Articulus 21
Quod omnia jam præfata, sunt ficta, falsa atque stultissima.
PRÆINDUCTA ac consimilia esse conficta, mendosa, hæretica, patet ex omnibus quibus hucusque probatum est multos errores ac injustitias contineri in Alcorano et documentis Mahometi.
Insuper idem ex aliis considerationibus potest ostendi. Primo, quoniam sanctus Moyses ex divina revelatione conscripsit humani generis propagationem ex Adam usque ad tempora sua, et qualiter creati ac instituti sint Adam et Eva. Et de aliquibus viris sanctis notabilibusque personis specialia quædam et plura quam de aliis scripsit, puta de Noe, Abraham, Isaac, Jacob, Joseph, Esau et Ismaele; horumque facta, non omnia, sed notabiliora et quæ magis utilia esse novit pro fidelium instructione ac ædificatione, fideli stilo narravit. Si ergo prætacta de Mahomet vera essent, totque mirabilia præclarissima a tempore Adæ per singulos successores, specialiter quoque per quosdam, contigissent, quæ si veraciter accidissent, multo spectabiliora eminentioraque essent quam ea quæ retulit Moyses, mirum quod nullam de eis fecisset Moyses mentionem. Imo nullum bene consideranti est dubium quin de eis mentionem fecisset: ut quod Gabriel cum septuaginta millibus angelorum taliter apparuisset Adæ et Seth; quod item tantus splendor fulsisset in vultibus hominum: quod apparentiam prorsus nullam sortitur, præsertim quod aves ac bestiæ splendorem stupuerint Evæ, quum nec solis mirentur fulgorem.
Præterea, ipse Mahon fatetur, quod Christus sit filius Virginis in lege promissus, et major ac sanctior ipso. Credibilius ergo esset, quod ista magnifica in generationum successionibus præcessissent a principio propagationis humanæ eo quod Christus nasciturus fuit ex eis, quam idcirco quod Mahon, etiam dato quod fuisset propheta. Dicitur quoque, quod Sarraceni fateantur Abraham ac Moysen excellentiores ac sanctiores fuisse prophetas quam Mahomet : sicque argumentum istud ad eos quoque posset extendi.
Insuper, sicut in Genesi edocetur, Abraham duos habuit filios principales, videlicet Isaac ex Sara uxore legitima, et Ismaelem ex Agar ancilla Ægyptia.1 Et inter hos duos filios, Isaac exstitit principalis et magis a Deo electus ac sanctus. Propter quod Deus dixit ad Abraham :2 In Isaac vocabitur tibi semen ; et rursus : Sara pariet tibi filium, cui benedicturus sum. Quod dixit ad insinuandum quod gratiosius ac abundantius benedicturus fuit Isaac quam Ismaeli.3 Ergo lux illa magis debuit derivari ab Abraham per Saram ad Isaac, quam per Agar ad Ismaelem. Si autem dicatur, quod derivata fuit per Agar ad Ismaelem eo quod Mahomet nasciturus fuit ex semine Ismaelis, objiciam quod potius derivari debuit per Saram ad Isaac, quia ex eo nasciturus fuerat Christus, Mahometo præclarior.
Præterea, si lux illa apparebat in Abraham propter futurum Mahomet, sequi videbitur quod ipso Abraham major sit Mahomet. Siquidem propter quod unumquodque tale, et illud magis.
Amplius, lux illa accidens quoddam et qualitas fuit : ergo non potuit eodem numero in pluribus esse, quum accidens de subjecto in subjectum non migret. Et si accidens fuit, quomodo potuit stare inter cœlum et terram erecta, ita quod per eam angeli descendebant?
Quomodo autem credendum est quod angeli singulis diebus accurrentes salutabant Evam et uxorem Seth imprægnatas, quoniam conceperunt unde nasciturus fuerat Mahomet, quum nec virgini Mariæ sanctissimæ Christum in utero bajulanti hoc accidisse legatur?
Adhuc autem in præfata Mahomet genealogia habetur, quod Abdalla judex ac dominus Arabum fuit. Quomodo ergo verum est quod ipsemet Mahon fatetur, se primo pauperem exstitisse, ideoque Deum sibi dixisse, Pauper eras, et ego ditavi te ? Unde et doctor sæpe præallegatus testatur, quod pauper exsistens, primo pervenit ad servitium camelorum cujusdam locupletis matronæ.4 At vero, si tam miraculosa, prophetalis ac gloriosa fuisset generatio Mahometi, nunquam ad idololatriam corruisset, nec ipse, nec proximi progenitores ipsius. Cujus oppositum supra ex præallegati doctoris epistola est ostensum : siquidem Mahon cum omni domo sua idolis diu servivit in Mecha.5
Tota ergo illa historia et similes recitationes de Mahomet, sunt mendosa figmenta, quibus simplices miserabiliter damnabiliterque falluntur : unde cordialiter est dolendum. Sic quippe diversæ hæreticorum sectæ suos extulerunt hæresiarchas : quemadmodum Manichæi magistrum suum, qui Manes seu Manichæus est vocatus, in tantum magnificaverunt, quod dixerunt eum non fuisse nisi spiritum, per cujus corpoream vocem Deus suos fideles in omnem perduceret veritatem. Promissionem quoque Christi de adventu ac missione Spiritus Sancti, dixerunt non esse impletam in beatis Apostolis, sed primum ac solum in Manichæo. Propter quod librum Actuum Apostolorum totaliter negaverunt, quoniam ibi describitur in Apostolis esse impleta. Similiter hæretici Cataphrygæ Montanum hæresiarcham magistrum suum magnificaverunt, ut magnum aliquem sequi viderentur.
Postremo, quid est quod in præfata historia inducitur Deus dixisse ad Abraham, quod in prima animarum creatione anima Mahometi permixta fuit animæ Abrahæ ? Si enim per hoc insinuatur animas hominum simul esse creatas, sicut Platonici et Manichæi quidam, excæcati quoque Judæi dixerunt, erroneum est, et philosophicis scriptis rationibusque contrarium. Aristoteles etenim efficaciter probat, quod in eodem actus non præcedit potentiam, nec forma materiam. Psalmista etiam ait:6 Deus finxit sigillatim corda eorum, id est animas hominum.
Footnotes
Chapter 92 of 114