Skip to the text

Articulus 11

Responsio Mahon de his quæ sunt sub terra: verba fatuitatibus insaniisque plenissima.

HIC consequenter ait Judæus: Quidnam restat sub his septem terris? Respondit: Bos. Ait: Pedes bovis super quid stant? Respondit: Super lapidem album. Dic, quæ forma bovis? Respondit: Caput ejus in oriente, cauda in occidente; quadraginta cornua habet, et totidem dentes; a cornu ad cornu iter mille annorum. Ait: Et sub lapide super quem stat, quid? Respondit: Mons cui nomen Zahar . Hic est mons inferni. Amplitudo ejus, itineris mille annorum. Hunc ascendit omnis turba infidelium; quumque in vertice consederint, contremiscet mons, omnemque turbam ejiciet in profundum inferni.

Ecce quam irrationabilissima verba! Et quis unquam, nisi plenus diabolo, finxisset tam abominanda mendacia? Certe dedignarer contra ea arguere, imo verecundarer ea narrare, nisi tanta plebs tam insipientissima verba crederet vera.1 Itaque nunc breviter ea modice tangam.

Bos ille estne ejusdem speciei cum ceteris bobus? Si sic, inconveniens ei est tanta corporis moles, quia (ut Aristoteles probat) omnium natura constantium certa est mensura et quantitas ac ratio magnitudinis. Item, sicut res differunt suis figuris, ita et formis specificis. Idcirco bos ille vel alterius est speciei ab istis, vel cornua tot non habet. Et breviter, ille bos monstrum esset. Nec locus ille sub terra ei naturaliter competit. Ordo autem universi naturalis est, et omnia congruenter disposita sunt et locata. Præterea, bos ille quo vescitur? et quomodo tam diu vivere potest? et quid facit sub terra? et cur sapientissimus Deus nihil inaniter aut irrationabiliter faciens, statuit eum ibi? Præterea, quæ sunt septem hæ terræ? quomodo sunt coordinatæ? Non enim est nisi unum terræ elementum, seu una elementaris totalisque terra. Hæ itaque terræ erunt partes terræ elementaris.

Denique, si bos ille quadraginta cornua habet, estque a cornu ad cornu distantia viæ mille annorum, extrema cornua distant ab invicem itinere quadraginta millium annorum. Quæro ergo qualiter intelligendum sit, quod caput bovis dicitur esse in oriente et cauda in occidente. An orientem vocat extremum terræ versus partem cœli qua oritur sol, et occidentem, partem oppositam, an orientem vocat partem cœli ubi sol oritur, et occidentem, partem cœli qua occidit? Primum dici non potest, quia secundum astrologos, non tanta est distantia inter terræ extrema; neque secundum, quia sic caput bovis extenderetur per aquam, aerem, ignem, orbesque lunæ, Veneris atque Mercurii : quod esset inordinatio maxima, nec os bovis inveniret quo vesceretur. Insuper, dictum istud est magis stultum quam fabula Judæorum, ponentium quod Behemoth sit bos cujus corpus est septem milliarium, et caput milliaris unius. Adhuc autem, si pedes bovis stant super lapidem album, non videtur ultra terram multum protendi, sicut nec lapis ille : sed quum lapis generetur ex terra, quomodo tantus lapis potuit generari ? Innumerabilia hic possent moveri, sed tædium parit cogitare de mendaciis ita enormibus.

Insuper, ubi stat mons ille itineris mille annorum ?2 Montes enim super terram sunt, non sub terra. Superius etiam dixit, quod spatium a nobis usque ad infimum cœlum sit quingentorum annorum : ergo mons ille esset in duplo major seu altior spatio quod est a terra usque ad infimum cœlum, quum tamen solus aer sit multo major quam terra. Jam quoque præhabitum est, quod prolata Judicis illa sententia, Ite, maledicti, in ignem æternum, aperiente terra os suum, reprobi mox corruent in infernum.3

