Skip to the text

Articulus 3

De enumeratione ab uno usque ad centum.

ADJECIT præinductis Judæus : Nunc itaque, si placet, expone per ordinem quid est unum, deinde quæ duo, quæ tria, quæ quatuor, quæ quinque, et ita per ordinem usque ad centum.

Respondens ait : Unum quidem est Deus, cui nec particeps, nec socius, nec filius.

Ista responsio, quantum ad primam ejus particulam, vera est; sed quantum ad annexam, continet tria mendacia. Primum est, quod asserit Deo non esse participem. Omnis etenim creatura aliquid participat bonitatis divinæ; et homines quidam tantam sortiti sunt participationem sapientiæ Dei et sanctitatis ipsius, ut rite divini ac deiformes vocentur. De quibus ait Psalmista : Ego dixi, Dii estis.1 Unde et Christus in Evangelio : Illos (inquit) dixit deos, ad quos sermo Dei factus est.23 Rursus quoque in libro fertur Psalmorum :4 Deus stetit in synagoga deorum; itemque : Deus deorum Dominus locutus est. Tales dii præsertim fuerunt gloriosi divinissimique Apostoli, de quibus in Psalmo dictum fuit : Principes populorum congregati sunt cum Deo Abraham, quoniam dii fortes terræ vehementer elevati sunt.5 Aliqui quoque in Scripturis sanctis dii vocantur propter excellentem quamdam participationem divinæ auctoritatis et potestatis seu causalitatis : sicque judices et prælati dii vocantur; de quibus sanctus Moyses, imo Deus per Moysen, in Exodo loquitur :6 Diis non detrahes; et rursus :7 Dominus domus applicabitur ad deos. Hinc Deus ad Moysen ait :8 Ecce constitui te deum Pharaonis.

Præterea, quod omnis creatura fertur aliquid participare bonitatis divinæ, non est ita intelligendum quasi natura seu bonitas Dei in se partes habeat partibilisve exsistat, aut quasi quid idem numero aut specie in Creatore et creaturis esse credendum sit; sed quoniam creaturæ universæ aliquid bonitatis et perfectionis a Deo altissimo sortiuntur, atque per id eum quodammodo imitantur, et ei in aliquo assimilantur, puta in esse aut vivere seu intelligere. Hinc omnis creatura dicitur esse quidam radius Creatoris, sicut et omnis effectus vocatur participata similitudo propriæ causæ : siquidem agens simile sibi producit, nec aliter Deus creator ex suis posset cognosci effectibus. Amplius, quamvis per naturalia dona dicantur creaturæ bonitatem et perfectionem participare divinam, multo tamen id excellentius competit eis per supernaturalia munera gratiæ. Propter quod sacratissimus Petrus apostolus : Maxima (inquit) et pretiosa nobis Deus promissa donavit, ut per hæc efficiamini divinæ consortes naturæ.9 Non quod in virtuosis hominibus sit deitas vera formaliter, sed per supernaturalia gratiarum charismata Deo præcipue ac imitative assimilantur. Et quoniam unigenitus Filius Dei et Spiritus Sanctus non imperfecte, sed plene Deo Patri sunt similes, puta æquales in majestate et gloria, tanquam deitatis plenitudinem ab ipso æternaliter, invariabiliter, immaterialiter et immanenter suscipientes; idcirco proprie loquendo, non Patris participes, sed magis consortes sunt, incomparabiliter plenius quam homo aut angelus, utpote in eadem cum Patre natura communicantes.

Ex quibus patet secundum hujus responsionis mendacium : quoniam Deus Pater æternus non solum habet socium unigenitum Filium suum ac Spiritum Sanctum, sed et omnem angelum et hominem ei per caritatem unitum et eo fruentem. Ait namque in prima sua epistola S. Joannes apostolus : Hæc annuntiamus vobis, ut societatem habeatis nobiscum, et societas vestra sit cum Patre et Filio.10 Denique, socios appellamus, qui in mutua conversatione seu eadem actione communicant. Hi ergo quibus suam beatitudinem et fruitionem communicat Deus, qui Deitatis contemplationi ac fervidæ dilectioni insistunt, rite cum Deo societatem habere censentur.

