Articulus 20
Contra quædam scripta Sarracenorum de generatione Mahomet.
POSSET hic finis imponi opusculo isti, quum jam luce clarius sit probatum, Mahometum mendosum impiissimumque fuisse. Nihilo minus adhuc modicum tangam contra quædam scripta Sarracenorum magnificantium suum legislatorem. Itaque scriptum quoddam eorum hæc continet :
Creator Deus omnipotens ut primum Adam creaverat, consurgentis Adæ recens cerebrum subito contremiscens, sonuit non aliter quam frondes vento commotæ. Quod stupenti Adæ Dominus ait : Sonitus, o Adam, quem miraris, signum est prophetarum et nuntiorum mandati mei. Hoc ergo lucis semen, virtutis meæ dono conceptum, non nisi dignis lumbis mundæque vulvæ commendabis. Est namque nasciturus ex eo propheta Mahomet, sic resplendens omnibus diebus ex facie Adam, tanquam sol in rota circuli sui, aut luna in nocte plenilunii.
Quoties Evam aggressurus erat, mundari et lavari curabat, ambiguus qua hora Dominus semen lucis ex ea promoveret. Observabat ergo præcepta mariti, quousque concepit Seth, patrem prophetarum et caput nuntiorum Dei. Qua hora ipsa lux splendens, a facie Adæ migravit in faciem Evæ. Fuit itaque exinde Eva cunctis diebus in formoso decoroque splendore lucis, in tantum quod aeris terræque animantia vultus ejus nitorem stuperent. Stupens et ipse Adam, se a tactu gravidæ cohibuit. Singulis itaque diebus angeli salutantes adveniunt, odores paradisi ferentes, quousque genitus est Seth solus : nam præter eum omnes partus Evæ gemelli fuerunt, singuli ex masculo et femina. Nascens itaque Seth, maternæ lucis splendorem propria facie præfert, matre exuta. Posuitque Deus inter infantem et Satanam terminum usque ad septem annos. Stetitque lux erecta inter cœlum et terram, per quam angeli super Seth descendebant. Præco etiam super thronos audiebatur, per singulos dies clamans : Gaude, terra, et exsulta, digna luce Mahomet; super eum oratio Dei et salus.
Fuit itaque lux ista resplendens ex facie Seth cunctis diebus, quousque propinquaret terminus Adæ. Adam vero videns sibi imminere terminum, acceptum mane filium Seth ducit ad locum oratorium, sicque affatur eum : Quæ servanda commendo, fili, cum vigilantia et cautela custodies. Dei namque mandatum est ut ante obitum meum testamentum tibi faciam lucis quam præfers, ne eam unquam nisi sancto dignoque utero commendes. Conversoque ad Deum sermone, ait : Domine Deus meus, ecce ego, sicut præcepisti mihi, semen lucis quod privilegio quodam commisisti mihi, uni de filiis meis commendavi. Mitte ergo unum de angelis tuis in testimonium inter me et eum, antequam vitæ nostræ separatio fiat. Vix istis dictis, adest archangelus Gabriel cum septuaginta millibus angelorum, singuli cum paginis albis calamoque de calamis paradisi, salutantes Adam, et dicentes : Vox tua, Adam, audita est; decrevit enim Dominus ut ordo generationis Mahomet procedat. Scriptum itaque edictum Adam heredi suo Seth sub testimonio angelorum reliquit, sigilloque Gabrielis eadem hora signatum est. Induit itaque Dominus Seth tunica duplici punicea, splendente ut sol, tenui ut flos violæ. Eademque hora, in præsentia cœtus angelici et sub omnium testimonio, desponsatur ei soror Machmelich candida et venusta. Sic facto, mortuus est Adam.
Seth cognovit uxorem, quæ concepit Enos. Audivit ergo gravida cunctis ex locis continuas angelorum salutationes in gloriam et benedictionem lucis prophetæ Mahomet, servavitque eam omnis cœtus angelicus tam ab homine malo quam spiritu maligno. Natus autem Enos et adultus, mandatum servandæ lucis et propagandæ cum dignitate et reverentia prædicat, commendatque illud filio suo Cainan, et Cainam Malaleel, sicque per ordinem usque ad Abraham. Quo nascente, duo lumina erumpentia ex oriente et occidente, in medio mundi concurrerunt, factaque est lux una omnem mundum illuminans; jactusque est sonitus angelo- rum per universum orbem, plenus tripudio et modulamine cœlesti cum ingenti præconio, eam esse lucem prophetæ Mahomet. Stupens Abraham, dixit Domino se nunquam virtutem huic similem vidisse. Cui Deus: Hæc lux quam mirari non sufficis, ex semine tuo nascituri amici mei et nuntii est: cujus anima in prima animarum creatione animæ tuæ permixta est; cujus verbum in virtute mea; cui nomen in cœlo Hamech, in terra Mahomet, in paradiso Albulkasyn.1 Fuit itaque lux ex Abrahæ vultu resplendens, senescente jam Sara sterili: quæ quum divinam promissionem ex mariti verbis quasi diffidens sæpius retractaret, Abraham angelico admonitu Hegir ancillam adit; statimque luminis claritas in faciem gravidæ migrat. Nascitur Ismael, paternum lumen præferens. Quid est hoc, inquit Sara, quod ego vacua maneo, atque alia seminis tui fructum præfert, quem ego toties promissum diu frustra exspecto? Quam quum Abraham nequaquam desperans jugi affirmatione consolaretur, adveniunt hospites angeli numero tres, qui inter cetera Saram imprægnari edicunt.
Postremo, Abraham imminere sibi vitæ terminum sciens, advocatis filiis, ei in cujus facie lumen suum cognovit, luminis testamentum tradidit. Duxitque Ismael conjugem, ex qua genuit filium paternam lucem gestantem; sicque per ordinem intermedii nati cum lumine sunt usque Abdallam, patrem Mahomet. Itaque ventum est longa sæculorum serie ad terminum quem Deus præscripsit, ut lumen prophetæ Mahomet ipsum tandem mundo prædicet. Factaque est vox Dei ad Arriduam, dicens: Aperi portas paradisi et omnia penetralia ejus; nocte siquidem ista complacuit mihi ut lumen nuntii mei ex lumbis Abdallæ in uterum Amenæ transferam, inde processurum in mundum. Sic facto, quum iret Abdalla judeæ et dominus Arabum ad domum orationis, vidit lucem magnam a domo sua in cœlum efflammare. Post hæc mortuus est Abdalla, uxore gravida. Transactisque diebus duodecim, prodit in lucem ipse Mahomet: qua hora inclinata sunt idola.
Ista ex longa historia breviter excerpsi, multa quasi magna et præclara omittens: quæ tam vera sunt sicut jam demonstrabo.
Footnotes
-
*alias Achmet *alias Abu-altrazim ↩
Chapter 91 of 114