Articulus 10
Recitatio falsa ac fatua de Moyse et aliis.
ITAQUE ait gloriosus hic legislator, pestifer Mahometus: Moyses quum solus per desertum vagaretur, forte sepulcrum apertum vacuumque invenit, recte ad quantitatem suam effossum: quod admirans, cæpit ad propriam staturam metiri. Interea angelus mortis venit ad interficiendum Moysen. Quem quum cognovisset Moyses, quæsivit: Ad quid venisti? Respondit: Missus sum pro anima tua. Cui Moyses: Quomodo ergo putas eam eripere? Per os enim non poteris, quo locutus sum cum Domino; neque per aures, quibus vocem Dei audivi; neque per oculos, quibus faciem Domini vidi; neque per manus, quibus donum Dei recepi; neque per pedes, quibus montem Sinai ascendi. His auditis, abiit angelus Domini; formaque mutata, attulit pomum de paradiso: quod quum olfaciendo porrigeret, recepit Moyses; quumque naribus apponeret, arripuit eum angelus per nares, per quas tanquam emungens, animam ejus extorsit. Quo facto, mansit corpus ejus in sepulcro nunquam reperto.
Ecce quam ridiculosa narratio, tam Scripturæ sacræ quam naturali rationi contraria! Scriptum est enim: Locutus est Dominus ad Moysen, dicens:1 Ascende in montem istum Nebo, et morere ibi. Deinde legitur: Ascendit Moyses de campestribus Moab in montem Nebo; ostenditque ei Dominus omnem terram Chanaan, et ait: Hæc est terra pro qua juravi Abraham et Isaac et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Mortuusque est ibi Moyses, jubente Domino; et sepelivit eum in valle terræ Moab, et non cognovit homo sepulcrum ejus usque in præsentem diem.2 Hæc est sacra veritatis historia: ex qua præinductæ fabulæ patent mendacia. Non enim Moyses per desertum solus tunc vagabatur, nec ad eum ita vagantem venit angelus mortis, nec in deserto Moyses reperit monumentum, nec ibi sepultus est;3 sed eadem die qua multa filiis Israel prænuntiavit, Deo jubente, in montem ascendit præfatum; visaque terra promissionis, et allocutione cum Deo finita, protinus feliciter exspiravit. Et sepelivit eum Deus, non utique per se ipsum, sed ministerio angeli, in valle prædicta.
Denique, quid allocutio Dei et visio atque auditio ejus impediebant egressum animæ Moysis per os ejus, oculos aut aures? Nonne cum Abraham, Isaac, Jacob, Josue, Samuele, David, Isaia, ac aliis multis, locutus est Deus, qui et verba Domini audierunt videruntque eum in creatura subjecta, sicut et Moyses, nihilo minus instar aliorum sunt mortui? Porro, quod ait angelum apprehendisse Moysen per nares, sicque ejus animam quasi emungendo extorsisse, sic sonat, quasi anima, quæ simplex et incorporeus spiritus est, instar rei dimensionatæ extrahatur de corpore. Et cur angelus mortis non apprehendit Moysen per nares in primo accessu ad eum, seu ante applicationem pomi ad nasum? Postremo, nonne hoc ad inobedientiam pertinuisset, quod Moyses in primo accessu angeli a Deo missi, non permisisset animam suam ab angelo juxta Dei commissionem educi? Sic quoque loquitur fabula ista, quasi anima non possit educi de corpore ejus per singulas corporis partes etiam integras, quum tamen corporea incorporeorum introitui atque exitui non resistant.
