Skip to the text

Articulus 18

De diversis effectibus ac nocumentis peccati.

CAUSÆ contrariæ contrarios solent habere effectus. Peccata autem vitiosique habitus virtutibus et earum actibus contrariantur. Quemadmodum ergo gratia naturam perficit, sic peccatum ignobilitat, lædit ac inficit eam. Et sicut virtutes ac dona Spiritus Sancti vires animæ reddunt ad bene agendum expeditas ac faciles, a ratione quoque et Spiritu Sancto bene prompteque mobiles; sic peccata et habitus vitiosi vires præfatas a bonis retardant, ad bona agenda infirmas efficiunt, ad mala pronas constituunt, ad diabolicum instinctum passionumque impetum assequendum faciles reddunt. Hinc Hugo in libro de Arca Noe: Animam (inquit) divino desertam auxilio quæcumque tentatio impetierit, subvertit. Beda quoque testatur, quod homo in peccata ruens, spoliatur gratuitis, et vulneratur in naturalibus.

Ut itaque ordinatus fiat processus, dicendum quod peccatum mortale primo spoliat mentem gratuitis, gratia gratum faciente, caritate infusa, ceterisque virtutibus quantum ad hoc quod sunt meritoriæ in agendo, septem quoque donis Spiritus Sancti.

Secundo, maculat animam: quæ maculatio gratuitorum spoliationem concomitatur, estque amissio spiritualis pulchritudinis ac nitoris. Nam sicut in corporalibus macula est perditio propriæ pulchritudinis ac nitoris ex contactu alicujus immundi, ita in spiritualibus ponitur macula pro amissione spiritualis nitoris. Anima autem duplicem sortitur nitorem. Unus est luminis naturalis, seu rationis; alius est divinæ illuminationis per gratiam. Porro dum anima inferioribus, terrenis atque carnalibus rebus inhæret, agit utique contra lumen naturalis rationis et gratiam divinæ illustrationis: sicque spiritualis nitor, quantum ad lumen naturale, minoratur et offuscatur; sed quoad lumen gratiæ, omnino aufertur.

Tertio, per peccatum minoratur ac læditur naturalis inclinatio ad virtutes: nunquam tamen totaliter tollitur quantum ad suam radicem, quoniam naturam rationalis creaturæ concomitatur. Quod vero divinus ac sanctus Dionysius asserit quarto capitulo de Divinis nominibus, bonum naturæ seu naturalia etiam in dæmonibus integra perseverare, intelligendum est de ipsa intellectualium creaturarum essentia naturalibusque potentiis, non de inclinatione prædicta.

Quarto, peccatum ad pœnam perpetuam obligat: sicut de impiis ait Judas in sua Canonica, quod procella tenebrarum conservata est eis in æternum.1 In Apocalypsi quoque legitur: Cruciabitur iniquus igne et sulfure, et fumus tormentorum ejus ascendet in sæcula sæculorum.2

Quinto, peccatum conscientiam ipsam amaricat: quia, ut Sapiens ille scriptum reliquit, semper præsumit sæva perturbata conscientia.3 Unde et amicorum Job quidam asserit: Sonitus terroris semper in auribus impii.4 Ideo loquitur Jeremias: Amarum est te reliquisse Dominum Deum tuum.5 Peccatum quippe conscientiæ parit remorsum, quia synderesis remurmurat malo. Hinc gaudium spirituale et pax interna ac vera et ordinata lætitia in impiis locum non habent.

Sexto, peccatum mentem indurat, ita quod compunctionis et gratiæ receptiva non est, nec intima ejus verbum Dei ingreditur, sed bonis ac salutaribus rebus resistit, nisi Deus omnipotentiæ suæ clementissimam gratiæ opem impendat corque mollificet. Idcirco in Proverbiorum libro asserit Salomon : Impius quum in profundum peccatorum venerit, contemnit.6 Et apud Isaiam Dominus ait vitiis habituato et malo : Scivi quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.7 Isti sic indurati, non erubescunt de malo :8 imo lætantur quum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis.9 Unde de talibus Jeremias testatur : Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere.10 Quo enim quis gravius, diutius atque frequentius peccat, eo ratio ejus amplius excæcatur. Et quanto plus ratio excæcatur, tanto plus errat, sumendo mala pro bonis, falsa pro veris, nociva, vana et vilia, pro salubribus et fixis ac pretiosis.

