Skip to the text

Articulus 18

Contra eos qui cito post suam conversionem aut religionis ingressum optant præesse; et quod in officiis non sunt ponendi nisi in virtutibus consolidati.

UT octavo Moralium sanctus ait Gregorius, sæpe nonnulli apertæ pravitatis vias deserunt, sanctitatisque habitum sumunt, moxque ut prima limina bene vivendi attigerunt, obliti quid fuerint, laudari de inchoata justitia appetunt, præesse ceteris etiam melioribus concupiscunt. Quos plerumque dum juxta votum præsens prosperitas sequitur, multo pejores quam antea erant fiunt. Nam rebus multis occupati, et sua occupatione confusi, non solum præterita vitia non deplorant, sed adhuc quæ deplorentur exaggerant. Qui enim mundum deserunt, ad exteriora officia promoveri non debent, nisi per humilitatem in mundi contemptu diutius solidentur. Citius namque bona depereunt quæ ante tempus hominibus innotescunt: quoniam et arbusta plantata priusquam fixa radice coalescant, si concutiantur, arescunt.

Hinc rursus duodecimo Moralium scribit Gregorius: Si florentem vineam immoderatum frigus attigerit, protinus ab omni humore viriditatis hanc arefacit. Et sunt nonnulli qui post perversa itinera vias sanctas sectari appetunt, sed priusquam in eis bona desideria roborentur, quædam eis prosperitas accidit, quæ eos rebus exterioribus implicat, et eorum mentem dum a calore divini amoris retrahit, quasi ex frigore exstinguit, et quidquid in eis de virtutum flore apparere videbatur, interficit. In terrenis quippe actibus valde frigescit animus, si necdum fuerit per dona intima solidatus. Unde necesse est ut loca majora vel exteriora opera quæ humanis sunt necessitatibus profutura, illi exercenda suscipiant qui ea dijudicare et sub se premere ex interiori virtute noverunt. Nam quum infirmus quisque ad locum regiminis vel ad exteriora agenda retrahitur, quo quasi extra se ducitur, eradicatur atque ab internis exercitiis evacuatur. Nam quosdam videmus terrena quæ possederant reliquisse, et nil jam transitorium quærere; sed quum quidam ex talibus rursus cœperint mundi gloriam quærere, rebusque transitoriis quas spreverant inhiare, penitus inanescunt. Sed, ut docet Gregorius, tales vanitatem gloriæ temporalis, fallaciam humani honoris, periculositatem laudis humanæ non pensant. Caduca namque, incerta, transitoria, deceptoria sunt omnia ista: imo animarum venena sunt cordiumque caligines; et si quis eis prave consentiat, ad perpetuam trahunt damnationem.

Non ergo ad aliquid horum insipienter afficiamur, sed divini attendentes rigorem judicii et æternitatem sequentem, in omni humilitate, obedientia et fervore percurrere studeamus totum hoc tempus nostrum præsentis vitæ. In his quoque virtutibus et in præcordiali mundi contemptu quotidie perfici enitamur, ut tanto humiliores, ferventiores ac magis mortui nobis ipsis ac mundo inveniamur, quanto diutius in religione versamur. Nec ullo colore admittatur ambitio, quum sanctus dicat Joannes Chrysostomus: Primatum sæcularem appetere etsi ratio non est, vel causa est; principatum autem Ecclesiæ concupiscere neque ratio neque causa est, quia nec justum nec utile est. Quis enim sapiens sustinet se tantæ subjici servituti, nisi forte qui non credit Dei judicium, nec metuit Deum impios puniturum? Quicumque ergo desiderat primatum cœlestem, sequatur humilitatem terrestrem. Quicumque autem desideraverit primatum in terra, inveniet confusionem coram divina justitia. Nam et primatus se fugientem desiderat, desiderantem se horret. Hinc laus et honor mundanus umbræ assimilantur: nam umbra insequentem se fugit, et sequitur fugientem. Unde et quinto de Civitate Dei Augustinus allegat Sallustium de Catone dicentem, quod quo minus petebat honorem, eo plus honor ipsum sequebatur: quod et quotidie in aliquibus cernitur adimpleri.

Chapter 19 of 23