Skip to the text

Articulus 5

De gravitate et vilitate ambitionis, ex verbis Sanctorum.12

QUUM omnium vitiorum regina, origo et mater superbia dicatur et sit, tanto iniquior et vilior exstat ambitio, quanto superbiæ propinquior cognatiorque consistit.34 Est namque quædam superbia, superbiæ proles, germen ac species summe vitanda:5 ad quam genus humanum ex originali corruptione atque ingenita infectione potissime est proclive et maxime inclinatum. Propter quod tanto infatigabilius ac diligentius abominanda est et præcavenda homini, quanto ad eam invenitur proclivior.

Hinc primo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Dominandi libido inter alia vitia generis humani meracior erat. Ambrosius quoque super Lucam: Tria, inquit, docemur esse præcipua tela diaboli, quibus ad vulnerandum mentem hominis consuevit armari : gulæ unum, jactantiæ aliud, ambitionis tertium. Disce ergo ambitionem prosternere ac necare, quoniam telum diaboli est. Atque hoc ipso perniciosior demonstratur ambitio, quo blanda quædam est conciliatricula dignitatum. Et sæpe quos vitia alia non delectant, quos nulla potest movere luxuria, avaritia nulla subvertere, facit ambitio criminosos.

Præterea, secundum Augustini doctrinam super secundam S. Joannis Canonicam, infelix, vilis et fallax ista ambitio, est unum de tribus generalissimis periculosissimisque jaculis, tentamentis ac laqueis inimici, quibus innumerabiles fallit, capit ac perimit homines : quæ tria sunt, elatio sive ambitio, cupido, et luxus. Quod et Salvator in evangelica pandit parabola in qua invitatos ad nuptias excusasse se asserit, uno eorum dicente, Villam emi : qui ambitiosorum tenet figuram.

Insuper, sicut (Climaco attestante) superbia, ita ambitio est Dei negatio, dæmonum inventio, despectio hominum, condemnationis et judicii temerarii mater, infructificationis argumentum, effugatio adjutorii Dei, amentiæ ecstasisque seu alienationis præcursor, lapsuum et ruinarum conciliator, defectionis occasio, fons furoris, hypocrisis porta, dæmonum firmamentum, vitiorum custodia, inviscerositatis adductio, compassionis ignorantia, exactor crudelis, luctator Deo contrarius, blasphemiæ radix. His Climaci verbis per omnia consonat quod divus ait Bernardus super psalmum Qui habitat in adjutorio. Ambitio, inquit, subtile malum est, secretum virus, pestis occulta, doli artifex, mater hypocrisis, livoris parens, vitiorum origo, criminum fomes, virtutum ærugo, tinea sanctitatis, excæcatio cordium, ex remediis creans morbos, ex medicina gignens languorem. Quantos hæc pestis nequiter supplantatos turpiter quoque dejecit, ut ceteri quique quos latuit occultus iste effossor, subitam expavescerent ad ruinam ?

Amplius, edocente Gregorio sancto, ambitio est apostasia quædam, quum in Ecclesiastico scriptum sit : Initium superbiæ hominis, apostatare a Deo. Unde et regi superbo, omnique prælato et præsidenti ambitioso, dicit Deus : Apostata. Atque, ut scribit Gregorius, unusquisque pastor toties in apostasiæ culpam delabitur, quoties præesse hominibus delectatur. Qui rursus fatetur : Quoties hominibus præesse desidero, toties Deum meum præire affecto.

Ecce quanta est hujus nequissimi ac venenatissimi vitii pravitas, vilitas et gravedo, contra quod beatissimi Patres tam acriter sunt locuti, tam seriosissime conscripserunt, tam exquisite et seriatim disputaverunt. O quanta est ejus stoliditas, quam densa excæcatio, quam vilissimus animus, qui tam pestiferum crimen, tam infectivum piaculum, tam periculosissimum semen suo cordi inserit, menti suæ imponit, intra se retinet, in præcordiorum suorum amplexatur arcanis ! Quum ergo ambitiosus primatum super confratres suos et proximos appetendo, non Christi, sed Luciferi imitetur vestigia, imo et Antichristo assimiletur, qui super universitatis Dominum extolletur, recte devotus doctor Bonaventura effatur : O superbe, o ambitiose, o Luciferi imitator, mihi responde : Numquid cogitas te Dominum esse ? An omnia esse a Deo ignoras ? Quum ergo de alienis bonis stultum sit gloriari, extolli et velle laudari ac honorari, reprimatur tua insania, et de vanitate propria erubesce. Quumque propter se ipsum universa operatus sit Dominus, eique soli omnis honor debeatur et gloria, nonne rapina est, furtum ac sacrilegium, honorem et gloriam soli Altissimo finaliter et principaliter exhibenda, impie usurpare, præsumptuose invadere, et sibi in se complacere, in se ipso velle laudari, honorari aut gloriari ?

Præterea, sicut in Institutis Patrum disseruit Cassianus, nullum est aliud vitium quod ita omnes virtutes exhauriat, universaque sanctitate atque justitia hominem spoliet ac denudet, quemadmodum istud elationis ambitionisque malum, quod tanquam generalis quidam atque pestifer morbus non unam dumtaxat virtutem auferre contentum est, sed totam virtutum ac meritorum congeriem letali corrumpit exitio, imo et in virtutum fastigio collocatos, gravissimarum impulsu tentationum trucidare conatur.67891011121314 Unumquodque etenim ceterorum vitiorum unam principaliter ac specialiter impugnat virtutem, ut gula sobrietatem, incontinentia castitatem; hæc autem elatio quum infelicem possederit mentem, tanquam sævissimus quidam tyrannus, sublimissima capta virtutum arce, totam virtutum ac meritorum machinam penitus diruit atque subvertit.

Itaque istis omnibus rite pensatis, ambitionem totis abominemur præcordiis, et quantum distat ortus ab occidente, tam longe eam pellamus a nostra mente; neque infernali isto absinthio reficiamus aut inebriemus animas nostras, nec vitio tam enormi, vili ac sordido inquinemus aut perimamus interiorem hominem nostrum; nec Deo reddamur contrarii, cui quantum quis placet per humilitatem, tantum displicet per ambitionem.

Footnotes

  1. Ps. lii, 6. ↩

  2. Ps. vi, 2, 5, 16. ↩

  3. Job xv, 34. ↩

  4. Ps. iv, 3. ↩

  5. Matth. vii, 15. ↩

  6. Scal. parad. grad. XXII. ↩

  7. Ibid. 18. ↩

  8. Luc. XIV, 16 et seq. ↩

  9. lib. XII, c. 3. ↩

  10. I Tim. I, 17. ↩

  11. Prov. XVI, 4. ↩

  12. II Thess. II, 4. ↩

  13. Job xxxiv, 18. ↩

  14. Eccli. x, 14. ↩

Chapter 6 of 23