Septimo, peccatum facit peccantem insensibilem quantum ad ea quæ sunt suæ salutis : ideo verba Dei non sapiunt ei, nec proprium sentit periculum. Hinc quibusdam Moyses in Deuteronomio dicit : Non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quæ possint audire.11 Nempe, ut in Actibus scriptum est, hujusmodi auribus graviter audiunt, et oculos suos comprimunt ne convertantur et vivant.1213

Octavo, peccatum interficit animam : quoniam vitam gratiæ tollit ab ea, et vera vita, quæ Deus est, privat eamdem ; estque peccator velut cadaver putridum, fœtens, turpissimum coram Deo. Hinc in Apocalypsi legitur : Nomen habes quod vivas, et mortuus es : non enim invenio opera tua plena coram Deo meo.14 Peccatum quoque, secundum Augustinum, annihilat, quia peccatum nihil est, et nihil fiunt homines peccando : non esse naturæ, sed gratiæ, amittendo.

Nono, peccatum unum disponit ac trahit ad aliud, ita quod sequens peccatum, est peccatum et pœna peccati. Est namque peccatum in se ; et per respectum ad peccatum præcedens, est pœna peccati : quia præcedentis peccati demerito meretur peccator a Deo relinqui, sicque diversa incidit vitia. Unde, juxta Gregorium, peccatum quod per pœnitentiam non diluitur, suo mox pondere trahit ad aliud.15

Decimo, peccatum bona meritoria ante peracta facit infructuosa, et a gloria regni cœlestis excludit, quemadmodum scriptum est : Tollatur impius ne videat gloriam Dei.

Undecimo, de membro Christi facit membrum diaboli : siquidem per caritatem Christo incorporamur ; sed per peccatum mortale caritatem perdendo incorporamur diabolo, qui est injustorum caput princepsque.

Duodecimo, hominem, qui esse debet templum Dei, facit inferno consimilem. Sicut enim in inferno sunt ignis et frigus, fœtor, caligo, vermis, confusio, sitis, odiumque boni honesti ; ita in peccatore est ignis iræ, impatientiæ, avaritiæ, frigus invidiæ, fœtor luxuriæ, vermis conscientiæ, sitis concupiscentiæ, inordinatio atque perversitas animi, detestatio quoque virtutum.

Tertiodecimo, hominem facit instabilem. Peccator namque omni vento passionum, tentationum ac vitiorum prosternitur, agitatur et circumfertur, quemadmodum scriptum est : In circuitu impii ambulant. Sunt enim tanquam pulvis quem projicit ventus16 a facie terræ, eo quod corda eorum non sint per vigorem virtutum summo et incommutabili, uni, vero ac simplicissimo bono infixa : ideoque in rebus creatis vagantur, menteque dividuntur, et inordinatissime afficiuntur. Unde in Threnis loquitur Jeremias : Peccatum peccavit Jerusalem, propterea instabilis facta est.

Insuper, sicut esca in hamo decipit piscem, sic peccatum fallit peccantem : quia dum vane impieque delectat, ad tristitiam sempiternam perducit. Hinc quartodecimo de Civitate Dei asserit Augustinus : Dicere possumus omne peccatum esse mendacium : non enim peccamus nisi ea voluntate, ut bene sit nobis; et tamen hinc male est nobis. Rursus peccatum assimilat peccantem serpenti, qui graditur super pectus et comedit terram : sic peccatores terrenis inhærent, et eis se satiare laborant. Peccatum quoque peccantem fatuum esse demonstrat : quia peccando quisque se ipsum magis magisque onerat, gravat et opprimit; ligna quibus in inferno cremetur, sibi supra dorsum ponit et colligit; ipsi etiam servit qui nihil nisi ejus æternam damnationem requirit, tantoque eum gravius cruciabit quanto sibi plenius servit.