Dic, ubi est medium terræ? Respondit: Jerusalem. Inde namque dispersæ sunt gentes, et illuc aggregabuntur. Ibi erit pons et statera super infernum, quam apportabunt illuc septuaginta millia angelorum. In Genesi legitur qualiter post diluvium posteri filiorum Noe cœperunt ædificare in terra Sennaar in campo civitatem et turrim, confuditque Dominus ibi linguas eorum, ita quod se invicem intelligere non valebant, et inde dispersit eos super faciem cunctarum regionum.4 Quomodo ergo hic dicitur quod a Jerusalem dispersæ sunt gentes? Porro verum est quod in valle Josaphat circa Jerusalem congregandi sunt homines hora judicii. Quod autem de ponte atque statera hic dicitur, si corporaliter prout verba sonant intelligatur, nequaquam veritatem sortitur. Neque enim in judicio illo, quod (sicut probatum est) celerrime finietur, erit ponderatio in statera corporea, nec transitus super pontem; terra autem os suum aperiet, ita ut inferus pateat, prolata illa Judicis sententia:5 Ite, maledicti, in ignem æternum.6 Postremo, quamvis pons et statera corporaliter essent intelligenda, quid necesse esset ea per tot millia angelorum adduci, quum tanta angelorum sit fortitudo quod ab uno solo adduci possent, præsertim Deo sic præcipiente?7
Ait: Quare Jerusalem dicta est domus benedicta? Respondit: Quia in directo est cœlestis Jerusalem, quodque locutus est ibi Deus et angeli cum Patriarchis et Prophetis, deditque ibi Deus Moysi præcepta. Quid est hoc? Moyses namque in monte Sinai accepit a Deo præcepta; nec terram promissionis, in qua exstat Jerusalem, est ingressus, et ut videtur Scriptura innuere, nunquam fuit in ea. Unde cupiens eam videre ac ingredi, dixit ad Dominum: Vadam et videbo terram istam egregiam. Responditque Dominus: Nequaquam loquaris ultra ad me de hac re.8 Dominus vero ostendit eam Moysi in vertice Phasga, ut in Deuteronomio scribitur.910
Dic, quomodo facta est arca Noe? Respondit: Navem (id est arcam) incepit prius Noe, clavos dedit Gabriel. Intravitque Noe cum filiis, et procedens ex Arabia super Mecham, circuivit eam septies; inde navigans super Jerusalem, et eam septies circuivit, pervenitque in montem Judææ. In Genesi legitur, quod Deo jubente, arcam construxit Noe.111213 Nec opus fuit clavos desuper apportari. Quumque aquæ diluvii vehementer crevissent, extulerunt et levaverunt arcam in altum.14 Idcirco probabile reor, quod antequam Noe cum arca notabiliter ferebatur super undas, civitates communiter aquis coopertæ fuerunt, præsertim quoniam tantæ magnitudinis exstitit arca, et tantum pondus fuit in ea. Et quamvis Mecha atque Jerusalem adhuc stetissent, cur eas vitiosissimis hominibus plenas toties circuisset? Imo putatur quod ante diluvium non fuerunt. Denique arca ferebatur motu incerto juxta impetum aquæ, nec Noe eam direxit, nec remige circumferebatur: qualiter ergo septies in ea circuivit urbes præfatas? nisi forte miraculose aut ope angelica id factum dicatur.
Dic, quæ ratio quod quidam nascitur similis patri aut matri, eorumve parentibus? Respondit: Quum superat voluptas viri voluptatem mulieris, trahit conceptus similitudinem patris ejusve parentum; sicque in parte altera, superante mulieris libidine. Istud in naturalibus bene peritis constat esse mendosum: imo prædominatio imaginationis in apparatu conventionis, plus confert ad istud. Verumtamen ex rationabili causa nolo de hoc amplius scribere, quanquam perfacile esset hinc plura evolvere.
Expone: Punitne Deus aliquem sine ratione? Respondit: Non. Ait: Quid ergo de infidelium filiis faciet Deus? Respondit: Venient in die judicii filii infidelium ante faciem Dei, et dicet eis: Quis est Dominus vester? Dicent: Tu, Domine, qui creasti nos. Dicet eis: Cui ergo servistis? Quem adorastis? Respondebunt: Domine noster, neque aurium neque linguæ officio uti potuimus. Dicet eis: Faceretis aliquid, si præciperem vobis? Dicent: Digne Domine noster et juste, quidquid placet præcipe. Tunc effluere præcipiet unum de fluviis inferni, dicetque eis: Prosilite in gurgitem istum. Hi ergo qui obedierint, illæsi exibunt, et in paradisum transibunt; qui vero renuerint, ibunt cum patribus suis in infernum.
