Articulus 14
Responsio Mahomet de pœnis inferni; et de quodam post finale judicium tandem salvando fabula infidelis ac fatua.
DE inferno, ait Abdias, breviter (si placet) percurre. Respondit: Inferni solum sulfureum, fumosum, pice interlitum. Ipse infernus totus flammis teterrimis æstuans. Sunt in eo lacus et putei profundissimi, pleni pice fervente, suppositis flammis sulfureis, quibus quotidie immerguntur damnati. Sunt illic et arbores, quarum fructibus vescuntur: quo cibo nil gravius in toto cogitari potest. Ista veritati fidei christianæ satis concordant, excepto dicto isto de arboribus earumque fructibus, nisi forsan spiritualiter intelligatur. Siquidem post diem judicii, motu cœli cessante, nullum mixtum, vegetativum aut sensitivum dumtaxat, manebit. Omnis quoque generatio corruptioque cessabit. Idcirco nec arbores erunt, nec etiam poma nec fructus nascentur; et si essent, nec comedentur, nec resolutio erit. Postremo, inter corporales omnes pœnas, pœna ignis fertur gravissima: ignis namque summe activus est inter elementa et mixta. Ideo, quamvis esset cibus ille, non tamen igne pœnalior foret.
Consequenter intexitur hic fabula una, nec Scripturis nec rationi concordans. Ait quippe Judæus: Ubi est quem Deus evocabit post diem judicii? Respondit: In medio inferni est vallis, in valle gurges, in gurgite puteus, in puteo arca, in arca vinctus catenis, adstrictus compede suo: qui stans, per mille annos incessanter Dei misericordiam appellabit. Ait: Quid ergo faciet ei Deus? Respondit: Post mille annos faciet eum sibi adduci, dicetque ei : Quid tibi vis, miser, qui aures meas inquietare non sinis? Quæ te fiducia ducit? Quo merito speras? Respondebit gemens : Domine Deus meus, ego non habeo præter te qui misereatur mei. Tu satis habes præter me, ubi vindices iram tuam. Miserere mei, Domine, miserere mei. Sed Deus jubebit eum reddi inferno. Abducetur ergo, nec adhuc misericordiam Dei invocare cessabit. Misertus tandem Deus, eripi eum præcipiet. Quumque pice nigrior infernalis eum tinget color, interrogabunt angeli qualiter paradisi incolis misceri possit. Tunc lavari eum præcipiet Deus in fonte aerio, fietque albus totus præter maculam in fronte. Mundatus ergo incedet per paradisum in publico conspectu omnibus notabilis. Hic ergo assignabunt eum invicem omnes videntes, ereptumque inferno quasi improperando, hinc inde murmurabunt. Ille verecundans, in tantum pudore vincetur quousque dicat : Mallem reddi inferno quam hujusmodi probra longius ferre. Dicet itaque Deus angelis ut iterum illum quinquies lavent in fonte eodem : quo facto, tolletur macula, reddeturque paradiso, et cessabit opprobrium.
Ista est fabula : in qua multa continentur mendacia. Verumtamen quæro in primis, quid sit iste, an scilicet homo, an dæmon. Non videtur posse dici quod diabolus sit, quoniam dæmones omnes irreparabiliter sunt damnati. Si homo, cur non cum ceteris hominibus in die judicii finalem sumet sententiam, præsertim quoniam illud erit generale ac ultimatum judicium, in quo omnia planabuntur, expedientur et ordinabuntur? Denique, si est homo, aut obiit in peccato mortali, aut non : si primum, non potest salvari, secundum communem legem ; si secundum, poterit ante generale judicium satis purgari. Præterea, quis est iste? et cur istud præ ceteris ei eveniet?
Insuper, hoc est contra Evangelium a Mahomet commendatum. Christus quippe de die judicii loquens, et de futuro per modum præteriti asserens, protestatur : Quæ paratæ erant, intraverunt cùm eo (scilicet Christo) ad nuptias (id est æternæ felicitatis spirituales refectiones atque delicias), et clausa est janua :1 quia videlicet post diem judicii non patet precum meritorumve locus. Amplius, Psalmista loquitur Deo : Non est in morte qui memor sit tui ; in inferno autem quis confitebitur tibi?2 quasi dicat : Nullus. Quomodo ergo in inferno aliquis damnatorum Deum tam jugiter invocabit, quod absque propriæ culpæ atque divinæ pietatis confessione fieri non valebit?
Præterea, electi post diem judicii erunt confirmati in bono, atque divinæ voluntati plenarie conformati : aliter possent peccare. Quomodo ergo incolæ paradisi istum a Deo ereptum inferno ac traditum paradiso, taliter deridebunt, et de ejus murmurabunt præsentia? Præterea, aut bene et sapienter faciet illud Deus, aut non : si primum, ergo incolæ paradisi male et insipienter de hoc murmurabunt ; puto autem quod nemo tam amens sit, qui dicere audeat quod Deus non bene nec sapienter id faciet. Rursus, in paradiso nemo locabitur nisi ab omni purgatus peccato. Ille ergo quum primo ponetur in paradiso, aut ab omni culpa erit immunis, aut non : si primum, de ipso murmurare non poterunt incolæ paradisi ; si secundum, injuste faciet Deus, nondum satis purificatum in paradiso constituens.
Est ergo hæc fabula prorsus fatua et mendosa : quod aliis rationibus auctoritatibusque Scripturæ posset probari, sed ista puto apud intelligentes sufficere.
Footnotes
Chapter 85 of 114