Articulus 1
Quod sola peccata constituunt rationalem creaturam Deo displicentem, aspernabilem atque odibilem.
QUEMADMODUM nihil desiderabilius est quam Deo placere, atque ab eo amari, reputari, seu honorari; sic detestabilius, terribilius itemque deterius nihil, quam ei displicere, ab ipso despici ac odiri. Porro, sicut virtutes et actus earum faciunt nos Deo vero placentes, honorabiles et dilectos; sic habitus vitiosi et peccata reddunt nos Deo displicentes, contemptibiles, odiosos. Ipse etenim universitatis Creator omnipotens, quamvis diligat cuncta quantum ad id quod habent ab ipso, videlicet quoad eorum essentiam, quam incessanter conservat in esse, juxta id Sapientis, Diligis, Domine, omnia quæ sunt, et nihil odisti eorum quæ fecisti;1 nihilo minus rationales creaturas nonnullas odit quantum ad id quod habent et sunt ex propria voluntate, scilicet quoad iniquitatem et culpam ipsarum, quemadmodum ait Scriptura:2 Odio sunt Deo impius et impietas ejus; itemque: Odisti omnes qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium.3 Quod autem despiciat eos, testatur qui ait:4 Sprevisti omnes discedentes a justitiis tuis, quia injusta cogitatio eorum; et rursus:
A Qui habitat in cœlis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos; tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. Hoc equidem æquissimo Dei contingit judicio, ut qui Deum superexaltatum ac superdignissimum inhonorant atque contemnunt, propriam voluntatem præferentes divinæ, despiciantur ac deprimantur ab ipso, prout ipsemet protestatur: Quicumque (inquiens) glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.5 Tales sunt omnes impii et perversi, qui verbum Dei audire non curant, vel auditum adimplere omittunt. De quibus æterna et increata dicit Sapientia: Quia vocavi, et renuistis, despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis;6 ego quoque in interitu vestro ridebo, et subsannabo, quum vobis id quod timebatis advenerit.
Ecce, mi prædilecte, his verbis reprobatur illorum insania qui tardant converti, atque in fine vitæ, articulo mortis jam ingruente, pœnitere ac confiteri proponunt, non advertentes quam horribiliter Deus æternus, judex altissimus, comminetur et asserat se tales tempore mortis subsannaturum ac irrisurum. Denique, sicut sanctus Job ait, in diem perditionis servantur mali, et ad diem furoris ducentur, et de furore Omnipotentis bibent.7 Si itaque cupis Deo placere, si vereris ab ipso contemni odioque haberi; declina a ma-
1 Ex editionibus Coloniæ, Melchioris Novesiani, 1530, 1533, 1540. lo, fuge peccatum, vitia detestare, indesinenter formida summo Judici displicere, qui potestatem habet et corpus et animam mittere in gehennam.8 Considera quantum et quomodo filii hujus sæculi principumque ministri dominis suis placere nituntur, quomodo despici metuunt, quanta agunt ut laudem sortiantur volatilem ac humanam. Unde, si inter filios Dei computari veraciter cupis, erubesce minus conari ad complacendum Deo et ad honorandum ac diligendum ab ipso, quam illi pro humano student favore.
Postremo, sicut ex naturaliter tibi indita probitate, humanitate atque facetia, decenter et morigerate te habes coram hominibus foris; sic multo amplius coram Deo reverenter ac ordinate te habe intrinsecus, imo intus et foris. Si autem alicui viro honesto locuturus reverenter accedis, caput nudas, et verba tua vigilanter attendis, Deum vero allocuturus orando, psallendo, horas canonicas persolvendo, sine reverentia accedis et inchoas, sine attentione pronuntias: nonne nimium vilipendis ac negligis Deum, homineque mortali ac peccatore inferiorem efficis eum? Absit a te tanta improbitas, tanta iniquitas, tanta perversitas. Hinc igitur ante orationem et laudem divinam ad devotionem te præpara, corpus quoque et animam Deo sublimi ac superfelici humilia;9 exteriores etiam sensus, maxime visum, tempore divinorum præcipue frena, in choro potissimum, sicque coram aliis exemplarem te exhibe cum intima humilitate, absque omni penitus varietate, ad gloriam Dei ædificationemque proximi.
Præterea, si quis sciscitetur cur peccata faciunt creaturam rationalem Deo tam displicentem, despectam, odibilem; dicendum quod ideo, quoniam sicut similitudo ponitur causa amoris et ratio unionis, sic dissimilitudo asseritur odii, aversionis separationisque causa. Unumquodque autem creatum quantum de entitate, tantumdem de bonitate atque divina similitudine habet. Quum ergo peccatum, quoad suum formale, sit nihil et prorsus ruina ac defectus ab esse, puta aversio mentis creatæ a vero bono, et actionis deformitas, innotescit quod nullam cum Deo similitudinem sortiatur, sed dissimilitudinem maximam. Idcirco mentem creatam facit Deo odibilem, displicentem, despectam, et tanto quidem amplius, quo magis peccaverit.
Footnotes
Chapter 2 of 23