Articulus 19
Descriptio extremi judicii, et de modo ac ordine ejus secundum christianæ fidei veritatem.
QUIA jam introducta est hæretica et mendosa recitatio Mahon de extremo judicio, nunc decet breviter tangere qualiter secundum veritatem futurum sit.
Quamvis autem Christus tempus judicii ignotum esse docuerit, aliqua tamen signa illud præcessura esse prædixit:1 quibus venientibus, certum erit diem judicii cito futurum.2 Itaque, Christo in Evangelio contestante, ante finem mundi veniet quidam impiissimus atque fidelium atrocissimus persecutor præ omnibus qui ante eum fuerunt, videlicet Antichristus, qui Christum esse se perhibebit, et per signa mendacia, per comminationes et munera, per prædicationes simulatamque sanctitatem ac persecutiones, cito sibi alliciet innumerabiles populos. Iste Antichristus per se ipsum ac suos satellites, præ omnibus hæreticis ac tyrannis vastabit Ecclesiam Christianorum, et universos sibi credere non volentes ac præsentes occidet, in tantum quod ad aliquantulum tempus pauci erunt Christiani fidem catholicam publice confitentes: siquidem Christianis constantibus crudelissimas inferet mortes, atque per totum mundum suos mittet ministros ac prædicatores. Hinc in Evangelio loquitur Christus: Erit tunc tribulatio magna, qualis ab initio mundi non fuit nec erit.3 Quod etiam in Daniele clarissime legitur prænuntiatum, Gabriele archangelo ad Danielem prophetam loquente: In illo tempore consurget Michael princeps magnus, et veniet tempus quale non fuit ab eo ex quo gentes esse cœperunt, usque ad tempus illud.4 Quemadmodum autem persecutio Antichristi crudelissima, ita et brevissima erit.5 Nam quantum ad vehementiam suam, non durabit nisi per tres annos cum dimidio.6 Propter quod ait Salvator : Nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro ;78 sed propter electos breviabuntur.
Verumtamen tempore illo Deus gloriosus et sanctus Ecclesiam suam non penitus deseret. Non enim permittet homines supra vires suas tentari. Idcirco, Antichristi persecutione ac prædicatione instante, mittet Deus excelsus et adorandus ad confirmationem fidelium, duos viros sanctissimos ex paradiso terrestri, videlicet Enoch atque Eliam :91011 quos (ut sacra docet Scriptura) Deus transtulit illuc, et nunc ibi sunt ac permanebunt quousque ad prædicandum contra perfidiam Antichristi mittantur, ad quorum prædicationem innumerabiles convertentur. Unde per Malachiam prophetam loquitur verus ac verax Deus : Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.12 Imo de amborum (videlicet Eliæ et Enoch) adventu S. Joannes apostolus in Apocalypsi plura prædixit. Tandem, Deo permittente, Elias et Enoch occidentur ab Antichristo, præsertim quoniam debitum mortis nondum solverunt. Paulo post, Christo jubente, occidetur et Antichristus :13 quo facto, omnes Judæi et ceteri infideles universi convertentur ad Christum, paucis obstinatissimis Antichristi ministris exceptis.14
Denique, sicut ex Daniele propheta elicitur, post Antichristi interitum Deus concedet quadraginta quinque dies ad pœnitendum his qui ab Antichristo fuerint decepti.15 Post quos statim evenient signa valde propinqua extremi judicii, de quibus in Evangelio loquitur Christus : Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressura gentium præ confusione sonitus maris et fluctuum, arescentibus hominibus præ timore et exspectatione quæ supervenient universo orbi.16 Tunc namque sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum ad aliquantulum tempus et supra naturam, stellæque cadere videbuntur :17 nam et virtutes cœlorum tunc movebuntur. Quibus peractis, statim veniet extrema dies finalis ac generalis judicii. In qua undique ignis maximus divina succendetur virtute, ut dictum est ; universique homines et bruta quæ tunc in terra exstiterint, illo in igne morientur. Bestiis quoque omnino esse desinentibus, homines igne illo exstincti, eadem die cum ceteris omnibus ante a principio mundi defunctis resurgent, angelorumque ministerio ad locum judicii deferentur ;18 atque eodem momento Christus, Deus et homo, de cœlis cum Sanctis descendens et in aere insidens, genus judicabit humanum. Tunc omnes angeli sancti, quamvis in sua natura sint simplices ac invisibiles spiritus, cunctis hominibus visibiliter ad majorem impiorum perterritionem et Judicis gloriam apparebunt. Fiet autem judicium illud, ut supra expositum est, divina virtute prorsus celerrime ; dicetque Christus electis : Venite, benedicti Patris mei, percipite paratum vobis regnum a constitutione mundi.19 Reprobis quoque protinus dicet : Ite, maledicti, in ignem æternum.2021 Electis item et Sanctis cum Christo in alta cœlorum scandentibus, hoc ipsum ad graviorem suæ calamitatis mœstitiam cernentibus perfidis ac injustis, terra (sicut prædictum est) os suum aperiens, eos deglutiet : sicque transibunt iniqui in ignem æternum, justi vero in gloriam æternam. Ad honorem et laudem Creatoris altissimi, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus.22 Amen.
Footnotes
-
Matth. xxiv, 36, 42, 44. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
Dan. xii, 1. ↩
-
Apoc. X, 3-13. ↩
-
Dan. VII, 25; xii, 7; ↩
-
Matth. XXIV, 22. ↩
-
Apoc. XI, 2; xii, 6, 14. ↩
-
1 Cor. X, 13. ↩
-
Gen. V, 24; ↩
-
IV Reg. II, 11. ↩
-
Malach. IV, 5. ↩
-
Apoc. x, 7. ↩
-
II Thess. II, 8. ↩
-
Dan. XII, 11, 12. ↩
-
Luc. XXI, 25, 26. ↩
-
Matth. XXIV, 29. ↩
-
art. XVI. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Matth. XXV, 31. ↩
-
Ibid 41. ↩
-
Matth. XXV, 46. ↩
Chapter 90 of 114