Articulus 8
Responsio Mahon ridicula et fatua de causa diversitatis lucis in sole et luna, de ordinibus quoque stellarum.
AIT deinceps Judæus : Discerne, si placet, an fideles sint sol et luna, an infideles. Respondit : Fideles quidem sunt, obedientes omni Dei mandato. Ait : Quid ergo habent quod non æqualiter lucent? Respondit : Æquali quidem splendore ac virtute creavit eos Deus. Evenit ergo ut incerta esset diei ac noctis vicissitudo, quousque Gabriel prætervolans, motu volitandi forte (ut fit) ala sua tetigit lunam, indeque obscurata est. Sic enim ait in Alcoran : Præposui diei et nocti luminaria, et exstinxi nocturnum, et remansit diurnum.
Istud simile est fabulis Judæorum, dicentium quod sol et luna a principio fuerunt æquales in claritate; luna autem suggessit Deo ut dirimeret lucem solis, singularem volens eminentiam lucis habere : ideo Deus lunæ iratus, per lucis suæ minorationem eam punivit. Ecce quam stulta sunt ista : quoniam (ut theologi sancti philosophique concorditer probant ac docent) totum universum comparatur ad Deum sicut exercitus ad principem militiæ sive ad regem. Ad ordinationem autem exercitus bene instituti, exigitur ut unaquæque pars disponatur prout bonum requirit commune totius exercitus, quod princeps principaliter est intendens, aut prout ad gloriam pertinet principis. Quum ergo supergloriosissimus Deus sit supersapientissimus universi institutor ac conditor, taliter ab exordio solem lunamque creavit, prout ad totius mundi bonum spectat commune. Porro commune mundi bonum requirit ut sit vicissitudo atque distinctio diei ac noctis : ad quod diversitas seu inæqualitas luminis in sole ac luna requiritur. — Præterea, malum duobus modis vitatur, puta : per anticipationem, ne veniat ; et per reformationem seu correctionem, dum contigit. Ad sapientissimum autem opificem pertinet malum per anticipationem vitare, quantum est ex parte ipsius: sic ergo Deus instituit solem ac lunam in claritate, secundum quod bonum et utile fuit. Si ergo in claritate æquali eos creavit, bonum et utile fuit eos sic remanere: cujus oppositum est probatum.
Insuper, Deus est causa ordinis universi; ordoque rerum naturalis est, et ex intentione opificis, non a casu: Deus ergo solem et lunam instituit ut ordo rerum deposcit.1 — Amplius, ostensum est supra, angelos incorporeos ac simplices spiritus esse: idcirco materiales alas non habent, nec taliter volitant. — Rursus, quæstio fieri posset de ceteris sideribus ac planetis: quæ utique ab exordio obedientia fuerunt Deo, quemadmodum sol et luna. Cur ergo et ipsa non sunt tantæ claritatis ut sol? — At vero, si sol et luna ejusdem quoque virtutis et causalitatis consisterent, hoc ordini rerum nequaquam congrueret. Nam, ut cetera taceantur incommoda, quis eorum ferret calorem, quum solius calor solis sit multis tam intolerabilis? Non ergo in eadem creati sunt virtute.
Postremo ficticium istud sacræ contrariatur Scripturæ. Quum enim Moyses protulisset, Fecit Deus duo magna luminaria, ne crederetur ea fecisse æqualia, mox adjecit:2 Luminare majus, ut præesset diei; et luminare minus, ut præesset nocti.