Deinde sequuntur verba præinductis irrationabiliora, omni amentia prorsus plenissima. Dic, quid sub monte ? Respondit : Terra. Ait : Quod ei nomen ? Respondit : Vuilea . Ait : Quid sub ea ? Respondit : Mare. Ait :4 Quod ei nomen ? Respondit : Alliason . Ait : Et quid infra, ut omnia per ordinem edisseras ?5 Respondit :6 Terra Alioulem , infra mare Zeyt , infra terra Heribet , infra alia terra nomine Agiba, alba ut lac, redolens ut muscus, mollis ut crocus, lucida ut luna.78 Super hanc congregabit Deus omnes justos. Infra hanc, mare Albimliam ;9 infra piscis nomine Albelibiit , cujus caput in oriente, cauda in occidente, supra cujus dorsum terræ et maria, tenebræ, aer et montes usque in finem sæculorum ;10 infra piscem, ventus piscem sustinens ; infra mons, infra tonitruus, infra fulgur, sub his mare sanguineum, infra infernus confusus, infra mare igneum, infra opacum, infra mare potentiæ, infra mare nebulosum, infra laudes, infra glorificatio, infra solium, infra tabula, infra calamus, infra majus nomen Dei. Ait : Et quid infra ? Respondit : Infinita quærendo prosequeris, Abdia ; quis ultra potest, præter quod æqualis est undique versum omnipotentia Dei ?

Ecce quis unquam tam abominabilia et irrationabilissima audivit mendacia ? Et quidem ad omnium horum reprobationem valent quæ jam paulo ante alibique passim sunt introducta.11 Nempe secundum hæc, dispositio rerum prorsus innaturalis esset atque confusa. Quum enim terra gravior sit aqua, non convenit terris et maribus sic interposite collocari. Verumtamen est quærendum an maria ista dividunt terras ab invicem, ita quod terræ istæ sint omnino a se invicem separatæ, sic quod una non sit pars alterius, neque contigua alteri : quo dato, erunt multæ terræ elementares ; et quærendum an unius sint speciei. Eadem quoque de maribus sunt petenda. Et si unius essent speciei, idem omnibus competeret locus. Et cur ponitur pluralitas ista terrarum ac marium sine necessitate ?

Denique, quomodo congregabit Deus omnes justos super terram illam præfatam quæ est alba ut lac, si terra illa est infra tot terras ac maria ? Et quare illa tam nobilis ac præclara terra constituta est sub vilioribus terris, quum tamen præstantioribus locus dignior debeatur ?

Amplius, quæ contra assertionem præfati objecta sunt bovis, etiam contra hujus assertionem piscis objici possunt. Præterea, quis satis miretur quod sub pisce hoc ponitur ventus sustinens piscem ? Et quomodo potest vivere piscis ille, nisi in aqua ? Cur ergo sub eo non ponitur mare ? aut quomodo ipse ponitur sub mari et supra ventum ? De tonitruo quoque et fulgure suppositis vento quærendum an incessanter in actu sint ibi, et qualiter ibi generentur ac sint, quum tonitruus sit sonus factus in nube, et fulgur inde effulgeat.12

Insuper, quomodo sub prædictis, imo et sub inferno confuso, maribus quoque prænominatis, ponuntur laudes, et infra eas glorificatio, quum ista sint actus laudantium et glorificantium? Qui ergo sunt sub inferno et ceteris illis laudantes et glorificantes? Non enim sunt actus sine agentibus, sicut nec accidens sine subjecto.

Postremo, cur infra omnia ista ponuntur tabula et calamus? Et quid faciunt ibi? Sed et cur sub omnibus his, velut infimo loco, ponitur majus nomen Dei, cui summus atque dignissimus competit locus?

Infinita possent circa hæc quæri et argui, sed indignum videtur; mirabilissimumque apparet quod Sarraceni his credunt, quæ nec auctoritatibus Scripturarum sanctarum nec miraculorum efficientia divinorum probantur, imo rationibus auctoritatibusque Sanctorum, quorum vitam atque doctrinam Deus per innumerabilia approbavit miracula, penitus reprobantur.

