Articulus 20
De signis ambitionis.
COMMUNE est vitiosis, ut dici nolint quod esse volunt: quod tamen ambitiosis specialiter competit. Indignatur et erubescit infelix ambitione infectus, ab hominibus ambitiosus vocari, et non verecundatur coram Deo et angelis sanctis ambitiosus consistere ac monstrari. Tales sunt omnes qui humanum adspectum magis quam Dei præsentiam atque intuitum reverentur, metuunt et attendunt. Idcirco sunt maledicti, opusque Dei faciunt fraudulenter, et creaturam præferunt Creatori.1 Ut ergo ambitiosus agnoscat se ipsum, ab aliis quoque quantum expedit agnoscatur, aliquos ambitionis effectus et quædam ipsius signa breviter tangam.
Primum itaque signum ipsius est, eorum qui in officiis aut prælationibus sunt constituti, depositionem appetere, et pro ea improbe laborare, aut eam importune seu fraudulenter aut detestabiliter practicare aut procurare. — Secundum signum est, se ipsum, electione instante aut propinquante, præ solito Fratribus applicare, affabilem exhibere, humilem ostendere, liberalem præbere, aut modis similibus cum Absalon adulari, contrectare, amplecti. — Tertium signum est, alterius promotioni inhoneste resistere, et de ea turbulentiam tristitiamque immoderatam habere, præsertim dum apparentia seu æstimatio fuit de promotione taliter resistentis, et dum is cui ita resistit, fuit ei heri et nudiustertius amicabilis satis. Nempe si talis resistens vere humilis esset ambitionisque expers, non dubium quin de sua supportatione et evasione gratularetur, nec alii invideret. Et si aliqua probitas esset in eo aut ulla ornaretur prudentia, in tali casu cohiberet se ipsum, neque tam evidenter faceret se notari.2 — Quartum signum est, temerarie judicare eos ac persequi, eisque obloqui, a quibus quis a promotione noscit se impediri. Etenim si vere ex corde præsidentiam abhorreret, talibus regratiaretur. — Quintum signum est, inordinate atque superflue se occupare cum exterioribus et his quæ officiatos concernunt, et experientiam propriam jactare seu quovis modo monstrare ante promotionem. — Sextum signum est, superioribus se immoderate applicare et velle nimis placere, ac plurima eis in secreto denuntiare, atque præcipuam amicitiam ad ipsos importune ostendere. Quod totum faciunt quidam, ut per talia aliquid promotionis a suis superioribus sortiantur. — Septimum signum est, præsidenti in facie arridere amicitiamque monstrare, et ei occulte insidiari atque detrahere. — Octavum signum est, intimorate resistere receptioni aut professioni personarum ad officia bene dispositarum: quod plerumque nefarie accidit ex timore et suspicione damnabili promotionis illarum, et impeditionis propriæ promotionis.
Sunt demum et alia hujusmodi signa quod latet in corde ambitiosi prudentia. Hinc Innocentius: Vis, inquit, ambitiosum cognoscere? Ambitiosus semper est pavidus et attentus ne quid quod hominibus displiceat dicat; humilitatem simulat, honestatem mentitur; affabilitatem et benignitatem omnibus exhibet, obsequiosus est, cunctos honorat, amplexatur, universis inclinat, blanditur, applaudit. Quum vero ad honorem et prælationem promotus est, statim extollitur, jactantia effrenatur, omnibus sapientiorem ac meliorem se reputat quibus superiorem se conspicit, inferioresque despicit atque erecta pergit cervice.
Nullus igitur palpet, nemo seducat se ipsum, sed interiora sua quisque rimetur, discutiat et expurget. Verumtamen ex his nullus apprehendat audaciam temere judicandi de alio, quoniam aliqua jam prætacta laudabiliter fieri queunt, nec signa inducta certitudinem faciunt absolutam. Ideo judicia simpliciter assertiva de re absolute non certa, periculosa sunt valde, stolida et vitanda.
Footnotes
Chapter 21 of 23