Articulus 6
Responsio Mahon mendosa ad quæstiones quasdam sequentes.
ADDIDIT quoque Judæus: Procede, si placet, et expone quomodo facta est terra et montes, et quæ eis nomina, et quando fuerunt. Respondit: Creavit Deus Adam de limo, limus autem erat de spuma, spuma de procellis, procella de mari, mare de tenebris, tenebræ de luce, lux de verbo, verbum de cogitatione, cogitatio de hyacintho, hyacinthus de præcepto.
Ecce qualis responsio! Itaque fatemur, quod elementa, quum sint qualitatum contrariarum, in se invicem agunt, parsque unius mutatur in alteram. Limus quoque unde formatum est primi hominis corpus, non fuit terra penitus pura: imo corpus ipsius exstitit mixtum. Sed quod illa pars terræ de qua corpus Adæ formatum est, generata fuit ex aqua, qua terra fuit operta usque ad tertium diem, prout superficies textus Geneseos videtur prætendere, non est certum.1 Sed quidquid sit de hoc, qualiter mare erat de tenebris, quum mare sit unum de quatuor elementis a Deo immediate creatis? Rursus, tenebræ quum sint privatio lucis, non potuerunt esse materia maris, aut id unde factum est mare. Et quamvis tenebræ essent quid positivum, tamen accidens essent, ex quo non potest produci substantia. Porro, si mare dicatur de tenebris, quia successit eis, quemadmodum dicitur dies esse ex aurora, quia succedit auroræ; nihilo minus falsum est: quoniam in principio creavit Deus cœlum et terram, creandoque terram, creavit simul et alia tria elementa. Unde in Genesi sic legitur: In principio creavit Deus cœlum et terram, et tenebræ erant super faciem abyssi, et Spiritus Domini ferebatur super aquas.23 Non ergo tenebræ præcesserunt mare.
Insuper, quomodo tenebræ erant de luce, quum tenebræ positivum nil dicant, nec sint terminus alicujus realis productionis? Tenebræ quoque, juxta litteram Genesis, lucem præcessisse censentur: ergo tenebræ non erant de luce, id est post lucem. Nec potest intelligi de luce divina increata, æterna, quia de luce mox subditur: « Lux » erat « de verbo ». Quocirca quærendum, quæ lux, de quo verbo fuisse dicatur. Scimus equidem quia secundum veritatem per Verbum Dei facta sunt omnia, sicut S. Joannes in sui exordio evangelii loquitur:4 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per ipsum facta sunt. Sed de isto Verbo non loquitur Mahon, quoniam impie negat illud. Hoc siquidem Verbum est unigenitus Filius Dei, sicut beatissimus ait evangelista Joannes: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis.5 De verbo demum hic dicitur: Et « verbum de cogitatione, cogitatio de hyacintho, hyacinthus de præcepto ». Ergo de verbo creato hic loquitur. Sed verbum creatum non fuit causa neque materia lucis.6 Imo in Genesi habetur : Dixit Deus : Fiat lux. Et facta est lux. Præterea verbum vocale dici potest esse de cogitatione ; sed tale verbum non fuit causa neque materia lucis, ut dictum est.
Quomodo autem cogitatio dicitur esse de hyacintho ? Hyacinthus enim accipi solet pro gemma quadam, item pro veste aut flore ; cogitatio vero de mente cogitantis procedit. Qualiter item hyacinthus erat ex præcepto ? Omnia quippe creata ex præcepto sunt Creatoris, dicente Psalmista : Ipse mandavit, et creata sunt. Sumendo præceptum pro actu Dei præcipientis, cur istud de hyacintho specialiter dicitur, quod omnibus est commune ?7
Verba hæc præinducta, non videntur mihi nisi verba arrepticii et obsessi : quia nec ordinem, nec veritatem, nec intelligentiam sortiuntur.
