Skip to the text

Articulus 2

Solutio quarumdam sequentium quæstionum.

CONSEQUENTER quærit Judæus :1 Quot sunt leges Dei? Respondit : Una. Et ille : Quid ergo dicis de prophetis qui te præcesserunt? Respondit : Lex quidem seu fides omnium una est, sed ritus diversorum diversi. Sumendo legem pro fide, responsio ista aliquo modo potest salvari, quum et Apostolus dicat : Una fides, unus Dominus, unum Baptisma. Et dicitur fides omnium fidelium una ex parte objecti, non subjecti. Verumtamen proprie fando, lex Dei est multiplex, juxta illud Job : Utinam Deus ostenderet tibi secreta sapientiæ suæ, et quod multiplex sit lex ejus. Unde per Moysen Deus præcepit : Custodite leges meas. Est equidem lex æterna, lex naturalis, lex divina, lex positiva. Lex quoque divina in legem evangelicam Mosaicamque dividitur.

Sequitur : Dic demum, intrabimus paradisum pro fide, aut pro credulitate, aut pro opere? Respondit : Tria hæc necessaria sunt; et contingit tamen ut si quis ex Judæis aut Christianis seu gentilibus ad fidem Sarracenorum conversus, ante opus morte præoccupetur, sola fides sufficiat. Fatemur et nos fidem interdum sine actu fidei interiori exteriorique sufficere ad salutem, quemadmodum in infantibus baptizatis ante discretionis horam migrantibus. Unde quod Jacobus ait apostolus, Fides sine operibus mortua est, insinuans hominem sine operibus fidei et caritatis non posse salvari, intelligitur de adultis, tempus et facultatem bene agendi habentibus. Sed absit ut vel Judæus sive gentilis, et incomparabiliter amplius absit ut aliquis Christianus ad legem Mahomet convertatur : hoc enim non esset conversio, sed perversio. Gentiles tamen idololatræ plus errare videntur quam Sarraceni. Certumque est quod nunquam aliquis sive Judæus in scripturis veteris Testamenti bene edoctus, vel Christianus in scripturis evangelicæ legis bene instructus, ad legem Sarracenorum ex animo sit conversus, quemadmodum præcedenti patuit libro. Unde quod iste Judæus responsionem hanc approbavit, fecit ex simulatione.2

Sequitur : Dic, si placet, misit tibi Deus scriptum? Respondit : Sic. Et ille : Quod? Ait : Alforcan. Cur, inquit, dictum est Alforcan? Respondit : Quia discretæ sunt sententiæ; nec enim simul descendit super me verbum Dei, quemadmodum simul data est lex Moysi, Psalterium David, Evangelium Christo. Ait : Verum dicis.

In his verbis per « Alforcan » intelligit Alcoranum ; et jam supra diffuse proba tum est, quod nequaquam a Deo aut angelo sancto, sed a Sergio hæretico perfidisque Judæis, instructus sit Mahometus.3 Insuper, quod ait Psalterium simul datum esse David, apertissime falsum est : quoniam, ut ex titulis patet psalmorum (quos Esdras, vir sanctus ac propheta, creditur psalmis præposuisse), atque ex libris Regum ac Paralipomenon partim elicitur, sanctus David temporibus valde diversis et a se invicem remotis edidit psalmos : imo quosdam composuit in juventute, nondum rex factus, sed Saulem fugiens regem, quosdam jam in regem promotus, et quosdam senectuti propinquus. Rursus, verbum istud Mahon incertum est. Omnes namque Hebræorum doctores, sanctus quoque Hieronymus, asserunt non solum David psalmos composuisse, sed multos psalmorum editos esse a Moyse, quosdam a filiis Core, quosdam ab aliis.

Postremo, a Sarracenis hic quæro qualis fuit iste Judæus præfatam approbans responsionem, præsertim verbum illud, quod Mahon asseruit Evangelium Christo a Deo collatum. Si enim in Judaismo hucusque permanserat, nequaquam credidit Jesum esse Christum in lege promissum. Si enim hoc credidisset, Christianus fuisset, nec aliquo modo post fidem et legem Christi acceptam, legem Mahomet assumpsisset. Omnes namque Judæi Christum accipiunt vel exspectant post Deum tanquam summum regem, salvatorem ac legislatorem, omnique homine, etiam Moyse, sapientiorem, sanctiorem ac sublimiorem. Si autem non credidit Jesum esse Christum, constat quod ficte responsionem hanc approbavit, sicut et alias plurimas, ut patebit.

Insuper quærit Judæus : Quæ sunt quatuor illa genera quæ Deus propriis manibus operatus est ? Respondit : Manibus quidem propriis ædificavit Deus paradisum, plantavit arborem tubæ, scripsit tabulas Moysis, plasmavit Adam.

Si per « paradisum » intelligit paradisum terrestrem, et per « arborem tubæ », quamcumque arborem materialem, inepta probatur responsio. Paradisus namque terrestris pars terræ est, quam totam, sicut et cetera elementa, Deus per se immediate produxit, imo creavit, sicut in Genesi scribitur : In principio creavit Deus cœlum et terram.4 Cur ergo paradisus specialiter inter quatuor a Deo propriis operata manibus numeratur ? Denique multa his quatuor quasi incomparabiliter digniora Deus propriis manibus condidit, videlicet novem ordines angelorum ; suntque in quolibet ordine innumerabiles angeli sancti. Fecit et orbes cœlestes cum sideribus et planetis. Quorum comparatione, paradisus terrestris, arbor tubæ, tabulæ Moysis, quid sunt ? Si vero per paradisum intellexit paradisum cœlestem seu cœlum empyreum, quod est patria Beatorum, excusabilior esset responsio. — Insuper, in Genesi scriptum est quemadmodum Deus formavit Evam de latere Adæ. Cur ergo Adam specialiter propriis fecisse manibus perhibetur ?5

Denique, manus Dei spiritualiter sunt intelligendæ omnipotentia ac sapientia ejus. Quomodo ergo Deus propriis manibus scripsit tabulas Moysis ? Idcirco dicendum, quod sicut Moyses legem a Deo accepit per angelum, qui frequenter in Exodo inducitur quasi in persona Dei apparens et loquens, unde et sæpe ibidem dominus appellatur ; ita et angelus idem tabulas Moysis scripsit. Scriptæ tamen dicuntur digito Dei, quia in persona Dei angelus ille apparuit.6 Juxta quem sensum in Exodo scriptum est, quod Dominus loquebatur cum Moyse facie ad faciem, sicut solet homo loqui ad amicum suum ;789 et tamen paulo post subditur ibi : Dixit Moyses ad Dominum, Si inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam. Responditque Deus : Faciem meam videre non poteris ; non enim videbit me homo et vivet. Conformiter, quum Jacob patriarcha angelum Dei vidisset, dixit : Vidi Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea ;10 ut in Genesi scribitur.1112

Footnotes

  1. art. IV. ↩

  2. art. v. ↩

  3. lib. II, art. II, III. ↩

  4. Gen. 1, 1. ↩

  5. Ibid. 11, 22. ↩

  6. Exod. XXXI, 18 ; ↩

  7. Ered. XXXIII, 11. ↩

  8. Deut. 1, 10. ↩

  9. Exod. XXXIII, 11. ↩

  10. Gen. XXXI, 30. ↩

  11. Gen. XXXII, 30. ↩

  12. Ibid. 12, 13, 20, 23. ↩

Chapter 73 of 114