Skip to the text

Articulus 18

De aciebus hominum in die judicii secundum Mahon.

DIXIT Judæus : Enumera acies populorum in die illa, et discerne fideles. Respondit : Erunt acies omnium hominum centum viginti, e quibus tres tantum fidelium, reliquæ omnes infidelium. Eritque longitudo uniuscujusque aciei itineris mille annorum, latitudo vero quingento- rum. Si verum est hoc, vix tota terra habitabilis capiet judicandos : quia in latitudine occuparent spatium itineris sexaginta millium annorum; sed tanta non creditur latitudo terræ habitabilis, imo nec longitudo. Præterea, quum in loco satis parvo stare possint homines innumerabiles, non est verisimile quod tunc quælibet acies tantæ longitudinis ac latitudinis esset: et si esset, quomodo singuli audirent verba uniuscujusque, propria facta in libro sibi porrigendo (secundum Mahon) legentis, nisi Deo. omnia possibilia agnoscuntur? Insuper distinctio acierum non erit nisi penes merita atque demerita. Ideo Christus in Evangelio duas dumtaxat acies ponit: unam electorum, quos oves appellat, qui stabunt a dextris Judicis;1 aliam reproborum, quos vocat hœdos, atque a sinistris Judicis stabunt.

Conclude. Postremo, omnibus creaturis ut descripsisti divisis, quid fiet de morte? Respondit: Mutabitur mors in arietem; adducentque eam inter paradisum et infernum, eritque magna dissensio inter utriusque incolas regionis: nam populus paradisi metu mortis, morti machinabitur necem; infernales vero spe mortis, superstitem fore cupient. Vincetque populus paradisi, et mortem occident. Si ista ad litteram atque ut sonant intelligantur, quid stultius ac puerilius dici potest? Mors namque, quum sit privatio nec aliquid positivum, quomodo in arietem convertetur, quum nec accidens in substantiam queat converti? Insuper, quod nec esse habet nec vivere, ei occidi non convenit. Quomodo ergo optabunt mortem occidi? Amplius, exsistentes in paradiso non erunt insipientiores exsistentibus in hoc mundo. Quum ergo sapientes sæculi hujus sciant eos qui in paradiso exstiterint, non posse occidi, sed ibi in æternum certissime permansuros; id ipsum scient qui fuerint ibi. Non ergo formidine mortis machinabuntur arieti mortem. Dictum est quoque, quod nullum irrationalium animalium post judicium erit.2 Postremo, hæc fabula revera tam fatuissime sonat, ut pudor sit eam narrare, aut contra eam arguere. Imo et in Alcorano interdum asseritur quod ingredientibus paradisum dicetur: Intrate huc, hic æternaliter permansuri. Mortem ergo non verebuntur.

Hæc contra Doctrinam Mahometi vanissimam ac mendosam breviter scripta sunt.

Footnotes

  1. Matth. xiv, 33. ↩

  2. art. xiv. ↩

Chapter 89 of 114