Articulus 15
De modo quo consummabitur mundus et generale judicium fiet, secundum doctrinam Mahon.
POST hæc ait Judæus : Diem judicii, oro, plane describas. Respondit : De illo mandabit Deus angelo mortis, ut omnem creaturam spiritum habentem interimat, tam angelos omnes quam omnes diabolos, omnesque homines, oves, pisces, belluas et pecora. Sic enim ait in Alcoran: Omnia mortua præter Deum. Post hæc vocabit angelum mortis, dicens: O Adriel, estne quid superstes ex omni creatura mea? Dicet: Nihil, Domine mi, præter me servum tuum imbecillem. Tunc dicet ei: Quoniam omnem creaturam meam occidisti, abi hinc inter paradisum et infernum, et postremo occide te ipsum, et morere. Abibit infelix, atque in præscripto intervallo projectus humi, alis suis involutus, suffocabit se ipsum cum tanto mugitu quo et cœlestes spiritus et terrena animalia, si viverent, exanimaret. Stabitque totus mundus vacuus per quadraginta annos.
Post hæc cœlum et terram pugno continens, dicet Deus: Ubi nunc reges, principes et potentes sæculi hujus? Cujus est regnum, imperium et rerum potentia? Dicite, si veridici estis. Et his verbis ter repetitis, Seraphuelem suscitabit, dicetque ei: Accipe tubam hanc, et descende in Jerusalem, et clange. Tunc Seraphuel accepta tuba, cujus longitudo itineris quingentorum annorum, stans in Jerusalem, insufflabit tubam, et efflabit ex intus omnes animas justas: quæ evolantes in omnem terram, quæque ad corpora sua, ubicumque fuerint, dispergentur. Atque ad primum hunc sonitum omnia ossa congregabuntur. Transactis quadraginta annis, iterum sonabit: ad quem sonitum ossa carnem assument. Atque inde post quadraginta annos, quum tertio sonuerit, omnes animæ suo corpore induentur.
Sic facto, ignis ab occidente succensus omnes creaturas Jerosolymam agitabit: quo quum omnes pervenerint, cessabit. Hic ergo quum per quadraginta annos in sudore suo nataverint, exspectantes judicium, tot tandem miseriis affectæ, appellabunt Adam, dicentes: Pater Adam, ad quid nos genuisti hujusmodi tormentis atque miseriis? Itane, pater, filios sub incerto inter spem et metum fluctuare pateris? Plane interpella Deum, ut plane finiat de nobis quidquid inter paradisum et infernum facturus est. Respondebit Adam: O filii, scitis quod suadente diabolo, Dei præcepto inobediens fui; idcirco ite ad Noe. Conversi ad Noe, dicent: Intercede pro nobis, electe Dei, pater Noe. Respondebit: Feci quod potui; salvavi vos in diluvio: hic mihi nihil superest officii; sed ite ad Abraham. Appellabunt ergo Abraham, dicentes: Pater fidei et sanctitatis Abraham, respice nos miseros, et miserere. Quibus Abraham: Quid me petitis? Non recolitis quod diu vagabundus, idololatra, incircumcisus, erraverim? Non sufficio; sed appellate Moysen. Appellabunt Moysen, dicentes: Dilecte Dei nuntie et propheta, famule Dei, audi nos. Respondebit: Quem appellatis? Nonne vobis legem dedi, miraculis confirmavi, nec tamen credidistis? Si mihi credidissetis, facerem quod postulatis; sed ite ad Jesum Christum. Conversi ad Christum, dicent: Jesu Christe, spiritus, verbum et virtus Dei, moveat te pietas tua, et intercede pro nobis. Tunc dicet eis: Quod a me petitis, ipsi amisistis. Missus quidem vobis fui in virtute Dei et verbo veritatis; vos autem aberrastis, et me, plus quam ego prædicaverim vobis, Deum vestrum fecistis. Hic itaque beneficium meum amisistis; sed ite ad ultimum Prophetarum: hunc significans cum quo loqueris, o Abdia. Ad quem conversi, dicent: O nuntie fidelis et amice Dei, quam male quidem peccavimus, et id eo quod tibi non credidimus! Exaudi nos, pie Propheta, spes una superstes: nam post te non est in quo sperabimus. Exaudi nos potentia tibi a Deo collata. Aderit itaque Gabriel, nec impotentem sinet amicum suum; procedent socii ante faciem Dei. Dicetque eis Deus: Scio ad quid venitis; absit itaque ut fidelis nuntii mei votum in aliquo cassem. Hic ergo, ponte facto super infernum, aderit statera: qua libratis uniuscujusque factis, ambulabunt super pontem.
