Articulus 16
Prosecutio disputationis contra prætactos perfidos insanissimosque errores.
QUUM Deus sit immaterialissimus, incircumscriptibilis ac simplicissimus spiritus, quomodo asserit Mahon quod Deus cœlum et terram pugno tenebit? nisi fortasse spiritualiter intelligat hoc, juxta sensum quo in Isaia dicitur :1 Quis mensus est pugillo aquas, et cœlos palmo ponderavit?
Præterea, Mahon iste de suscitatione Seraphuelis loquens, de aliorum suscitatione angelorum nil exprimit. Deinde, quod de corporali magnitudine tubæ illius affirmat, est falsum, quum nec angelus in propria natura sit corporalis. Nihilo minus tunc tubam esse cantaturam fatemur, quum Christus per Matthæum de se ipso testetur : Mittet angelos suos cum tuba.2 Apostolus quoque Paulus affirmat : Quoniam ipse Dominus in jussu, et in voce Archangeli, et in tuba Dei, descendet de cœlo.3 Ubi per tubam intelligitur imperium Dei, cujus nutu resurrectio fiet; aut certe vox Christi, qui in Joanne ait, quod veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus.4 Potest quoque per tubam intelligi vox alicujus Archangeli, præsertimque Michaelis, qui est princeps et custos Ecclesiæ, atque jubente Deo, tunc dicet: Surgite, mortui, venite ad judicium. Sed tantæ magnitudinis tuba quid necessaria esset? Insuper falsum omnino et prorsus falsissimum est quod asserit maledictus hic et mendacissimus Mahon, quod Seraphuel ex tuba illa efflabit omnes animas justas. Imo animæ sanctæ quæ Deo nunc perfruuntur, et quæ interim ei fruitive jungentur, nequaquam tubam illam egredientur, sed in resurrectionis momento descendentes de cœlo empyreo, suis repente corporibus unientur. Imo nec animæ injustæ exient tubam, sed loca pœnalia in quibus debita luunt supplicia. Et dato quod animæ essent ab angelo mortis occisæ, tamen per sonum tubæ suscitari non possent, sed divina dumtaxat virtute.
Deinde, quod ait perditissimus Mahon, quod ad primum tubæ sonitum omnia corporum ossa congregabuntur, deinde post annos quadraginta, tuba secundo sonante, nervis ac carnibus operientur, rursusque totidem annis transactis, animæ corpora induent, omni falsitate plenissimum est. Derogaret namque omnipotentiæ Dei, cui competit agere quando vult, in instanti; et sicut supra diffuse probatum est, tanta Sanctorum dilatio a plena mercede, derogat tam pietati quam æquitati divinæ. Idcirco sanctus apostolus Paulus resurrectionem mortuorum docet celerrime ac momentanee esse complendam: Ecce (inquiens) mysterium vobis dico;5 omnes quidem resurgemus in momento, in ictu oculi, in novissima tuba; canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti.
Amplius, falsum est dictum Mahon quo ait: « Ignis ab occidente succensus omnes creaturas Jerosolymam agitabit ». Et puto quod per « omnes creaturas » intelligat omnes homines: qui non agitatione ignis, sed ministerio angelorum ad locum judicii deferentur, juxta evangelicam apostolicamque doctrinam. Præterea, ignis ab occidente succensus quomodo agitabit eos ad Jerusalem qui ab oriente et aliis terræ plagis consistent? nisi forsitan et undique diffundatur. Iterum, falsum est quod ignis succendendus cessabit quum omnes Jerosolymam venerint. Imo, durante judicio, stabit mundus in igne conflagrationis, qui tantum ascendet in aere quantum ascendit aqua diluvii, puta quindecim cubitis super montes, stabuntque homines illo in igne.6 Qui tamen Sanctis nullam inferet læsionem, impios vero exuret, sicut sanctus propheta David prædixit: Ignis ante ipsum (scilicet judicem Christum) præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus;7 rursusque: Ignis in conspectu ejus exardescet, et in circuitu ejus tempestas valida.8 Quumque Judex sententiam dederit, mox ignis ille damnatos involvens, simul cum eis in infernum descendet.
