Skip to the text

Articulus 3

De variis causis propter quas omnis Christifidelis, præsertim religiosus, omnem ambitionem penitus abhorrere debet ac fugere.

QUEMADMODUM ad ambitionem odibilem multa inclinant ac trahunt incautum, sic ab eadem multa ac plurima retrahunt et avertunt peritum. Itaque causarum ad ambitionis fugam ac detestationem moventium ac inducentium quædam sumuntur ex parte ipsius ambitionis, quædam ex parte hominis, quædam ex parte Dei, aliquæ vero ex parte loci hujus exsilii, nonnullæ autem ex parte temporis vitæ præsentis. Denique causæ istæ omnem respiciunt Christianum. Sunt demum et aliæ causæ speciales ad ambitionis abominationem impellentes, ad religiosos dumtaxat spectantes, quæ ex parte religiosorum accipiuntur, utputa ex consideratione proprietatum ipsorum. Idcirco de omnibus his sigillatim decentique ordine, quantum humilitatis amator ambitionisque reprobator Spiritus Sanctus præstiterit, nunc prosequi conabor.

Chapter 4 of 23