Articulus 14
De eadem materia ex dictis Cassiani.
SICUT elatio ad omne pertrahit malum, ita humilitas omne bonum inducit. Idcirco, ut illustris pater et doctor omnium religiosorum Joannes Cassianus testatur, religiosus elatione infectus, disciplinam sui Ordinis perhorrescens, aliis cupit præesse, ut ex discipulo nequam detestabilior magister effectus, ex sua ambitione in eum cadat perniciosissimum damnabilemque teporem, ut jam nec verus religiosus nec sæcularis exsistens, nihilo minus ex miserabili suo statu et conversatione reputet se perfectum.1
Denique, quam damnabile et enorme istud in religioso exsistat, hinc certum est, quoniam (sicut in libro de Institutis Patrum docet nos Cassianus) oportet monachum simplicitatem et innocentiam cum omni sollicitudine custodire, mundanaque opera a se penitus amputare, atque ut militem Christi ad spiritualia bella semper esse accinctum, et in totius humilitatis abysso se plenissime profundare, quatenus sicut propria reputatione vilis, abjectus, defectuosus, ærumnosus et nihil est, ita in aliorum cordibus talis cupiat (quantum in se est) reputari.2 Ab omni igitur duplicitate et simulatione, ab omni ambitione et appetitu laudis humanæ debet esse purissimus, et nemini invidere, nulli nocere, nec suis confratribus se præferre, imo potius omnium se putare vilissimum. Et dato quod in aliquibus donis naturæ, aut exterioribus actibus aut evidentibus bonis videatur præcellens, nihilo minus ei pensandum est, quod in donis gratiæ, in vera humilitate, in interioribus occultisque bonis, alii ipsum fortassis multum transcendant. Hinc namque Salvator :3 Nolite (inquit) secundum faciem judicare, sed justum judicium judicate.
Hinc quoque beatissimi Patres in eremo, quum essent eximia sanctitate ornati et velut angeli incarnati, omnem tamen laudem humanam, temporalem honorem gloriamque terrenam intensissime abhorrebant ac fugiebant, in tantum quod multi eorum ne ab hominibus honorarentur, quædam quodammodo abusiva et prima facie indecentia exercebant. Denique S. Hieronymus refert in Regula sua : Dum per eremorum antra septem annis sanctos Patres visitarem, nihil ita carum, ita studiosum appetebatur et quærebatur a monachis, quam quod in eis qui juberet posset inveniri.
Postremo (quod in Homiliis suis venerabilis ille Eusebius Emisenus in religiosorum ait persona) peculiarius istud ad nostram spectat vocationem : nil honoris aut corporalis quietis, nil consolationis aut prosperitatis in vita præsenti requirere, sed subjectione et abjectione gaudere, in adversitatibus et aspernationibus gloriari, nec velle recipere bona in vita sua. — Omnino ergo religiosorum vocationi contrariatur, subjectionem et abjectionem horrere et graviter ferre, ad prælationem et honorem se ipsum præcipitare, prosperari velle in sæculo isto, et remunerari ac promoveri in eo.4
Footnotes
Chapter 15 of 23