitio spurcum est vitium, atque in imo latet : videt tamen omne sublime, sed videri refugit ipsa. Nec mirum. Optato namque necesse est careat, nisi caveat arbitros. Quo enim gloria plus affectatur, eo minus apprehenditur ubi deprehenditur affectari. Quid enim tam inglorium quam gloriæ cupidum deprehendi ? Inclytus erit ambitiosus, quamdiu in nocte versabitur; et donec turpis lucri negotium perambulabit in tenebris, poterit hypocrita justus sanctusque videri. Hinc etiam Seneca protestatur : Sunt plures qui honores et dignitates verbis contemnunt; sed quæ verbis despiciunt, clam furantur. Præterea, omnia ista breviter tangit Scriptura, dicendo : Est qui nequiter se humiliat, et interiora ejus plena sunt dolo.1

Prætacta autem de simulatione et occultatione ambitionis, præcipue vera sunt apud eos inter quos aliqua viget religio et observantia regularis, probitas vitæ ac virtutum honestas. Ceterum quidam ita corrupti sunt mente, ita vanitate et ambitione infecti ac victi, ut de ipsa ambitione non erubescant, quoniam omnes ea communiter sordent : propter quod ejus fœtor non sentitur nec fugitur. Ideo primo de Consideratione dicit Bernardus : Plena est ambitiosis Ecclesia. Non est jam quod horreat in studiis et molitionibus ambitionis, non plus quam spelunca latronum in spoliis viatorum. Tanta est impudentia nonnullorum, ut quum manifestæ ambitionis prurigine scateat tota facies causæ eorum, non erubescant audientiam flagitare, publicantes semetipsos ad multorum conscientias, in quo vel suæ solius satis poterant confundi judicio. Hinc nunc pro episcopatibus, archidiaconatibus, præposituris et aliis ecclesiasticis dignitatibus impudenter ac publice litigatur, laboratur, insistitur.

Præterea, de vitiosis ambitionis effectibus rursus tertio de Consideratione illuminatissimus scribit Bernardus : Dum quique quæ nostra sunt quærimus, proprios honores ambimus, fit ut invicem invidentes, invicem provocantes, exerceamur ad odia, animemur ad injurias, armemur ad lites, cavillemur ad dolos; feramur ad detractiones, prorumpamus ad maledicta; opprimamur a fortioribus, opprimamus infirmiores. Quumque hæc vitia et germina ista detestandæ ambitionis sint in se ipsis amarissima, mentem dilanantia instarque vermis indesinenter corrodentia atque torquentia, recte iterum ait gloriosus Bernardus : O ambitio ambientium crux, quomodo omnes torquens, omnibus places ? Nil acerbius cruciat, nil molestius inquietat; nil tamen apud miseros mortales celebrius negotiis ejus.

Insuper, qualiter parens seu mater invidiæ exstet ambitio, quomodo item sit vitiorum origo, quum tot pessima mala oriantur ex ea, et criminum fomes, virtutum ærugo sanctitatisque tinea, satis reor ex præinductis patere. Quemadmodum enim tam multa et enormia ex ipsa causantur peccata, sic ipsa interius fovet, servat, vigere, fervere et crescere facit ea, virtutes quoque exterminat; et sicut tinea vestimento, sic ipsa nociva est sanctitati: imo quantumcumque quis in sanctitate excreverit, si huic pestifero vitio ac pestilentissimo morbo in se cœperit dare locum, paulatim ut tinea sanctitatem ejus consumet, atque ab omni virtutum arce deponet.

Postremo, ambitio dicitur ex remediis parere morbos, et ex medicina generare languorem:2 quoniam correptionem caritativam et correctionem justam, quibus cetera curantur peccata, abhorret: imo ex eis ambitiosus deterior redditur, magis exasperatur, insolentius adversatur, graviter indignatur, obdurescit, furit ac detrahit. Hinc octavo Moralium beatus ait Gregorius: Sicut carectum acutis surgens angulis, manu non carpitur, ita exasperatis per arrogantiam sensibus, hypocrita (seu ambitiosus) corripi dedignatur: imo, si quis eum corripere audet, asperitate sua protinus corripientis vitam dilacerat. Et quoniam dum corripitur, quasi in ipso omnis gloria detruncatur, deprehensum se in pravitate irascitur, et loqui sibi redarguentem prohibet, quoniam velut in occulto vulnere tactus dolet. Qualis imperitis innotuit, talis vult ab omnibus reputari, et paratior est mori quam corripi. Redargutione deterior redditur, quia quasi diræ percussionis jaculum æstimat veritatis sinceritatisque verbum. Unde exasperatus protinus in contumelias surgit, et quæ mala exaggeret contra vitam correptoris inquirit. Demonstrare illum incomparabiliter magis reum desiderat, ut innocentem se non suis actibus, sed alienis criminibus probet, ita ut sæpe vir bonus aliquid reprehensionis dixisse se doleat. Unde recte per Salomonem monetur: Noli arguere derisorem, ne oderit te.3 Neque enim justo timendum est ne derisor quum corripitur, sibi contumelias inferat, sed ne tractus ad odium pejor fiat.

Talis demum, sicut decimo Moralium docet Gregorius, omne quod rectum dicitur, dedecus suæ irrisionis suspicatur: quia quum vera vox auribus pravorum se admovet, memoriam eorum culpa mordet, et per hoc quod generaliter contra perversos dicitur, se impeti specialiter arbitratur. Quod enim egisse intus se meminit, hoc foris audire erubescit. Unde mox ad defensionem sui se præparat, ut reatus sui verecundiam per verba pravæ refutationis tegat. Quemadmodum enim justi correptionem suæ culpæ caritatis ministerium judicant, sic perversi hoc contumeliam irrisionis existimant. Illi se protinus ad obedientiam sternunt, isti ad suæ defensionis insaniam eriguntur. Illi correptionis beneficium, vitæ suæ patrocinium deputant, per quod dum præsens culpa corripitur, venturi ira Judicis temperatur; isti quum se impeti redargutione conspiciunt, percussionis gladium credunt: quia dum per correptionis vocem culpa detegitur, præsentis vitæ gloria perditur. Et fit plerumque ut dum superbus correpta in se mala defendere nequit, ex verecundia pejor fiat, et corripientem false accuset.

Ecce ex introductis elucescit infinita fugibilitas, odibilitas, enormitas, temeritas ambitionis. Ideo omnis fidelis, omnis veraciter sapiens omnisque timoratus eam in infinitum abhorreat, incessabiliter vitet, jugiter aspernetur, implacabiliter persequatur.

Footnotes

  1. Eccli. xix, 23. ↩

  2. p. 337 D. ↩

  3. Prov. IX, 8. ↩

Chapter 8 of 23