Sequitur : Dic, quot angeli præsunt hominibus ? Respondit : Singulos bini circumstant angeli, alter a dextris, alter a sinistris; et dexter benefacta hominis scribit, sinister malefacta. Istud ad bonum intellectum concedimus : non quod incessabiliter atque continuo localiter adsint, aut semper a latere uno, nec quod corporaliter hominum facta scribant, sed spiritualiter ac metaphorice, quoniam suæ memoriæ imprimunt ea, aut tenent impressa.
Deinde quærit Judæus : Ubi assident homini ? aut qualiter vel in quo scribunt ? Respondit : Super humeros hominis sedent; calamus, lingua eorum; encaustum, linguæ saliva; tabula notaria, cor eorum. Jam dixit quod unus angelus adstet homini a dextris, alius a sinistris. Cur ergo nunc dicit quod ambo sedeant super humeros hominis ? Nec est putandum quod vel super humeros vel in quacumque parte alia corporis determinatum habeant locum ; nec sunt in loco circumscriptive, quum non sint corporales, sed definitive : quoniam ubi operantur, ibi sunt. Insuper, quoniam tabulam in qua scribunt, nominat cor eorum, videtur spiritualiter intelligere quod asserit de scriptura : aliter falsum esset, quum nec linguam nec salivam habere angelis corporaliter competat. Verumtamen dispensatione divina ad hominum avisationem, interdum angeli boni aut mali scribere facta hominum visi sunt in corporibus ab eis assumptis.
Ait Judæus : Quid post hæc operatus est Deus ? Respondit : Tabulam et calamum. Ait : Quam tabulam et quem calamum ? Respondit : Tabulam in qua scriptum est quidquid fuit, est et erit in cœlo et in terra; calamum vero de luce clarissima. Ait : Quæ longitudo calami ? Respondit : Itineris quingentorum annorum; latitudo vero itineris, octoginta annorum. Qui calamus octoginta dentes habet, qui non cessabunt scribere quidquid fit in mundo usque in diem judicii. Ait : Et tabula unde ? Respondit : De smaragdo. Verbum ejus de margaritis, dorsum ejus de pietate.
Ecce omnia ista, secundum quod sonant, sunt vana, falsa, stulta et frivola. Ad quid enim necessaria aut utilis esset ista conscriptio, quum (sicut ostensum est) Deus in die judicii omnipotenti sua virtute celerrime atque facillime facturus sit ut unicuique tam sua quam aliorum opera innotescant ?8 Denique merita atque demerita præsertim in interioribus actibus, scilicet cogitationibus et affectionibus mentis, consistunt. Oporteret ergo universorum hominum cunctas cogitationes affectionesque scribi : quod qualiter uno fieret calamo, etiam si octoginta millia dentium contineret ? Iterum, si in tabula « scriptum est quidquid fuit, est et erit », quid necesse est in ea, quæ fiunt, incessabiliter scribi usque in diem judicii ? Quomodo etiam dicit calamum et tabulam facta esse « post hæc », quum in Chronica Sarracenorum de creatione mundi dicatur, In creationis suæ primordio Deus manu propria condidit quatuor, primo calamum, per cujus officium usque ad mundi finem ab ipsius initio cuncta prænotentur?
Amplius, quum lux sit qualitas et accidens quoddam, qualiter de ea factus est calamus? An de accidente substantia facta est? Postremo, si tabula et ejus scriptura sunt materialiter intelligendæ, quomodo verba tabulæ sunt de margaritis? nisi forsan margaritæ sint quasi encaustum, quum tamen encaustum sit molle, margaritæque duræ. Sed et dorsum tabulæ, quod est substantia corporalis, quomodo esse potest de pietate, quæ est accidens spirituale?
Multa possent hic quæri, argui et conscribi; sed superfluum mihi videtur, præsertim quum aliunde abundanter probatum sit Mahometum omnia pene esse mentitum, et pseudo fuisse prophetam.
