Skip to the text

Proœmium

CONTRA DOCTRINAM MAHOMETI ET ALIA QUÆDAM SCRIPTA SARRACENORUM.

QUEM docebit Dominus scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Is. xxviii, 9.

In his verbis beatissimus Isaias propheta compendiosissime docet quis dignus sit supernaturaliter informari a Deo, atque divinorum verborum ac secretorum intelligentiam veram, formatam, amorosam sortiri ab eo, videlicet, ablactatus a lacte, avulsus ab ubere, hoc est, homo abstinenter et sobrie vivens, carnales delectationes, mundanas et vanas consolationes despiciens; qui a sensibilibus et terrenis se abstrahit, ut ad cœlestia ac spiritualia mentem levet, imo Deo totius sanctitatis supermundissimo fonti, cor suum stabilius atque sincerius possit unire. Hoc tango, ut innotescat quam longe a vera fuerit gratia prophetiæ Mahometus, qui toto cordis affectu ad principatum terrenum, ad pulchrarum feminarum, etiam plurimarum, non solum sibi nuptarum, sed et aliis legitime conjunctarum propriarumque cognatarum amplexum, ad temporales quoque anhelabat divitias, sicut ex præinductis jam palam est.

Itaque expedito tractatu contra errores atque perfidias Alcorani conscripto, modicum quid ac brevissime scribere Deo auxiliante propono contra dogmata Mahometi, ut eorum falsitatibus agnitis et abjectis, ad christianæ sapientiæ veritatem convertant se Sarraceni, sicque felicitatem cœlestem, angelicam et æternam obtineant.1

Footnotes

  1. Lib. II, art. 1, IV, XII, XLIV. ↩

Chapter 71 of 114