Sancti ergo transibunt, damnati in infernum decident.
Hæc est Mahometi responsio. Sed, quæso, quis unquam audivit tam irrationabilia et horrenda mendacia, omni philosophicæ et theologicæ veritati prorsus contraria? In primis ergo, quod asserit in illo die omnes creaturas, tam angelos sanctos quam dæmones, omnes quoque animas rationales quæ a principio mundi fuerunt, imo et Christum, omnesque Sanctos, ab angelo mortis interficiendos, prorsus falsissimum est, et omni rationi ac sacris Scripturis contrarium, et divinæ pietati atque justitiæ derogantissimum. Quamvis enim Deus gloriosus et sanctus inferat interdum electis aliquas pœnas in vita præsenti, non propter eorum culpas, sed pro exercitatione patientiæ ac virtutum, ædificationeque aliorum, et item ut per hoc crescant in gratia; nunquam tamen post hanc vitam Deus alicui infert pœnam, nisi pro prævia sua culpa: quia post vitam præsentem non est status, locus aut tempus merendi aut demerendi, sed debitum præmium sortiendi, sicut in secundo clarius est ostensum. Nonne ergo prorsus injustum, crudele et indecentissimum esset benignissimo Deo, tam angelis sanctis, quos constat nunquam peccasse, quam sanctis hominibus, Patriarchis, Prophetis, Apostolis ceterisque electis (qui etsi aliquando peccaverunt, tamen pro suis peccatis in sæculo isto plenarie satisfecerunt; vel si plene non satisfecerunt hic, in purgatorio, quod restabat, purgatum est, deletum atque solutum), in fine sæculi mortem infligere, imo non solum mortem talem ut est mors vitæ præsentis, qua corpus vitam amittit, anima vero permanet viva, sed mortem tam diuturnam, totum esse et vivere auferentem? Præterea, angeli et Patriarchæ, Prophetæ et Apostoli, ac ceteri homines sancti, vocantur et sunt Dei amici ac filii adoptivi. De quibus David propheta loquitur Deo: Mihi autem nimis honorati sunt amici tui, Deus;1 itemque: Ego dixi, Dii estis et filii Excelsi omnes.2 Amator autem et pater filiis suis carissimis et electis mortem talem non infert absque eorum culpa.
Adhuc, quum Deus omnipotens et æternus sit veraciter sapientiæ infinitæ, nequaquam quidquam efficit absque rationabili causa. Quæ igitur erit causa interfectionis omnium rationalium et intellectualium creaturarum? An illa, ut Deus ostendat excellentiam, magnificentiam et omnipotentiam suam? Sed illæ potius ostenduntur in creaturarum illarum conservatione, gubernatione, et subjectione earum sub Deo. Imo omnes Sancti, tam angeli quam homines virtuosi, excellentiam, magnificentiam ac omnipotentiam Dei clarissime noscunt, humillime venerantur, jugiter confitentur, seque a se ipsis nil boni habere, sed a Creatore incessabiliter dependere. Unde et Creatori adorando ac benedicto præcordialissime sine intermissione regratiantur. Amplius, si ob prætactam aut aliam causam vellet Deus cuncta viventia ad tempus non esse, ob hoc tamen non oporteret neque deceret ea occidi, sed sufficeret quod Deus manutenentiam suam ab eis abstraheret, sicque in momento, absque pœna, Deo jubente, esse desinerent. Universa quippe creata indesinenter dependent a Deo in esse et permanere, ita quod si Deus sublimis conservationem suam ab eis per momentum abstraheret, protinus, sicut ex nihilo facta sunt, ita in nihilum relaberentur, ut tam meliores philosophi quam sancti theologi probant ac adstruunt.