Sequitur: Edissere quot sunt ordines stellarum. Respondit: Primus, dependentium per catenas a solio Dei, lucentium usque in septimum thronum. Secundus, stellarum cœlum ornantium; et quando diaboli ad insidiandum cœlestibus consiliis subintrare parant, occurrentes fugant. Tertius est in respectu signorum stellarum et planetarum. Jam tactum est quod corpora cœlestia non sunt elementaris naturæ.3 Cur ergo stellæ illæ præscriptæ per catenas dependent, de quarum casu non exstat periculum? Quod si est, ergo et planetæ, qui suis in orbibus non sunt fixi, catenarum indigerent retentione ne caderent. Insuper, omnes testantur philosophi, præsertim astronomi, quod nona sphæra est uniformis, stellas non habens. Thronus igitur Dei potissime uniformis credendus est; nec talibus stellis, sed angelis sanctis ceterisque Beatis incomparabiliter pulchrius decoratur. Præterea, quales sunt illæ catenæ? an de natura elementorum, an certe mixtorum? Et qualiter throno Dei atque sideribus innectuntur? Quod vero hic dicitur de auscultatione dæmonum, præcedenti libro est reprobatum.4
Sequitur: Dic, quot venti inter nos et cœlum? Respondit: Tres. Primus ventus sterilis. Secundus niger, elevans mare; et hic exasperabit ignem in die judicii. Tertius, qui terris maribusque ministrat. Hæc ventorum distinctio insufficiens demonstratur, quum quatuor venti sint principales, multique alii collaterales, ut in libro Meteororum probatur, imo et experientia docet.
Dic, quot intervalla inter nos et cœlum? Respondit: Unum; quod nisi interpositum esset, omnia terrena cœlestis ardor consumeret. Sed dicendum, quod inter cœlum et terram plura sunt intervalla, quum a philosophis assignentur interstitia aeris tria, supra quæ est ignis elementaris, aere valde major. Corpora quoque cœlestia, calida appellantur causaliter, non formaliter, secundum Peripateticorum doctrinam.
Subjunge ubi sol. Respondit: In fonte calido, fons in colubro, coluber in intervallo, intervallum in monte Kaff, Kaff autem in manu angeli tenentis mundum usque in diem judicii. Ecce qualis insania! Nonne sol in suo est orbe, sicut ceteri quoque planetæ? Sequitur demum et ex his, solem esse in monte Kaff: siquidem in quo continens, in eo et contentum. Kaff autem est in terræ extremitate, eamque cingit, ut supra jam dixit;5 et certum est quod montem illum, quamvis esset, nunquam sol tangeret, nisi lumine suo atque influxu, sicut et cetera. Præterea, quomodo angelus mundum fertur tenere? Imo, ut docet Apostolus, Unigenitus Dei omnia portat verbo virtutis suæ.6 Nec pueriliter imaginandum quod mundus teneatur ne inclinetur aut cadat deorsum: siquidem, Aristotele edocente, omnia naturaliter tendunt ad centrum; unumquodque itidem in loco sibi a Creatore præfixo et ab exordio naturaliter præstituto, naturaliter ac congrue conquiescit. Item, quum multa sint intervalla, irresolute loquitur, intervallum de quo loquitur non exprimens neque specificans.
Dic deinde, quis modus deferentium sedem Dei? Respondit: Capita eorum sub sede Dei, sub thronis septem. Tanta siquidem cervicis amplitudine sunt, ut si continue volaret avis, vix mille annis ab una aure perveniret ad aliam. Cornua sunt capiti eorum implicata. Quorum prima acies, cujus dimidium nix, dimidium ignis: non tamen ignis nivem consumit, vel nix ignem exstinguit. Secunda acies, cujus dimidium tonitruus, dimidium fulgur, immixta. Tertia, cujus dimidium gleba, dimidium unda: non tamen vel unda glebam diluit, vel undam ebibit gleba. Quarta, cujus dimidium ventus, dimidium imber, incommota ibi ab invicem. Quinta, cujus dimidium ferrum, dimidium ignis, inconfusa ad invicem. Sexta, cujus dimidium aurum, dimidium argentum. Septima, cujus dimidium laus, dimidium gloria. Octava de fulgentissimo splendore.
