Skip to the text

Articulus 1

Ambitio quid sit.

AMBITIO, secundum doctores, est inordinatus appetitus honoris aut dignitatis propter honorem. Honor autem est exhibitio reverentiæ in signum virtutis testimoniumve excellentiæ alicujus. Et quoniam dignitati seu prælationi debetur atque impenditur honor, ideo appetitus inordinatus prælationis seu dignitatis propter honorem sibi annexum, vocatur ambitio. Unde secundo Machabæorum libro asseritur, quod Jason ambiebat summum sacerdotium; et primo libro, quod Alcimus satis agebat pro principatu sacerdotii sui.12 Insuper, in quantum exterior actus sive ornatus ad honorem ordinatur humanum, ambitio circa ipsum talem actum et apparatum seu cultum versatur. Idcirco in Actibus legitur, quod Agrippa et Berenice cum multa ambitione introierunt prætorium.3 Secundo quoque Paralipomenon fertur, quod Asa regem defunctum super lectulum suum posuerunt, et combusserunt super eum aromata et unguenta ambitione nimia.4

Præterea, quum non solum sint coram Deo ambitiosi, qui honores et dignitates inordinate cupiunt adipisci, sed hi quoque qui in honore adepto et dignitate obtenta inaniter delectantur, atque immoderate amant eosdem, eisque privari perverse verentur; propterea quando ambitio dicitur inordinatus appetitus honoris seu dignitatis, sumitur appetitus extense, videlicet non solum pro desiderio boni futuri seu acquirendi, sed item pro affectione boni præsentis sive acquisiti. Itaque, sicut inferioribus simplicibusque cavendum est ne ad honores, dignitates, officia vane adspirent, alioqui ambitiosi redduntur, et ambitione sordescunt; sic præsidentibus et honoratis personis omnino vitandum est ne ad honores sibi exhibitos, prælationes sive officia eis commissa inordinate afficiantur, imo (quantum in ipsis est) parati esse debent eis carere, paratiores subesse ac obedire, quam præesse et præsidere: alioqui et ipsi ambitionis labe fœdantur, atque diversa illabuntur pericula et peccata, ut infra pandetur.

Footnotes

  1. II Mach. iv, 7. ↩

  2. I Mach. vii, 21. ↩

  3. Act. xxv, 23. ↩

  4. II Par. xvi, 14. ↩

Chapter 2 of 23