Skip to the text

Articulus 11

De causis fugiendi ambitionem ex parte loci quo degimus.

LOCUS hujus nostri incolatus carcer atque exsilium appellatur, terra peregrinationis vallisque lacrimarum, campus certaminis et laboris, locus tentationis incessabilisque militiæ contra hostes nostræ salutis, locus laqueis ac periculis ita repletus, ut plurimi pereant, pauci evadant. In quem utique locum propter originale peccatum projectum et detrusum est genus humanum. Hic igitur locus exigit nos humiliationi et compunctioni, non exaltationi et vanitati, studere; contritioni, non ambitioni, operam dare; lacrimis et pœnitentiæ actibus, non dissolutioni, temporali honori aut laudi humanæ, totis esse præcordiis intentos, ut cum Propheta dicamus ex animo:1 Renuit consolari anima mea;2 et, Fuerunt mihi lacrimæ meæ panes die ac nocte;3 et, Heu mihi, quia incolatus meus prolongatus est; itemque: Afflictus sum et humiliatus sum nimis, rugiebam a gemitu cordis mei;45 et, Diem hominis non concupivi, neque cum his qui ambulant in vanitate, me participem præbui.6

Non transmigremus in montem pestiferum, procellosum et caliginosum, montem ambitionis, in quo consistit animæ mors, mentis inquietudo, excæcatio cordis: a quo in profunda corruitur Acherontis, quoniam qui se exaltat, humiliabitur. Hinc namque in Evangelio Dominus protestatur:7 Væ vobis qui ridetis nunc, quia plorabitis et flebitis;89 et, Væ vobis divitibus qui habetis consolationem vestram. Et denuo : Beati (inquit) qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. Idcirco in libro de Compunctione sic sanctus ait Chrysostomus : Lugendum est et vere lugendum præsentis vitæ tempus, in quo tantam malorum labem, tanta videmus quotidie flagitia cumulari : quæ si velis considerare per singula, nunquam poteris a lacrimis temperare. Basilius quoque in Regula sua : Non est, inquit, in hoc loco ridendum, in quo tam graviter ac multipliciter Deus indesinenter offenditur, atque tot millia animarum, pro quarum salute fusus est sanguis Christi, quotidie pereunt.

Præterea, si quis in aliena provincia quærit primatum ac præsidentiæ thronum, ostendit se non esse viatorem ac peregrinum, sed civem et incolam velle ibidem consistere. Sic plane qui in sæculo isto et terra hac appetit principatum et quærit præesse, pandit se non veraciter peregrinum ac viatorem in ea, et per consequens nec ad cœlestem tendere patriam, sed amatorem ac filium esse sæculi hujus. Nec veretur neque perpendit quod sanctus ait Jacobus apostolus :10 Quicumque voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. Nec implet quod hortatur discipulus quem diligebat Jesus :1112 Nolite (inquiens) diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Talis namque appetit sciri, vult videri atque in sæculo aliquid apparere, imo et ceteris præeminere, non attendens peccata sua innumera.

Præterea, quum locus iste quo degimus, sit locus assiduæ conflictionis contra invisibiles hostes, contra vitia et sæculi vanitates, qui ambitioni dat locum, fatetur se victum; et qui cupit præesse, gravioribus se exponit periculis, et atrocioribus multiplicioribusque impugnationibus ac tentationibus præbet se ipsum debilem et inermem, aut non satis armatum, hoc est virtutibus non sufficienter munitum, imo fundamento virtutum, puta humilitate, non satis firmatum. Propterea in prælatione, si eam sortiatur, gravissime vulneratur, facillime superatur, atque durissime condemnatur. Quemadmodum equidem in exteriori et corporali conflictu adversarii in regem seu principem maxime irruunt, et ejus dejectionem præcipue moliuntur et optant; ita in spirituali congressu invisibiles hostes super eos qui in potestate sunt constituti, crudelius ruunt, eorumque interitum subtilius machinantur : quia ex eorum ruina majora se gaudent consequi spolia, dejectionem videlicet subditorum, quoniam dum rector per abrupta progreditur, grex sequens illum in præcipitium delabitur. Hinc in Ecclesiastico dicitur : Noli quærere fieri judex, nisi virtute valeas irrumpere iniquitates.13 Sanctus quoque fatetur Gregorius : Omnis qui aliis præsidet, jaculis inimici latius patet.

Qui igitur de ambitione tentatur, contra propriam vanitatem, temeritatem atque elationem primitus prælietur. Audiat quoque Hieronymum consulentem : Cave honores quos sine culpa tenere non potes. Advertat quoque quod in Pastorali ait Gregorius : Virtutibus pollens, invitus et coactus ad regimen animarum accedat. Si itaque talis accedere debet invitus et coactus, quid de illo qui adhuc vitiis ac passionibus sordet, et ipsam ambitionis stultitiam non prostravit? Certe nequaquam debet accedere : quod si accesserit, non mediocriter sibi ac populo erit damnosum : quia, ut Salomon loquitur, regnantibus impiis, ruinæ populi.14

Footnotes

  1. Ps. lxxvi, 3. ↩

  2. Ps. xli, 4. ↩

  3. Ps. cxix, 5. ↩

  4. Jer. xvii, 16. ↩

  5. Ps. xxxvii, 9. ↩

  6. Tob. iii, 17. ↩

  7. Luc. xiv, 11; xviii, 14. ↩

  8. Ibid. 24. ↩

  9. Luc. vi, 25. ↩

  10. Jacob iv, 4. ↩

  11. 1 Joann. ii, 15. ↩

  12. Joann. xxi, 7. ↩

  13. Eccl. vii. 6. ↩

  14. Prov. xxviii, 12. ↩

Chapter 12 of 23