Ecce responsio philosophicæ ac theologicæ veritati contraria.7 Jam quippe præhabitum est, quod Deus non habet thronum corporeum altiorem cœlo empyreo, quod angelorum sustentatione nullatenus indiget:8 imo visibilia et invisibilia ipsummet continet. Rursus probatum est, angelos omnes esse incorporales. Unde angelos tam enormis magnitudinis opinari, stolidissimum exstat. Et si cornua habent, nonne corpora mixta habere videntur, quod angelicis spiritibus nullatenus competit? Præterea, quid vult quod de aciebus adjungit, quarum partes tam diversæ exstant naturæ, tamque contrariæ qualitatis? Certum est equidem, quod res hic expressæ locum in superioribus illis supercœlestibus entibus angelicisque spiritibus minime sortiuntur, utputa, nix et ignis, tonitruus et fulgur, quæ supra regionem aeris nunquam fiunt aut sunt. Multoque minus sunt ibi unda et gleba, ventus et imber, ferrum et ignis, aurum atque argentum. Neque ex his deceret constare corpora illa angelicorum spirituum, dato quod corporei essent, sed ex aliqua nobilissima ac simpliciori materia.
Rudissima ergo atque falsissima est imaginatio ista de throno Dei et angelis eum ferentibus. Sed hoc incomparabiliter amplius pertinet ad laudem et magnificentiam Dei quod sancti asserunt Christiani, ipsos angelicos spiritus, præsertim eos qui de prima sunt hierarchia, tantæ esse dignitatis ac perfectionis, quod ab omni contagione materiæ sunt prorsus immunes, suumque Creatorem intra se spiritualiter ardentissime complectuntur, ei quoque subjectione humillima obsequuntur, atque cum summa reverentia ei adsistunt, et eum avidissime et deliciosissime contuentur, nec unquam ab ejus admiratione ac laudibus cessant.
Sequitur: Exsequere spatium a nobis usque ad cœlum. Respondit: nobis usque ad infimum cœlum, iter quingentorum annorum, tantoque per ordinem ab unoquoque eorum ad proximum; et amplitudo uniuscujusque, itineris quingentorum annorum: tot in unoquoque angeli quot nemo nominare potest nisi solus Deus. De hac re astrologi multa scrutati sunt et scripserunt, et nondum certitudo habetur. Sed nulli tam parum credendum est ut Mahometo, quem undique esse mentitum, et nec in divinis Scripturis neque in philosophia fuisse eruditum, copiosissime est probatum. Insuper satis ostensum est, angelos omnes in uno esse cœlo empyreo, quod est semper quietum, immobile, splendidissimum, et inter omnia corpora nobilissimum, atque ob hoc aptissima mansio omnium Beatorum Deo fruentium. Postremo, quamvis angeli innumerabiles nobis exsistant in vita hac, omnes tamen Beati in patria se invicem distincte et perfecte cognoscunt, nec aliter se mutuo perfecte diligerent, nec unusquisque alterius beatitudini congauderet. Idcirco non sic soli Deo notus est numerus angelorum, quin et ipsis quoque et cunctis Beatis sit cognitus.
Aves quædam sunt quæ nec cœlum nec terram attingunt. Si de cœlo aerio Mahon hoc asserit, falsum est; si autem de cœlo quocumque quod eminet sphæræ ignis, constat quod nulla avis ibi attingat. Denique, si aves istæ unquam quiescunt, ubi, nisi vel in terra, vel in aliquo terræ innitente, nisi forsitan super aquas?
Dic, mundus iste cur dictus est mundus? Respondit: Quia mundus iste factus fuit præter aliud sæculum. Si enim cum illo factus foret, ut illud hic esset perpetuus. Sciscitari oportet quid intelligat per hunc mundum, quid per sæculum aliud. Constat autem quod secundum Scripturas divinas nulla creatura fuerit ab æterno: idcirco nec aliud sæculum a parte ante æternum est. Porro mundus iste sensibilis, videlicet regio elementorum atque cœlestium corporum, a parte post exstat perpetuus. Quis est ergo mundus iste qui cum alio sæculo non consistit perpetuus, nisi forte exsistentia generabilium et corruptibilium secundum se tota, quæ post diem judicii non manebunt? Præterea, de hac re multo subtilius dicit Plato, asserens mundum idcirco sic appellatum, quia a mundo illo mundissimo, archetypo, ideali, qui est in mente divina, processit.
Quid autem per aliud sæculum intellexerit Mahon, paulo post subdit, dicendo: Sæculum aliud, est postremum post mundum istum superstes futurum.
Footnotes
Chapter 79 of 114