Skip to the text

Articulus 1

Contra exordium Doctrinæ Mahomet.

EXORDIUM hujus Doctrinæ est istud : Erat nuntius Dei, videlicet Mahon, sedens inter socios, et descendit super eum angelus Gabriel, dicens : Salutat te Deus, o Mahomet. Veniunt ad probandum te tres vel quatuor viri peritissimi, principes Judæorum et magistri in Israel. Circa hæc dicimus, Gabrielem angelum nunquam apparuisse neque locutum esse perfido Mahometo, sed eum totaliter atque justissime contempsisse, quoniam scripta Alcorani revelationibus sacris quas Gabriel sanctus Danieli revelavit prophetæ, prorsus contraria esse probata sunt, præsertim quoniam Christi passionem Mahon negavit, quam (ut in Daniele habetur) Gabriel Danieli prænuntiavit.12 Aut ergo totum istud confictum est, vel si quis quasi in persona formaque angeli super Mahon descendit eumque salutavit, non angelus Gabriel, nec aliquis angelus sanctus, sed Satanas fuit, qui (ut Paulus ait apostolus) in lucis angelum se transfigurat.3 Verumtamen, ut prætactum est præcedenti libello, Judæi isti venerunt ad Mahon non animo recto, sed ex simulatione et impiissima calliditate applicantes se ei, quia timebant quod verus atque catholicus Christianus efficeretur, quum agnovissent eum a Sergio, hæretico Nestoriano, ab idololatria ad unius Dei cultum esse conversum, et item ad confitendum quod Jesus, Mariæ virginis filius, esset Christus.45

Deinde in Doctrina ista subjungitur qualiter Mahon misit in occursum Judæorum illorum, et quomodo principalis inter eos ad Mahomet dixit: Ego et hi socii mei periti legis nostræ, venimus legati a populo Judæorum exquirendi causa a te.

Deinde centum quæstionum quas secum scriptas tulit, primam Mahometo proponens, ait: Dic in primis, si placet, o Mahomet, propheta es, an nuntius Dei? Respondit: Et prophetam et nuntium me constituit Deus. In veteri Testamento legimus quod Amos propheta ad Amasiam dixit:6 Non sum propheta, et non sum filius Prophetæ. In evangelio quoque Joannis legitur quod beatissimus Joannes Baptista, quo (ut Christus testatus est) major inter natos mulierum non surrexit, interrogatus a Judæorum legatis, Propheta es tu?78 respondit: Non sum. Et ecce hic Mahon ab omni Dei gratia alienus, qui (ut copiosissime est probatum) totam utriusque Testamenti scripturam verissimam, fabulosis atque mendosis recitationibus perfidiisque in suo Alcorano commaculat, ausus est dicere se esse Dei prophetam, quemadmodum impiissimi hæresiarchæ Montanus ac Manichæus, qui sibi ipsis spiritum prophetiæ mendaciter adscripserunt. Verumtamen Joannes Baptista, qui fuit propheta et plus quam propheta, et Amos, dicendo non se esse prophetas, quod ex profundissima humilitate dixerunt, non fuerunt mentiti: quia secundum eorum intentionem et juxta unam expositionem verba eorum vera consistunt.

Præinductis autem verbis Mahon adjecit: Non est possibile homini colloqui Deo, nisi per internuntium. Falsum est hoc, quia fideles Deum orando atque laudando, eum immediate affantur, sicut ait S. Chrysostomus: Considera, homo, quanta tibi dignitas est collata, orationibus colloqui Deo, cum ipso miscere colloquia. Præterea, juxta divinum et magnum Dionysium, mystica theologia est secretissima mentis cum Deo locutio.9 Hinc homines sancti, præsertim dum in raptu et ecstasi sunt statuti, atque in abyssum lucis æternæ et in divitias gloriæ ejus absorpti sunt, secretissime ac silentissime cum arctissima devotione Deo altissimo colloquuntur directe et immediate. Hinc ait Psalmista: Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.1011121314 Itemque: Audiam (inquit) quid loquatur in me Dominus Deus. Denique ipsi internuntii loquuntur Deo absque internuntio.15

Deinde Judæus ait ad Mahon: Dic ergo, legem tuam prædicas, an legem Dei? Respondit: Legem Dei. Hoc plane falsissimum est. Lex enim Mahometi, quamvis quædam ex novo ac veteri Testamento contineat, in pluribus tamen utrique exstat contraria, ut abundanter probatum est. Estque sufficienter probatum, quod lex Christi, lex totius perfectionis sit, summa atque finalis, cui a Deo lex alia non succedet.1617 Nempe ipse Mahomet, ne ex toto inhonestus atque erroneus proderetur, quædam pietatis opera et orationes collaudat: sicque undique monstruosus, humano capiti cervicem equinam plumasque avium nectit.

Sequitur: Et ille: Quid est lex? Re-18 spondit : Fides. Hæc responsio Mahomet calumniæ patet. Quamvis enim extense loquendo fides et lex interdum pro eodem sumuntur, proprie tamen loquendo, realiter distinguuntur. Fides namque est virtus theologica supernaturalis infusa, intellectum inclinans ad acquiescendum veritatibus quæ naturalem rationem transcendunt, intuitu summæ auctoritatis increatæque Veritatis veritatibus fidei per miracula attestantis. Porro lex proprie idem est quod præceptum. Præcepta vero sunt de actibus virtutum implendis vitiisque vitandis.

Sequitur quæstio Judæi : Quæ fides? Respondit : Non dii, sed unus Deus sine participe, et ego Mahomet servus ejus.

Hic intuendum, quod fides non solum est de unitate Dei, sed et de aliis multis per relationem ad Deum. Si vero per id quod ait, « sine participe », intendit excludere trinitatem personarum in simplicissimo, indivisibili ac immultiplicabili Deo, utriusque Testamenti scripturis repugnat, ut primo ac præcedenti libro diligenter ac superabundanter ostensum est. Postremo, quod Mahomet non fuit Dei minister, sed dæmonum servus, omnium pene præcedentium hæresiarcharum perfidias solus resorbens ac revomens, primo declaratum est libro.19

Footnotes

  1. Dan. IX, 21-27. ↩

  2. lib. II, art. xxii. ↩

  3. II Cor. XI, 14. ↩

  4. Luc. VII, 26. ↩

  5. art. II. ↩

  6. Amos VII, 14. ↩

  7. Joann. I, 21. ↩

  8. Matth. XI, 11. ↩

  9. De Theol. myst. c. I. ↩

  10. Ps. XI, 2; ↩

  11. Ps. I; ↩

  12. Ps. XXIV, 1; ↩

  13. Ps. XXV, 1; ↩

  14. Ps. XXVI, 9. ↩

  15. Ps. CXXXVII, 1; ↩

  16. lib. I, art. XVIII. ↩

  17. lib. II, art. VI, x c. 9 ↩

  18. Ps. LXXXIV, 9. ↩

  19. lib. I, art. x; lib. II, art. xxu, xxxix. ↩

Chapter 72 of 114