Skip to the text

Articulus 17

Quod Christus descendet de summo cœlo cum universis angelis sanctis, ceteris quoque Beatis, ad judicandum omne genus humanum.1

APUD Danielem extremi judicii ordo evidenter per spiritum prophetiæ pronuntiatur, quum sanctus ille Propheta ait ibidem :2 Adspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum (videlicet Deus Pater æternus) sedit. Deinde de Christo subjungit :3 Adspiciebam in visione noctis, et ecce in nubibus cœli quasi Filius hominis veniebat, et ad Antiquum dierum pervenit, et dedit ei potestatem (videlicet judiciariam auctoritatem), et honorem, et regnum;4 potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus, quod non corrumpetur. Hoc est quod Christus in Evangelio loquitur de se ipso : Tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.5 Quemadmodum enim Christus post suam salvificam passionem gloriosamque resurrectionem, in præsentia Apostolorum et aliorum credentium a monte Oliveti ascendit in cœlum in nube præclara, ita descendet in fine mundi in nube cum toto cœlesti exercitu ad judicandum genus humanum. Unde et in libro Actuum Apostolorum Lucas evangelista describit : Videntibus illis (puta Apostolis, ceteris quoque qui aderant Sanctis), elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum. Quumque intuerentur in cœlum euntem illum, ecce duo angeli adstiterunt juxta illos in vestibus albis, dicentes : Viri Galilæi, quid admiramini adspicientes in cœlum? Hic Jesus qui assumptus est a vobis in cœlum, sic veniet quemadmodum vidistis eum ascendentem in cœlum.

Denique, quoniam Christus semetipsum exinanivit, et Patri in omnibus humillime, secundum quod homo est, obedivit6, in tantum quod ab hominibus judicari, reprobari ac crucifigi pro totius mundi salute dignatus est; hinc Deus Pater judicio prorsus justissimo hanc Christo vicem rependit, ut ipse in forma humana gloriosa cum majestate et gloria judicet genus humanum. Hinc in Joanne habetur : Pater omne judicium dedit Filio. Iterumque ibidem ait Salvator de semetipso : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso. Et hoc competit Filio secundum quod Deus est. Deinde subjungit : Potestatem dedit ei et judicium facere, quia Filius hominis est.7 Quocirca pensandum, quod in judicio considerantur duo, videlicet auctoritas seu potestas judiciaria, et exsecutio ejus prolatiove sententiæ. Potestas quoque sive auctoritas judiciaria duplex est, utputa : prima et principalis, quæ est auctoritas increata, æterna; istaque competit Christo secundum naturam divinam. Alia est potestas sive auctoritas secundaria et instrumentalis seu vicarialis : quæ competit Christo secundum naturam humanam, secundum quam etiam competit ei exsecutio judicii prolatioque sententiæ. Hinc felicissimus Petrus apostolus loquitur in Actibus : Nobis præcepit Deus testificari, quod Jesus Christus est qui constitutus est judex vivorum et mortuorum; huic omnes Prophetæ testimonium perhibent.8 Paulus quoque apostolus ait : Deus statuit diem in quo judicaturus est orbem in æquitate in viro quem statuit.9 Hinc in Isaia scriptum est :10 Dominus ad judicium veniet cum senibus populi sui et principibus ejus. Unde rursus apostolus Paulus : Omnes (inquit) nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque prout gessit.11

Cesset ergo perfidia Mahometi, omni rationi atque Scripturis sacris contraria, recipiaturque fides Christi, tot divinæ virtutis miraculis totque scripturarum utriusque Testamenti testimoniis confirmata.

Footnotes

  1. Is. XXIV, 22. ↩

  2. Dan. vii, 9. ↩

  3. Gen. vii, 13, 23. ↩

  4. Dan. vii, 13, 14. ↩

  5. Luc. xxi, 27. ↩

  6. Philipp. ii, 7, 8. ↩

  7. Joann. v, 27. ↩

  8. Act. x, 42, 43. ↩

  9. Act. xvii, 31. ↩

  10. Is. u, 14. ↩

  11. II Cor. v, 10. ↩

Chapter 88 of 114