Skip to the text

Articulus 13

Responsio Mahomet cur potus vini sit modo illicitus.

AIT Abdias Judæus : Quum in paradiso vinum esse describas, quid operis ibi habet, si vinum illicitum est ? Si autem licitum, cur in hoc sæculo prohibes vinum ? Respondit : Tam argute quæris, ut una interrogatione geminam necessario responsionem extorqueas. Utrumque ergo exponam, et illic esse licitum, et hic illicitum. Erant enim angeli Dei duo, Haroth et Maroth, missi olim a Deo de cœlis in terram, gubernando et instruendo generi humano tributi, his interdictis, ne occiderent, neque injuste judicarent, nec vinum biberent. Multo itaque tempore sic habito, quum noti judices essent universo orbi, venit ad eos quadam die mulier præ cunctis feminis omnimode pulcherrima, causam habens adversus maritum : quæ, ut causæ suæ accommodaret judices, quadam die invitavit eos ad prandium. Quibus epulantibus ipsa epulas et pocula vini apponit, adstans ministrat, offert crebro, instat ut sumant. Quid plura ? Vicerunt blanditiæ mulieris. Inebriati poculis, in hospitam formosam incaluerunt; victi, accubitum petierunt. Spondet illa conditione, dummodo alter verbum doceat per quod ascendebant in cœlum, alter verbum per quod descendebant. Placet conditio. Quum ergo didicisset, elevata est subito, et ascendit in cœlos. Quod quum vidisset Deus, explorata causa, posuit eam

Luciferum, ita pulcherrimam inter stellas ut fuerat inter mulieres. Illis in judicium evocatis, proposuit eis Deus ut eligerent inter pœnas sæculi hujus et alterius. Elegerunt hanc. Suspensi sunt ergo per catenas ferreas, demissis capitibus in puteo Behil, usque in diem judicii. Quid ergo, Abdia? Nonne sufficiens videtur causa cur in paradiso licitum sit vinum, et hic illicitum? Ait: Vera satis, et merito.

Ecce quis unquam audivit tam stultam et irrationabilem fabulam? Præterea, nescio quid amplius debeam admirari, vel quod Mahon tam fatua recitavit, vel quod Sarraceni his trufis et ei qui protulit eas credunt. Sed nunc compendiose tangenda sunt horum verborum mendacia.

Primo itaque falsum est quod dicit, quod Deus misit duos angelos in hunc mundum, ut gubernarent, instruerent judicarentque genus humanum; nec in tota Scriptura divina hinc quidpiam legitur. Deus namque sapientissimus omnia ordinate exercens, homines per homines sensibiliter judicat, quoniam judex et judicandi, prælati ac subditi, ejusdem solent esse status et conditionis. Verumtamen invisibiliter angeli mittuntur ad homines, et regunt ac instruunt eos. Interdum quoque visibiliter apparuerunt hominibus, locuti sunt eis, imo et reprehenderunt eos, quemadmodum in Judicum libro narratur de angelo uno.1 Sed hoc accidit hora una; non autem morati sunt angeli sancti inter homines, nec conversati sunt inter eos eo modo quo præsenti loco describitur.

Præterea, angeli sancti in bono confirmati sunt a prima conversione mentis eorum ad Deum, atque ab eo momento quo angeli reprobi corruerunt; nec interim peccaverunt, imo nec transgredi potuerunt, sicut nec modo, quoniam Deo beatifice perfruuntur, inavertibiliter ei uniti, inseparabiliterque ad ipsum conversi. Falsum est ergo quod Haroth et Maroth peccaverunt in mundo, si angeli sancti fuerunt.