Ex præinductis demum constat esse falsissimum quod falsitatis magister, sacrilegus Mahon, affirmat, quod homines tunc per quadraginta annos in suo sudore natabunt, judicium præstolantes. Subito enim, eodem momento quo defuncti resurgent, Judex altissimus ad judicandum descendet, nec justos ac Sanctos mercede quam meruerunt, tam diu carentes relinquet. Hinc totum quod subditur de interpellatione hominum et refugio eorum ad Adam ceterosque præfatos, falsissimum est. Præterea, quæro an etiam electi sanctique homines in illo quadragenario in suo natabunt sudore, videlicet præ timore judicii. Quod dici non potest, quoniam sancti Patriarchæ, Prophetæ, Apostolî, et alii interim feliciter mortui ac salvati, de sua glorificatione tunc erunt securi; injustumque esset eos absque eorum culpa tam dire ac diuturne affligi.
Amplius, falsum est quod Noe tunc hominibus dicet: « Salvavi vos in diluvio ».9 Non enim salvavit eos, sed omnes, exceptis septem qui secum erant in arca, submersi sunt. Imo in Alcorano sæpe asseritur, quod Noe pro impiorum destructione frequenter oravit. Quod tamen falsum credendum est : imo condoluit eis, et pro eorum conversione creditur sæpe orasse. Insuper, si Abraham idcirco se perhibet ad intercedendum pro hominibus inefficacem, quod diu idololatra incircumcisusque fuit, ergo et Mahon ad hoc idoneus erit, quia et ipse diu idololatra fuit et incircumcisus, ut ostensum est prius. At vero, quam mendosum sit quod Mahon ait, Christum tunc responsurum hominibus ejus opem petentibus, Aberrastis, me Deum colendo, patet ex præinductis. Clarissime namque probatum est libro primo, quod Christus sit Deus et homo, et quod ipse hoc docuit. Quumque Christus in Evangelio protestetur, Nemo venit ad Patrem nisi per me, quid apparentiæ habet quod ipse remittet homines eum invocantes ad Mahometum? Præterea, si (ut Mahon affirmat) idcirco Moyses et Christus se excusabunt quia homines eis non crediderunt, cur Mahomet procedet ad orandum pro his qui dicent ad eum : « O nuntie fidelis et amice Dei, quam male peccavimus quod non credidimus tibi »? An ipse benignior, dignior et exaudibilior erit Christo?
Præterea, quæro qui erunt homines isti qui modo præscripto interpellabunt Adam, Noe, Abraham, Moysen, Christum et Mahon. Videlicet aut erunt soli boni, aut soli mali, aut ex utrisque permixti seu aliqui ex utrisque. Non potest dici quod erunt soli mali, quia de eorum salvatione spes nulla erit; nec acceleratio judicii erit eis aliquod relevamen, sed summum gravamen. Unde infideles et qui ante jam in inferno damnati fuerint, non desiderabunt Judicis adventum : imo in suis sudoribus multo plus mallent in terris in æternum natare, quam sententiam Judicis cum pœna eam sequente suscipere. Isti igitur non ita orabunt, nec Christus eos ad alium intercessorem transmittet, nec etiam alii Sancti præfati. Nec dici potest quod erunt soli boni, quia de istis asseritur quod erraverunt in fide, ita quod nec Moysi nec Christo nec Mahometo sinceriter crediderunt. Si autem dicatur quod erunt permixtim aliqui boni et mali, de sententia Judicis imminente adhuc ambigui; hoc faciliter reprobatur : quoniam bonus dici non potest, qui veram fidem non habet. Quum ergo de istis dicatur, quod nec Moysi nec Christo nec Mahomet crediderunt, quomodo boni erunt? De nullo ita hominum genere verba hæc Mahometi poterunt verificari, sed prorsus stultissima comprobantur.
Postremo, quod Christus nequaquam tot annis cum aliis exspectabit judicium, sed ipsemet Unigenitus Dei, Deus et homo, Rex gloriæ, Dominus virtutum, mundi Salvator, de cœlo ad judicandum descendet, atque in forma humana gloriosa cunctis conspicua judicabit, ex divinis utriusque Testamenti Scripturis, quas Mahon a Deo descendisse fatetur, copiosissime atque clarissime demonstratur.
Porro, quod Mahon de statera et ponte affirmat, falsum esse patet ex introductis, nisi spiritualiter intelligatur.10 Prolata namque Judicis summi sententia, protinus terra longe lateque os suum aperiens, reprobos universos simul deglutiet, descendentque pariter in infernum, quemadmodum in Isaia de eis prædicitur : Congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur in carcere.
Footnotes
Chapter 87 of 114