Responsio ista veræ fidei documentis repugnat. Verumtamen profitemur quod sine ratione Deus neminem punit, quanquam sanctus Job protestetur: Deus multiplicabit vulnera mea etiam sine causa, id est absque propria culpa.15 Nempe in hac vita Deus interdum electos suos adversitatibus suppliciisque exercet, non propter eorum peccata, sed propter eorum majorem profectum in gratia, copiosiusque augmentum in gloria. Verumtamen post hanc vitam Deus neminem punit nisi pro culpa sua: quia post vitam præsentem non est status meritorum ac demeritorum, sed præmiorum ac suppliciorum. Itaque, sicut secundo declaratum et per Scripturas sanctas probatum est libro, mors est terminus merendi ac demerendi, et quicumque in mortali moritur culpa, nunquam secundum communem loquendi legem eripitur a gehenna.16 Fabulosum est ergo quod de infidelibus hic narratur; nec in judicio suo particulari nec in judicio generali se poterunt excusare: quoniam si fecissent quod in ipsis erat, id est bonum quod facere potuerunt, Deus eos non reliquisset. Denique et eis deputati sunt custodes angeli sancti: quorum si inspirationibus acquievissent infideles internis, Deus utique eis providisset de necessariis ad salutem. Siquidem tam bonus et pius est Deus, ut neminem quod in se est facientem relinquat, sed sive per angelos, sive per homines a se missos, sive instinctu divino, eum ad fidem et gratiam ac salutem perducat. Istud in secundo diffusius elucidatum recordor libro:17 idcirco jam transeo.
Quomodo terra solvetur? Respondit: Ignis terram rediget in cinerem, aqua diluet. Qualiter ignis conflagrationis terram in cinerem rediget, et qualiter non, secundo declaratum est libro. Si autem vult dicere quod post ignem illum aqua diluet terram, mentitur.18 Mox enim ut Judex altissimus dixerit, Ite, maledicti, in ignem æternum, terra aperiet os suum, et eos deglutiet, corruentque vivi in tartarum;19 et ignis conflagrationis eos involvet, ac simul cum ipsis in infernum descendet. Eademque hora omnes electi ac Sancti ascendent cum Christo in alta cœlorum. Et tunc innovabitur mundus, ita quod quatuor elementa mirabiliter ornabuntur. Nec aqua de cetero operiet terram, nec agent in se invicem elementa; sed terra fulgebit ut aurum, aqua sicut crystallus, aer ut cœlum, ignis ut astra cœli. Cœlestia quoque corpora ampliori lumine vestientur, quoniam luna splendebit sicut sol modo, sol quoque septies clarior erit quam nunc est, quemadmodum in Isaia scriptum est: Erit lux lunæ sicut lux solis, et lux solis septempliciter sicut lux septem dierum.20 Cœli demum ac stellæ decorabuntur prout novit Creator omnipotens.
Dic, montes unde exierunt? Respondit: De monte Kaff. Jam habitum est fabulosum esse quod ait de monte Kaff:21 et quamvis esset mons ille, stultum esset putare quod ex eo alii montes prodierint, quum non sint illi contigui, et neque causa efficiens nec causa materialis montium ceterorum dici posset mons ille. Causam vero generationis montium Aristoteles verius docet.
Footnotes
-
Deut. xxxii, 48, 49. ↩
-
Deut. xxxiv, 1-6. ↩
-
Deut. xxxi- xxxiv. ↩
-
Gen. xii, 2. ↩
-
Iib. II, art. ↩
-
xxxv, Iib. ↩
-
xxxv, 41. ↩
-
Deut. iii, 25, 26. ↩
-
xxxv, 1. ↩
-
Deut. xxxiv, 1. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Lib. II, art. xxxvi; lib. III, art. v. ↩
-
Gen. xii, 14. ↩
-
Gen. vu, 17. ↩
-
Job ix, 17. ↩
-
art. xix. ↩
-
art. xxxvii. ↩
-
art. XLVIII. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Is. xxx, 26. ↩
-
art. vi, viii. ↩
Chapter 81 of 114