Postremo, tertium responsionis hujus mendacium sæpe ostensum est. Quod enim Deus unigenitum habeat Filium, ex utriusque Testamenti scripturis copiosissime atque clarissime est probatum.11 Quibus nunc addo quia, ut in Joanne legitur, quum Jesus quemdam a nativitate cæcum fecisset videntem, dixit eidem:12 Tu credis in Filium Dei? Paulus quoque apostolus effatur: Multifarie multisque modis olim Deus loquens patribus in Prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio, quem constituit heredem universorum. Qui quum sit splendor gloriæ et figura substantiæ ejus, portansque omnia verbo virtutis suæ, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus quanto differentius præ illis nomen hereditavit.13 Cui enim dixit aliquando angelorum, Filius meus es tu, ego hodie genui te?

Consequenter Mahomet ait: Duo sunt Adam et Eva. Simili modo dicere potuisset, Duo sunt cœlum et terra, vel sol et luna, aut angelus et homo: quum in Genesi scriptum sit, Fecit Deus duo magna luminaria;14 et, In principio creavit Deus cœlum et terram.15

Sequitur: Tria vero sunt, Michael, Gabriel, et Seraphim secretarii Deitatis. Secundum veram apostolicamque doctrinam, novem sunt chori seu ordines angelorum, in quibus, ut divinus Dionysius docet, tres hierarchiæ consistunt.16 In prima et summa hierarchia sunt tres supremi ordines angelorum, videlicet Seraphim, Cherubim et Throni. In secunda ac media hierarchia sunt tres medii ordines angelorum, utpote Dominationes, Virtutes et Potestates. In tertia hierarchia sunt tres chori infimi angelorum, scilicet Principatus, Archangeli et Angeli. Michael vero est de choro Principatuum, Gabriel de choro Archangelorum: sicque de infima hierarchia est uterque eorum. Hæc est doctrina Pauli apostoli, ejusque discipuli S. Dionysii. Cui ergo credendum est?17 Paulo apostolo, qui (ut ipsemet protestatur) usque ad tertium raptus est cœlum, audivitque verba arcana, quæ non licet homini loqui18, in quo etiam raptu, ut sancti Doctores affirmant, vidit Deum clare per speciem, qui et mortuos suscitasse atque innumerabilia alia fecisse miracula scitur, an Mahometo, qui utriusque Testamenti scripturas fabulis stultis mendacibusque contaminat ac pervertit? Cur itaque Michael et Gabriel inter tria specialiter computantur, quum sint tam innumerabiles angelici spiritus eis valde sublimiores, Deumque clarius contemplantes, et plura de incertis atque occultis æternæ sapientiæ mysteriis agnoscentes, a quibus et angeli infimæ hierarchiæ illuminantur?

Sequitur: Quatuor sunt, lex Moysis, Psalmi David, Evangelium Christi et Alforcan. Sed jam frequenter probatum est, quod Alforcan seu Alcoran inter divinas computari Scripturas nequaquam meretur, sed eis undique contrariatur.19

Subditur: Quinque sunt orationes Dei, quas ordinavit mihi ac populo meo, nulli prophetarum præteriti sæculi datæ, nec futuri sæculi cuique dandæ. Istud eadem facilitate contemnitur qua recipitur, quum per nullam rationem, nec per miracula soli Deo possibilia comprobetur. Denique dictum illud derogat Christo, cujus animæ Deus omnipotens omnia revelavit quæ unquam quibuscumque Prophetis ac aliis Sanctis manifestavit aut manifestabit, sic ut prædeclaratum est primo libello.20 Amplius, in hoc verbo sectatus est Mahon Manichæum hæresiarcham, qui præteritorum sæculorum secreta sibi præ ceteris revelata jactavit.

