Articulus 9
Responsio Mahon ad quæstiones de Adam.
DIC, Adam cur dictus est Adam? Respondit: Quia creatus est de limo terrarum omnium, non unius. Si enim de uno creatus esset, nulla esset inter homines notitiæ discretio. Istud imperitum est nimis, et rude ac falsum. Intellectus enim animæ, videlicet ratio, a terræ limo seu corpore non dependet. Et quid in posteris Adæ impediret discretionem notitiæ, si ipse « de uno » seu unius terræ limo esset formatus, quum ceterorum unusquisque suam habeat rationem et complexionem? Præterea corpus Adæ secundum veritatem de unius terræ limo formatum est, quia communiter dicunt Sancti, quod in agro Damasceno et ex terra agri illius formatum est corpus hominis protoplasti.
Subjunge, quum factus fuit Adam, quo intravit in eum spiritus. Respondit: Per os intravit in eum intus, et per os exivit. Ista quæstio insipienter proponitur. Anima namque naturali ordine prius infusa est Adæ quam factus est ipse: alioqui factus fuisset, anima sibi nondum infusa. Anima quoque dat esse substantiale: non ergo factus est Adam nisi anima præinfusa. Denique quæstio ista proponitur et taliter solvitur ac si anima Adæ extra corpus ejus fuisset creata, quum potius sit tenendum, quod creando infusa sit et infundendo creata. Rursus, quum anima rationalis sit simplex forma immaterialisque spiritus, exsistens tota in corpore toto et tota in qualibet ejus parte, non est ruditer imaginandum, quod exeundo de corpore, a ceteris membris se retrahat, ut per determinatam corporis exeat partem; sed inde incorporaliter exit, neque per os quasi situaliter ingreditur corpus.
Ait: Quid dixit Deus Adæ? Respondit: Habita tu et conjux tua paradisum; comedite et bibite, tantum ne huic arbori propinquetis. Ait: Quænam fuit arbor1 illa ? Respondit : Arbor tritici. Ait : Quæ forma arboris ? Respondit : Septem spicas habebat; unam rapuit Adam, in qua erant grana quinque, de quibus duo comedit Adam, duo dedit Evæ, quintum detulit secum. Ait : Quantum fuit granum ? aut quid inde fecit ? Respondit : Majus fuit ovo. Quod ubi in sexcentas particulas comminuisset, produxit ex eo cuncta seminum genera.
Ista responsio stulta est, Scripturæ sacræ et naturali rationi contraria. Hic etenim dicitur, quod arbor Adæ prohibita, fuit tritici arbor. Culmus autem seu herba in qua triticum generatur, non proprie arbor vocatur. Denique in Genesi arbor ista lignum multoties appellatur; herba vero tritici nequaquam dicitur lignum.2 Deinde, quod subditur de divisione grani unius in partes sexcentas, et quod ex eo Adam produxit cuncta seminum genera, prorsus nil valet. Partes enim grani illius fuissent ejusdem speciei cum suo toto, quoniam granum tritici est corpus homogeneum : ergo aliarum rerum ac specierum semina esse non poterant. Nec Adam potuit eas in aliarum rerum semina transmutare, nec poterat rerum instituere aut mutare naturas. Unde productio rerum tam diversarum ex illis particulis grani præfati nequaquam naturalis fuisset. Istud quoque divinæ Scripturæ contrariatur.3 Scriptum est enim : Dixit Deus, Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram. Itaque ex Creatoris institutione ac jussione semina rerum causata sunt, non ex præfata Adæ operatione.
Postremo, in prætacta fertur responsione, quod unam rapuit spicam, et comedit ex ea duo grana, duoque contulit Evæ. Istud omnino repugnat Scripturæ : quia (ut in Genesi scribitur) Eva, suadente diabolo, prima accepit fructum arboris prohibitæ, comeditque inde, deinde viro suo inde porrexit, qui comedit ex eo.4 Multa ergo continentur mendacia in responsione hac ipsa.
Post hæc asserit Mahomet, quod Eva facta est ex costa Adæ sinistra : nam si ex dextera, æque fortis esset. Istud non sequitur, quia in costa non latuit neque ex ea processit tota feminæ fortitudo. Et quamvis ex costa dextera fuisset plasmata, non tamen habuisset cetera membra tam fortia, nec corpus intus tam robuste in nervis, venis musculisque dispositum, quemadmodum Adam.