Nihilo minus præinductis adhuc fatua subjunguntur. Nam subditur: Dic, quæ sunt illa tria quæ de paradiso in hunc mundum venerunt? Respondit: Mecha, Jeseib et Jerusalem. Ait: Quæ quatuor in hunc mundum ex inferno venerunt? Respondit: Vostar, civitas Ægypti; secunda, Antiochia Syriæ; tertia, Hebron Armeniæ; quarta, Elmeden Chaldææ.

Circa hoc copiosa et faciliter prævalens argumentatio mox occurrit. Siquidem omnes urbes præfatæ ab hominibus fundatæ atque constructæ noscuntur. Itaque sciscitandum cur tria oppida illa ex paradiso in mundum venisse dicantur: vel quia eorum ædificia inde venerunt, vel quia habitatores. Primum non: quia ædificia ab hominibus facta sunt, nec unquam in paradiso fuerunt. Similiter habitatores eorum in mundo hoc nati sunt, nec ante fuerunt in paradiso. An forsan propter virtutem et probitatem et sapientiam habitatorum civitatum istarum, ex paradiso venisse feruntur? Quod dici non potest, quia in eis, sicut in aliis, idololatria et alia detestabilissima scelera viguerunt: quod de Jerusalem ex libris Regum et Ezechielis ac Jeremiæ clarissime constat. Ni forsan de Jerusalem istud dicatur, quoniam Christus et Virgo Christifera, sancti quoque Apostoli et primitiva Ecclesia, in Jerusalem sæpe aut diu fuerunt. Sed tunc quare Antiochia, in qua discipuli primo vocati sunt Christiani, ex inferno fertur venisse?13 — Quemadmodum autem argumentatum est de tribus illis quæ ex paradiso venisse jam dicta sunt, sic proportionaliter argui potest de quatuor oppidis quæ ex inferno venisse dicuntur: quia nec ædificia nec habitatores inde venerunt, fueruntque urbes multæ eis deteriores.

Præterea occurrit memoriæ quod supra ex inadvertentia transilivi. Siquidem supra, de arca Noe atque diluvio loquens, dixit hic Mahon, quod Deus assumpsit Mecham in cœlum, Jerusalem vero clausit in monte Abilioben:14 quod primo manifeste est contra Scripturam, quæ in Genesi affirmat, tunc omnia animantia terræ, tam homines quam jumenta, esse consumpta.15 Vel ergo Deus assumpsit Mecham in cœlum simul cum habitatoribus suis, vel ædificia tantum. Si primum, mentitur sacra Scriptura Geneseos, asserens omnes homines tunc mersos ac mortuos, præter Noe et exsistentes secum in arca;16 itemque, quod omne genus hominum a tribus filiis Noe post diluvium est propagatum in terra. Si vero dicatur Deus assumpsisse Mecham in cœlum absque incolis ejus, hoc stulte sonaret, quia (ut Machabæorum secundo asseritur), non propter locum gentem, sed propter gentem Dominus locum elegit.17 Similiter arguendum est de urbe Jerusalem. Utriusque quoque civitatis habitatores tunc vitiosi fuerunt, sicut ex Genesi comprobatur:18 idcirco cum aliis perierunt.19 Postremo, si Deus voluisset urbes illas a diluvio præservare, potuit utique aquas prohibere ac removere ab eis permanentibus suis in locis, quemadmodum ros cecidit in circuitu velleris Gedeonis circumquaque, vellere sicco manente : imo in novo Testamento talia sæpe contigerunt.

Footnotes

  1. *alias Zohi* ↩

  2. art. VIII. ↩

  3. art. præced. ↩

  4. *alias Vue-relea ↩

  5. *alias Al-kaem ↩

  6. *alias Alio-den ↩

  7. *alias He-rib ↩

  8. *alias Zere ↩

  9. *alias Al-kintam ↩

  10. *alias Al-behbut ↩

  11. art. IV, VI, ↩

  12. Matth. xxv, 41. ↩

  13. Act. 31, 26. ↩

  14. art. præced. ↩

  15. Gen. 1, 23. ↩

  16. Ibidem. ↩

  17. II Mach. 1, 19. ↩

  18. Matth. xxv, 1, 32. ↩

  19. Gen. 1, 12. ↩

Chapter 82 of 114