Sequitur: Sex sunt dies illi in quibus Deus omnem creaturam suam consummavit. — Septem sunt cœli. De numero isto cœlorum præcedenti tractatu ostensum est quid veritas habeat. Sunt quippe ad minus novem cœli mobiles. — Octo sunt angeli qui in die judicii thronum porta-2122 bunt. De hoc circa finem præcedentis libelli conscriptum est, et reprobatum est dictum hoc.

Novem sunt miracula Moysis, præter conversionem virgæ ejus in serpentem. Sed multo plura quam novem erant miracula Moysis, etiam præter divisionem maris Rubri, eductionemque aquæ de petra, quemadmodum ex libris Exodi ac Numerorum facile est probare.23 Si autem per novem miracula intelligit plagas miraculosas quibus Deus percussit Ægyptum, adhuc insufficienter computare probatur : quoniam principales illæ plagæ fuerunt decem, quemadmodum Exodi septimo, octavo, nono, decimo ac duodecimo capitulis edocetur. Prima etenim plaga fuit conversio aquarum Ægypti in sanguinem.24 Secunda, quod ranæ innumerabiles ascenderunt et operuerunt terram Ægypti, intraveruntque domos et cibos ac lectos Ægyptiorum.25 Tertia, quod omnis pulvis terræ conversus est in scinifes. Quarta, quod venit innumerabilium multitudo muscarum. Quinta, quod mortua sunt omnia Ægyptiorum animantia peste.26 Sexta, quod facta sunt vulnera vesicarum turgentium in hominibus et jumentis. Septima, quod grando maxima cecidit, et simul cum ea ignis cadebat, fulgura quoque atque tonitrua horribilia descendebant, et destructa sunt quæ erant in agris.2728293031 Octava, quod innumerabiles venerunt locustæ, omnia devorantes quæ grandini remanserunt.32 Nona, quod factæ sunt horribiles atque palpabiles tenebræ ubi habitabant Ægyptii, ita quod tribus diebus nemo eorum vidit proximum suum; porro in terra Gessen, in qua habitabant filii Israel, lux erat solito modo. Decima, quod media nocte Deus percussit omne primogenitum in tota terra Ægypti, nec erat domus in qua non jacuit mortuus. Et post omnia ista, Ægyptii in mari Rubro submersi sunt.

Sequitur : Decem sunt dies jejunii : quorum tres sunt in itinere peregrinationis, septem in reditu. Quum homines vadunt peregre invisere locum sanctum, cum speciali devotione debent accedere et intrare. Decentius ergo videtur ut septem dies jejunent in accedendo, tresque in redeundo, quam econtrario. Undecim sunt stellæ quas Joseph vidit se adorare. Duodecim sunt menses anni. Tredecim vero, undecim stellæ cum sole et luna.

Footnotes

  1. Ps. LXXXI, 6. ↩

  2. Ps. LXXXI, 1. ↩

  3. Joann. x, 35. ↩

  4. Ps. XLIX, 1. ↩

  5. Ps. XLVI, 10. ↩

  6. Exod. XXU, 28. ↩

  7. Exod. , 8. ↩

  8. Exod. VII, 1. ↩

  9. II Petr. 1, 4. ↩

  10. 1 Joann. 1, 3. ↩

  11. lib. I, art. x-xii. ↩

  12. Joann. IX, 35. ↩

  13. Hebr. I, 1-5. ↩

  14. Gen. I, 16. ↩

  15. Ibid. 1. ↩

  16. De Cœlest. hier. c. VI. ↩

  17. II Cor. 1a, 2, 4. ↩

  18. II Cor. XII, 2, 4. ↩

  19. lib. II, art. VI, x et x. ↩

  20. art. IV. ↩

  21. art. XLVI. ↩

  22. lib. I, art. XII. ↩

  23. Erod. XIV, ↩

  24. Erod. VII, ↩

  25. II Cor. VII, 6, ↩

  26. Ibid. 17. ↩

  27. Ibid. 23-25. ↩

  28. Ibid. 10. ↩

  29. II Cor. XX, 6, ↩

  30. Ibid. 24. ↩

  31. Gen. i, 21-23. ↩

  32. II Cor. X, 13- ↩

Chapter 74 of 114