Ait : Quis habitavit terram ante Adam ? Respondit : Primum diaboli, deinde angeli, post angelos Adam. Inter diabolos et angelos septem anni, inter angelos et Adam mille anni. O quam stultissima et mendosa sunt omnia verba ista, imo et aliis Mahon verbis contraria ! Nempe, ut præcedenti patuit libro, sæpe habetur in Alcorano :5 Adam creato, Deus præcepit angelis ut se projicerent coram illo et humiliarent se ei. Paruerunt quoque omnes præter Beelzebub, qui idcirco dejectus est, atque diabolus factus. Ergo secundum hoc, Adam ante diabolum terram cœpit inhabitare. Sed quoniam dictum illud Mahometi mendosum est, aliter reprobanda sunt ista. Primo, quia omnipotens Deus visibilia et invisibilia, puta angelos, cœlum et terram, simul creavit, quum scriptum sit : In principio creavit Deus cœlum et terram. Ubi per cœlum intelliguntur et angeli incolæ cœli. Non ergo per mille annos angeli ante Adam inhabitare cœperunt terram. Secundo, quoniam terra facta est prima die, et Adam sexta die, ut in Genesi dicitur : sicque terra non fuit ante Adam per mille annos, imo non ultra sex dies.6 Tertio, quoniam angelis non competit habitare in terra, sed in cœlo, et præsertim si sic fuit, hoc est, si tam diu ante Adam creati fuerunt. Quod enim nunc interdum in terris sunt, propter homines accidit. Similiter, quum angeli aliqui peccaverunt et dæmones facti sunt, non fuit eis terra pro habitationis loco assignata, sed aer caliginosus aut tartarus, ut beatissimi docuerunt Apostoli.
Quis rasit caput Adæ? Respondit: Gabriel. Ecce stolidum verbum. Et quare non potius Eva hoc fecit? Quis circumcidit Adam? Respondit: Ipsemet. Ait: Post Adam quis circumcisus est? Respondit: Abraham. Istud falsum est, quoniam Adam circumcisus non fuit, sed (sicut in Genesi edocetur) Abrahæ primo datum est circumcisionis præceptum.7 Et si Adam circumcisus fuisset, verisimile est quod Seth et alii boni filii ejus eum in hoc imitati essent.
Dic, cui terræ locutus est Deus? Respondit: Monti Sinai præcepit ut elevaret Moysen usque ad cælum. Istud est fictum et frivolum. Et si voluisset Deus Moysen levare ad cælum, hoc potius fecisset per angelum qui quotidie loquebatur cum Moyse. Denique, si Moysen tam alte levavit, utrum mons ille tunc a terra divisus est, an per extensionem et rarefactionem montis id contigit? Legitur quoque in Genesi quemadmodum Deus terræ præcepit ut germinaret.8 Cur ergo Mahon hoc quasi prius gestum non assignavit?
Dic, quid vivit non habens spiritum? Respondit: Nox. Certum est quod nox, quæ est pars diei naturalis ac temporis, nequaquam proprie vivat.
Dic, quæ femina de masculo tantum, et quis masculus de femina tantum? Respondit: Eva ex Adam solo, Christus ex Maria virgine. — Ait: Quæ sunt tria illa quæ sine viri permixtione sunt edita? Respondit: Adam, et aries Abrahæ, et Jesus Christus. Responsio ista quantum ad Christum et Adam, consonat veritati, sed quoad arietem Abrahæ, fabulis Judæorum, dicentium arietem illum a principio mundi ibi fuisse paratum, utpote sexto die, quo Deus animalia fecit, productum: quod nec veritatem nec apparentiam habet. Ideo magis tenendum, quod providente Deo, per angelicum obsequium aries ille fuit ibidem repente adductus.
Dic, qui sunt soli duo illi quorum sepulcra ignorantur?9 Respondit: Jeralib et Moyses. Consequenter Mahon texit hic fabulam longam, qualiter istud contigerit: quam quantum ad Jeralib, recitare omitto, quia nec dignum est; sed aliam ejus partem, quia manifeste discordat a veritate Scripturæ, commemoro.
Footnotes
Chapter 80 of 114