Skip to the text

Articulus 17

Quam gravia crimina oriantur frequenter etiam inter religiosos ex ambitionis stultitia.

QUEMADMODUM libro tertio de Civitate Dei sapientissimus asserit Augustinus, libido dominandi magnis malis agitat et conterit genus humanum. Imo, testante S. Bernardo, ipsa quoque pauperes qui se ipsos et omnia sua reliquerunt, interdum impugnat. Atque, ut dicitur in Horologio æternæ sapientiæ, religiosi nonnulli per fas ac nefas, secrete ac publice, per se ipsos ac alios, ad primatum, ad magisterium, ad officia quæque se ingerunt. In multis vero religionibus est tanta ruina, tam nulla observantia, ut ibidem hoc publice fiat, nec reputetur iniquum. Apud quosdam vero est observantia regularis et Dei timor, et tamen inter eos invenitur et Satan, de hac vanitate tentans quosdam illorum.

Præterea, sicut in veteri Testamento in legisperitis et Pharisæis ac sacerdotibus magis vigebat elatio, ita et nunc quidam religiosi præ ceteris eruditi atque famosi, qui aliis humiliores et exemplariores esse tenentur, sunt magis ambitiosi. Hi sunt quos inflat scientia, in quibus non est sapientia salutaris, nec formata, sed nuda ac informis scientia; qui confratres suos gravius scandalizant; per quos graviter perit religio, quia quæ sua sunt quærunt, et singularitate a communitate se dividunt.1 Præterea, non hos dumtaxat Zabulus tentat, sed eos quoque qui inter regulariter conversantes alacriores, ferventiores, modestiores et irreprehensibiliores esse conspiciuntur, qui vitio isto frequenter occulte, periculose acriterque pulsantur. Quod si quis ei in se locum præbuerit, incidet multa mala enormia frequenter prætacta.2

Similiter quidam pro quorumdam promotione periculosissime, incautissime damnabiliterque laborant; eis quoque quibus promotionem non favent, inordinatissime ac vitiosissime sæpe resistunt. Hinc inter religiosos nonnullos vicissim, præsertim electione instante, sunt practicæ detestandæ, adulationes, attrectationes, subornationes, detractiones, partialitates, aut etiam quodammodo promissiones, aut propriorum commodorum sive honorum respectus, omni periculo ineffabiliter plenæ atque æterna damnatione condignæ. Non oportet me ista diffusius prosequi, sed intelligentibus satis tactum opinor, ut tam pestifera mala vitentur, et Deus in omnibus habeatur præ oculis.

Footnotes

  1. Philipp. II, 21. ↩

  2. art. v et s. ↩

Chapter 18 of 23