Articulus 12
De rationibus aspernandi ambitionem, sumptis ex parte temporis vitæ præsentis.
QUUM tanta res sit nostræ salutis negotium, ut sapientissimus Paulus hortetur, Cum metu, timore et tremore vestram salutem operamini;1 constat quod quanto pluribus præest prælatus, tanto in omni vita sua oporteat eum esse magis sollicitum, custoditum, timoratum ac tremebundum. Qui igitur cupit aut tenet seu amat prælationem ut amplius honoretur, liberius vivat, jucundiorem et irrefrenatiorem habeat vitam, prorsus insanit, et omni sapientia est privatus.23 Insuper, insipientiæ ejus non est finis, eo quod propter tam brevissimæ ac incertissimæ durationis suæ præsidentiæ usum, imo abusum, honores, complacentias, libertates, tam rigoroso Dei judicio se exponat, tam intolerabilibia sibi thesaurizet supplicia, atque se ipsum ac alios tantæ perditioni immergat. Ipse etenim tot mortibus, tot infernalibus fit dignus tormentis, quantis inefficaciter præsidet, quantis obicem ponit salutis, quantos secum perditioni involvit. Quid tibi, o excæcate et miser, dulcescunt honores, complacent libertates, delectant primatus tam incerti et breves, quibus tam æternalem, tam intolerabilem tamque multiplicem tibi promereris, accumulas ac cito recipies maledictionem, condemnationem ac pœnam? Quid tibi mox proderit elatio et honorificentia tua? Et potestatis jactantia quid conferet tibi? Nonne potentes potenter tormenta patientur, et fortioribus fortior imminet cruciatus? Exiguo namque conceditur misericordia; ambitiosi vero quanto plus suam secuti sunt voluptatem, vanitatem et libertatem seu propriam voluntatem, quanto magis impune nunc peccant atque humana evadunt judicia, eo plus paulo post æternaliter arctabuntur, deprimentur, recludentur, tantoque gravius punientur, non tantum pro suis, sed pro subditorum quoque peccatis.
Denique, si inanis et stultus est quicumque viator in sæculo isto, qui propter hujus tam brevis incertæque vitæ delicias, divitias et honores, æterna se privat felicitate atque pœnis addicit perpetuis, quam ineffabiliter insipientior comprobatur ambitiosus, qui propter brevissimi principatus oblectamentum, famam, honorem aut quodcumque emolumentum, tam multiplicatis et importabilissimis se ingerit ærumnis, incendiis et tormentis carceris infernalis? Heu, quam dire ac miserabiliter obtenebrat mentem ambitio, ut nec sua nec aliorum advertat pericula! Nonne veraciter ait Scriptura, Omnis potentatus brevis vita, sic et rex hodie est, et cras morietur?4 O quam inæstimabiliter Judex cœlestis, Christus Dominus, irascetur ambitiosis prælatis, per quorum vanitatem et impietatem amisit tot animas a se tam pretiose redemptas !
Postremo, quum tempus præsentis vitæ sit pœnitentiæ tempus, in quo oportet carnem cum concupiscentiis suis crucifigere, arctam viam incedere, mala præterita, quotidiana quoque vitia deplorare, et se ipsum in omnibus coram Altissimo exinanire, vilipendere et domare, sicque pœnitentiæ actibus immorari;5 tempore suo in superbiam infelix abutitur, qui ambitioni in se locum largitur, qui honorari conatur, qui ad sua afficitur commoda, et sibi tam graviter auget demerita.6 Quam in vano accepit hic animam suam, nec ad cœlestem proficiscitur patriam, imo ad infernalem accelerat foveam! Ideo in horum actuum exercitio expendamus indesinenter tempus hoc nostrum, propter quos concessum est nobis. Et quoniam ignoramus diem et horam, sic quemlibet expendamus diem quasi sit ultimus dies noster.7 Nec ulli unquam vanitati in nobis locum præstemus: quia, ut recte fatetur S. Bernardus, in ambitione est consolatio frivola, grave judicium, usus brevis, finis ignotus. Propter quod, secundum eumdem, ambitionis vermem fovet in animo peccatoris alienatio mentis atque oblivio veritatis, quæ quum irradiaverit et splenduerit cordi, intelligit et perpendit quam fallax, vilis, vitiosa et condemnanda sit ipsa ambitio.
Footnotes
Chapter 13 of 23