Deinde Judæus: Expone, inquit, cur cœlum dictum est cœlum. Respondit: Ideo, quia de fumo creatum est; fumus vero de vapore maris. Istud multipliciter reprobatur. Primo, quia (ut Aristoteles et Peripatetici eum sequentes efficaciter probaverunt) corpora cœlestia non sunt de natura neque materia elementorum. Secundo, quoniam Genesis primo habetur: In principio creavit Deus cœlum et terram. Cœlum ergo immediate a Deo creatum est in principio mundi. Creare autem, est aliquid de nihilo facere. Non ergo ex fumo productum est cœlum. Tertio, quoniam dato quod cœlum constaret ex aqua, non tamen rationabiliter dici posset quod factum sit ex fumo qui vapor est maris. Quomodo enim tantus de mari fumus ascendit, ut ex eo factum sit cœlum, quod tantæ est quantitatis, ut ejus respectu tota terra sit quasi punctum? Quarto, quia (ut in Job ait Scriptura) cœli sunt solidissimi, quasi ære fusi.9 Aqua ergo esset materia magis conveniens et propinqua ut ex ea tale fieret corpus, quam fumus.
Ait: Quid ergo habet quod viride est? Quid est istud? In qua etenim parte cœlum apparet viride? Alicubi quippe, scilicet circa galaxiam, album seu lucidum esse videtur. Ubi autem aut quomodo viride sit, non apparet: nisi forte causaliter aut metaphorice viride appelletur.
Audiamus tamen gloriosam responsionem ad istud. Respondit: Ex monte Kaff. Mons etenim Kaff est ex smaragdis paradisi: qui mons orbem terræ cingens, cœlum sustinet. Istud est infinitæ ruditatis, stoliditatis ac falsitatis. Quum enim cœlum sphæricæ sit figuræ, omnia intra se ambiens et continens elementa, nullus mons terræ sustinet illud, imo nec tangit. Et verbum hoc sonat quasi cœlum sit semicircularis figuræ, ejusque extrema super montem hunc conquiescant. Certe mons iste, si mons terræ est, cingitur aqua, quæ universam circuit terram, aqua quoque ab aere, et aer cingitur igne, ignis autem a sphæra lunæ. Quomodo ergo mons iste sustinet cœlum? Cœlum quoque, secundum Aristotelem, nec grave nec leve est: idcirco sustentatione montis terreni non eget. Præterea non nisi ficticium est, ponere montem istum, quum plurimi homines in diversis mundi partibus, usque ad extremitates terræ habitabilis et usque ad littus maris Oceani frequenter devenerint, nec montem istum conspexerint. Nempe, si mons est terræ, eminet super terram, et visus fuisset ab illis. Denique, quomodo mons ille ex smaragdis paradisi consistit? An ex gemmis hujusmodi constat? Et unde tot gemmæ hujus speciei in paradiso? Postremo, si esset mons talis, quomodo ex ipso cœlum viride esset, quum nihil de monte illo compositionem intraverit cœli? An forte ex relucentia quadam a monte illo super cœlum viriditas apparet in cœlo? Stulta et risu digna sunt omnia ista. Nec ista sunt verba prophetæ, sed unius phantastici ac amentis.
Ait: Habet cœlum portas? Respondit: Habet quidem portas pendentes. Ait: Et portæ claves? Respondit: Portæ claves in thesauro Dei. Ait: Et portæ unde? Respondit: Portæ aureæ, portarum seræ de luce, claves de pietate. Philosophi copiosissime probant, et sancti Doctores christiani concordant in hoc, quod orbes cœlestes sint penitus in suis partibus uniformes, incorruptibiles et indivisibiles, nisi quod stella dicitur densior pars sui orbis. Imperitum ergo et fatuum est reales portas imaginari in cœlo: et quamvis essent ibidem portæ, essent tamen de natura orbis cœlestis, non aureæ. Seræ quoque, si substantiæ sunt, quomodo sunt de luce, quæ qualitas est? Sed et claves quomodo de pietate esse dicuntur? nisi forte hæc omnia spiritualiter intelligenda ferantur. Sic equidem et sacra ait Scriptura:10 Januas cœli aperuit.11 Et cataractæ cœli apertæ scribuntur.
Footnotes
Chapter 77 of 114