Præterea, supra probatum est, et veritas habet, quod angeli et animæ defunctorum sanctæ Deo feliciter perfruuntur.3 De ratione autem veræ beatitudinis est exclusio omnis miseriæ atque possessio securitatis perpetuæ; mors autem et non esse et pœna sunt quædam miseriæ: nunquam ergo in Beatis et Sanctis Deo fruentibus locum habebunt.
Insuper, quæro an angeli et homines sancti ac animæ sanctæ pœnam sentient quando ab angelo mortis interficientur, an non. Sed, sicut probatum est, pœnam illam non meruerunt. Imo angeli a principio Creatori suo fidelissime ac ardentissime adhæserunt et servierunt : pro quo eis nequaquam talis merces debetur. Si autem non sentient pœnam, non proprie occidendi dicuntur, quum mors sit pœna quædam.
Rursus, probatum est quod angeli et animæ sunt simplices spiritus et incorporales substantiæ :4 idcirco occidi eis non competit, quamvis per omnipotentiam Dei possint desinere esse seu annihilari, subtracta eis conservatione divinæ potentiæ.
Adhuc autem, quod dictum est, Deum angelo mortis esse dicturum, « Quoniam omnem creaturam meam occidisti, abi et occide te ipsum », irrationabiliter sonat. Hoc enim ex obedientia esset facturus : ergo hujusmodi merces, videlicet sui ipsius occisio, sibi pro hoc nullatenus deberetur. Probatum est quoque quod angeli non habent corruptibilia corpora :5 unde nec suffocare se ipsum potest competere angelo.
Præterea, si angelus mortis cum tanto mugitu suffocabit se ipsum, quod cœlestes spiritus animaliaque terrena suo terrore exanimaret si viverent, videtur quod angeli alii magnum emittent mugitum dum occidentur ; eritque intolerabilis ululatus, præsertim dum angeli illi magni thronum Dei deferentes interficientur, quorum tanta est magnitudo, secundum Mahon, quod si avis per mille volaret annos, vix ab aure eorum una perveniret ad aliam. Illi (ut sequi videtur) horribilissimum emittent mugitum, et cetera cuncta suo terrore necabunt.
Insuper, fabulæ istæ vanissimæ, quæ non sunt nisi pravissimæ trufæ, totaliter divinis repugnant Scripturis. Christus namque in Evangelio loquitur : Non est Deus mortuorum, sed vivorum, id est non non exsistentium, sed exsistentium.6 Quum ergo Deus gloriosus, sanctus et immortalis, in Exodo dicat ad Moysen, Ego sum Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Jacob, hoc est nomen meum in æternum ;7 constat quod animæ Patriarcharum istorum æternaliter incessabiliterque manebunt : aliter Deus cessaret dici ac esse Deus eorum. Rursus, in libro Sapientiæ scriptum est : Justorum animæ in manu Dei sunt, et non tanget illos tormentum mortis.8 Iterum, in Joanne ait Salvator : Oves meæ vocem meam audiunt, et ego vitam æternam do eis, et non rapiet eas quisquam de manu mea.9 Apostolus quoque Paulus : Statutum est (inquit) hominibus semel mori, post hoc autem judicium ;10 itemque : Christus resurgens ex mortuis, jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur.11 Falsissimum ergo est et prorsus hæreticum ac blasphemum, asserere quod Christus ab angelo mortis sit occidendus. Christus quoque in Evangelio promisit Apostolis ceterisque electis fidelibus :12 Non vos relinquam orphanos, vado, et veniam ad vos, et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
Footnotes
Chapter 86 of 114