Skip to the text

Articulus 5

Prosecutio numerationis istius usque ad finem ipsius.

QUINQUAGINTA sunt, quoniam diem judicii continuabit spatium quinquaginta millium annorum.

Istud falsissimum est. Derogat namque divinæ justitiæ, divinæ potentiæ, divinæ itidem sapientiæ. Requirit enim rectitudo divinæ justitiæ ut electi non retardentur post vitam hanc notabiliter a gloria, nisi pro aliqua sua culpa, neque a præmio, nisi pro peccato. Esset ergo injustum quod sancti Patriarchæ, Prophetæ, Apostoli, ceterique electi, virtuosi et sancti qui fuerunt, sunt et usque ad sæculi finem erunt, per tam diuturnissimum tempus retardentur a gloria plena atque mercede perfecta absque propria culpa, quam tunc nullam habebunt. Præterea, quum omnipotentia Dei sit penitus infinita, nequaquam congruit ei judicio hominum tam longissimo spatio immorari, qui cœlum et terram et cuncta in eis contenta tam cito creavit. Aut enim citius potest omnipotens Deus illud complere judicium, aut non. Si potest, utique aget hoc; si non potest, quomodo omnipotens? Insuper istud æternæ et infinitæ Dei sapientiæ derogat, quæ quum immensa consistat, scit utique expeditiorem modum exercendi judicium illud, potestque facere ut quasi instantanee perfectissime fiat per modum statim tangendum.

Derogat quoque istud pietati divinæ, quæ Sanctos ita nequaquam gravabit. Derogat etiam liberalitati divinæ, quæ promptissima est bona sua infundere ubi invenerit subjectum dispositum. Denique, quotidie innumerabiles homines, tam fideles quam infideles, moriuntur, atque a Deo particulariter judicantur; nec possent sic quotidie judicari, nisi de eorum judicio Deus se facillime itemque celerrime ac instantanee expediret, præsertim quum interdum in prælio uno centum millia occidantur. Ergo et in die judicii sic poterit facere, sicque facturus rite credendus est.

Postremo, dictum hoc Mahomet ex falso prodiit fundamento. Putavit namque, atque in Alcorano frequenter hoc asserit, quod in die judicii dabitur unicuique liber in manu, electis in dextera, reprobis in sinistra, et quod in uniuscujusque libro descripta erunt omnia ejus facta et acta, legetque librum suum totaliter. Sed istud est vanum et puerile putare. Unde Scripturæ sanctæ quæ in Daniele et Apocalypsi de libris et eorum apertione in judicii die loquuntur, spiritualiter exponuntur, puta de libris conscientiarum.12 Libri enim conscientiarum sunt ipsæ conscientiæ, secundum quod in ipsis merita sive demerita continentur ac cognoscuntur : qui in die judicii aperientur, quia tunc unusquisque suam ac aliorum conscientiam sciet. Divina namque omnipotenti fiet virtute ut vel in momento, vel in tempore brevissimo, unicuique tam sua quam aliorum innotescant peccata, imo bona et mala, quatenus judicium Dei esse justissimum universis patescat. Per libros quoque tunc aperiendos, intelligi possunt Scripturæ sacræ novi ac veteris Testamenti : quæ idcirco tunc aperiendæ feruntur, quoniam sicut in eis scriptum est judicabitur genus humanum.

Præterea probabilius creditur, quod totum illud finale judicium, et quoad discussionem meritorum, et quoad accusationem malorum, et quantum ad commendationem bonorum, mentaliter perficietur. Et quoniam Mahon fatetur Evangelium esse a Deo, possumus ex Evangelio contra eum arguere. Christus autem testatur, quod sicut fulgur exit ab oriente et apparet usque in occidentem, ita erit adventus Filii hominis.3 Ubi, sicut et alibi communiter, per Filium hominis designat se ipsum, et loquitur de suo adventu ad judicium generale.

Sexaginta sunt venœ terrœ singulorum cœlorum : quæ varietas si non esset, nulla inter homines fieret discretio notitiæ. Istud omnino pravissime dictum est. Non enim ab astris, neque a cœli respectu, aut aliqua dispositione secundarum causarum rerumque creatarum, anima rationalis dependet; sed immediate a Deo creatur atque infunditur, et ab ipso intellectum sortitur, deinceps ab eo ac angelis illustratur. Nihilo minus bona dispositio corporis confert aliquo modo ad bonitatem ingenii, usumque rationis ac scientiarum profectum. Porro, si per verba inducta Mahon vult dicere, quod nisi præfata esset varietas, nulla esset inter homines discretio et differentia notitiæ, ita quod unus non esset intelligentior aut sapientior alio, iterum falsum est : primo, quoniam quum homo liberi exstet arbitrii, certum est quod unus potest se magis conferre ad studium scientiæ ac virtutum quam alius, præsertim quum unus magis incitetur ad illud quam alter ; et quoniam Deus magis elegit unum quam alium, sicque benignius prævenit et gratiosius adjuvat unum quam alium.

Septuaginta viros assumpsit sibi Moyses. — Octoginta ictus debentur inebriato. Istud non est in aliqua lege divina determinatum, sed ad jus pertinet positivum : et tamen potest contingere ut aliquis improvise atque ex inexperientia virtutis quæ exstat in potu, inebrietur (sicut in Genesi legitur Noe post diluvium inebriatus, quum vitem plantasset), nec mereatur octoginta ictus, imo nec octo.4

Nonaginta, quia angelus missus ad David, ait : Nonaginta oves habebat hic socius meus, et ego unam, quam abstulit mihi. Istud mendaciter recitatur. Non enim angelus fuit ille ad David missus, sed homo, videlicet Nathan propheta: nisi forte per angelum Mahon intellexerit nuntium. Nihilo minus verba cetera sunt mendosa: quoniam nuntius ille non dixit se unam habere ovem, nec suam ovem sibi dixit ablatam; imo, ut secundo Regum legitur, ita dixit ad David: Duo viri erant in civitate una, unus habebat oves et boves plurimas, alter nihil habebat præter oviculam unam, etc.5 Itaque nuntius ille non dixit se esse unum illorum duorum; nec aliquem demonstravit, dicendo, « Hic socius meus », imo solus accessit David regem.

Centum vero sunt ictus quibus deprehensi in adulterio flagellantur. Istud neque in evangelica neque in Mosaica lege habetur: imo in lege Moysis jussi fuerunt adulteri lapidari.6 Istud tamen potest ad jus positivum spectare.

Præterea, ad prætactam Mahomet responsionem adjecit Judæus omnia vera esse: quorum tamen falsitas pro maxima parte jam patuit.

Footnotes

  1. Dan. VII; ↩

  2. Apoc. V, X, XX. ↩

  3. Matth. XXIV, 27. ↩

  4. Gen. IX, 20, 21. ↩

  5. 11 Reg.xu, 1 et seq. ↩

  6. Lev. xx, 10. ↩

Chapter 76 of 114