Amplius, in secundo nonnunquam ostensum est libro, quod angeli in propria natura sunt incorporales substantiæ et simplices spiritus.2 Idcirco eis non competit manducare, bibere, feminisque misceri. Et quamvis in corpore assumpto aliquid horum agere videantur, non tamen vere atque univoce cum animalibus agunt hoc. Unde Tobiæ angelus Raphael protestatur:3 Ego sum Raphael angelus; etenim videbar vobiscum manducare et bibere, sed ego invisibili cibo et potu utor. In manducatione namque et potatione, sunt cibi et potus acceptio atque ad interlora trajectio, cibi quoque ac potus per virtutem nutritivam conversio, et hoc tertium in angelis locum nullatenus habet. Verumtamen, quamvis angeli in sua natura haberent vel spiritualem materiam, ut aliqui opinantur, vel corpora quædam aeria, non tamen comedere, potare, concumbere competeret eis vere univoce: quoniam non haberent corpora mixta, vegetativæ partis potentiis qualificata.

Adhuc autem, si idcirco vini potus est ita illicitus, quoniam angeli ex tali potu sic corruerunt, cur ante eorum ruinam Deus hunc potum eis prohibuit? Si dicatur, Ne peccarent; ergo et in veteri Testamento per Moysen atque in novo per Christum prohibuisset hunc potum, quoniam semper fuit multiplicis ruinæ occasio.

Insuper, femina illa angelos illos prava intentione invitando, ad vini potationem tam importune movendo, suisque blanditiis eos ad peccatum trahendo, peccasset mortaliter. Indignissima ergo fuit cœlos ascendere. Et stultum est æstimare quod virtute alicujus verbi ab angelo uno auditi ascenderit. Non enim verbum vim habuit talem in semetipso: alias angeli illi post suam ruinam verbum illud non obliti, ipsum proferendo ascendissent rursus in cœlum. Insipientissimum demum est æstimare quod Deus feminam illam fecit Luciferum seu stellam pulcherrimam: quoniam stellæ a principio mundi sunt conditæ; nec corpus humanum in corpus stellæ est transmutabile, naturaliter saltem. Porro, si mulier illa in stellam conversa est, ubi permansit anima ejus? An adhuc in corpore stellæ manet, ejusque substantialis forma exsistit? Quo dato, sequitur quod stella illa sit ejusdem cum hominibus speciei, quia forma dat speciem: imo sequitur quod sit monstrum, utpote effectus suæ speciei inconveniens, quoniam forma ipsius non habet corpus sibi naturaliter competens. Si vero anima mulieris illius fuit a suo tunc corpore separata, quid profuit ei quod corpus ejus in stellam mutatum est? Rursus, per quid meruit femina illa ut fieret stella pulcherrima?

Amplius, Sancti qui Deo beatifice perfruuntur, impassibiles exstant: aliter perfecte beati non essent. Falsum est ergo quod de horum supplicio angelorum relatum est.

Postremo, quum juxta eloquium Dei per Ezechielem prophetam, filius iniquitatem patris non portet, cur propter illorum angelorum excessum alicui toti populo vini potus vetatur?45 Sed contra hanc vini prohibitionem in præcedenti tractatu quædam alia sunt inducta: idcirco pertranseo. Verumtamen recitabo quod quidam inter Sarracenos diu conversatus conscribit. Quod si verum sit, nescio: verisimilius tamen censetur quam fabula introducta. Itaque ait, quod Mahon eremitam quemdam visitare solebat, forsitan Sergium hæreticum, suum magistrum. Tandem ministri ejus super hoc attædiati, decreverunt occidere eremitam. Quumque quadam vice tam Mahon quam eremita vino fuissent inebriati et gravi sopore oppressi, satellites principis sui gladium clam extrahentes, eremitam occiderunt, cruentatumque gladium in loco reposuerunt priori. Expergefactus Mahomet, mortuum conspiciens eremitam, suis ministris imposuit factum hoc, volens punire omnes. At illi concorditer testabantur eum in sua ebrietate egisse hoc ipsum, atque in signum veritatis, ostenderunt ei proprium gladium adhuc cruentatum: quo viso, erubuit, de cetero renuntians vino, et suis prohibens illud. Istud breviter tango, nil temere affirmando.

Footnotes

  1. Judic. II, 1-3. ↩

  2. art. XXVII, XXVIII, XXIX ↩

  3. Tob. XX, 15, 19. ↩

  4. art. XIII. ↩

  5. Ezech. XVIII, 20. ↩

Chapter 84 of 114