Insuper peccatum veram libertatem tollit, atque miserrimam efficit servitutem : quia, ut apud Evangelistam Salvator testatur, omnis qui peccat, servus est peccati.17 Propterea quarto de Civitate Dei Augustinus fatetur : Bonus etiam si serviat, liber est; malus autem etiam si regnet, servus est tot dominorum quot vitiorum. Itemque quartodecimo de Civitate Dei : Arbitrium hominis tunc vere est liberum, quum vitiis peccatisque non servit. Salomon quoque in Proverbiorum libro protestatur:18 Justitia elevat gentem, miseros facit populos peccatum. Si enim pœna facit hominem miserum, multo amplius culpa : tanto utique amplius, quo detestabilior est culpa quam pœna. Unde tertiodecimo de Trinitate Augustinus : Velle, inquit, quod non decet, miserrimum est. Et denuo : Sola mala voluntate quisque miser efficitur; sed miserior potestate qua desiderium malæ voluntatis impletur. Et quia peccator vanis inhæret, peccatum finaliter eum qui peccat inanem vacuumque relinquit, dicente Apostolo ad Romanos : Quem fructum habuistis tunc in illis (scilicet in peccatis, quando peccastis) in quibus nunc erubescitis? nam finis illorum mors est.19

Præterea peccatum præcipue gravat peccatorem tempore mortis : facit enim eum dolere de temporalium rerum (videlicet deliciarum, divitiarum, honorum quoque sæculi hujus) quas inordinate dilexit, amissione; facit quoque eum timere de divini judicii districtione, infernali punitione, et dæmonum occursione, qui tunc potissime nituntur peccatorem ad desperationem ac alia mala inducere. Tuncque dolet iniquus quod tempus suum tam infructuose ac vitiose expendit et perdidit; sed hæc est pœnitentia sera. Ad hæc autem post mortem peccata ineffabiliter gravant injustos: quoniam coram justo Dei judicio ostendunt eos confusione ac pœna æterna dignissimos, merenturque audire verbum illud terrificum : Ite, maledicti, in ignem æternum.20 Participatione suffragiorum Ecclesiæ spoliant reprobos; irreparabiliter quoque tenent eos a summo bono et fonte felicitatis aversos.

Postremo, sicut peccata nocent exsistentibus in peccato, ita gravant et eos qui pœnitendo a peccatis se retrahunt. Primo, quia gloriam primæ innocentiæ nunquam recuperant : sicut semel corrupta nunquam erit virgo. Secundo, quia peccata ad temporalem obligant pœnam, videlicet dignam satisfactionem. Tertio, quia retardant a gloria, quam pœnitens non intrabit, donec ab omni reatu maculaque purgatus, ad baptismalem redeat puritatem. Quarto, quia tempus amissum atque præteritum, cum quo sibi præmium conquirere potuit, nunquam recuperabit. Frequenter quoque contingit, quod peccator pœnitens ex pristinorum vitiorum suorum reliquiis manet tepidior in affectu, ad fastidium boni proclivior, ratione obscurior, ad bene agendum debilior, ad resistendum malis fragilior. Eapropter undecimo de Civitate Dei Augustinus disseruit : Mens nostra, cui ratio et intelligentia naturaliter inest, vitiis quibusdam tenebrosis ac veteribus invalida est, non solum ad inhærendum Deo fruendo, sed etiam ad perferendum incommutabile lumen, donec de die in diem renovata ac sanata, fiat tantæ capax felicitatis.

Ex quibus patescit quam insipienter se habeant qui tardant converti, et dicunt se velle post certum tempus omnino converti, interim in suis vitiis permanentes. Non enim rite perpendunt quanta interim damna, nocumenta, pericula incidant.

Proinde peccatum semper pluribus nocet. Primo, ei qui peccat. Secundo, proximis, et toti Ecclesiæ: quia interim proximus scandalizatur, et ipsa Ecclesiæ acies ad standum contra diabolum quodammodo minoratur ac infirmatur in eo qui impie conversatur. Tertio nocet in purgatorio constitutis: quoniam non juvantur tam efficaciter ab injustis sicut a bonis. Quarto nocet damnatis: quia quo plures in infernum descendunt, tanto est illic major horror, ululatus ac cruciatus. Siquidem ibi locum non habet quod dicitur: Solatium est misero socium habere miseriæ. Quinto nocet quodammodo Beatis in patria, per modum subtractionis: quo etenim copiosior est numerus Beatorum, eo præmium accidentale fit majus ex societate felici, uno de felicitate alterius gloriante.

Postremo, ex recidivatione in pristina vitia incurrit peccator plurima mala ac damna. Nam culpa fit gravior ad dimittendum, Jeremia testante: Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas! Vulnus quippe iteratum difficilius tardiusque sanatur. Deus quoque fit difficilior ad placandum; diabolus, fortior ad possidendum: quemadmodum Christus in Evangelio ait, quod tunc vadit diabolus et assumit alios septem spiritus nequiores se, et ingressi habitant ibi, fiuntque novissima hominis illius pejora prioribus. Peccatum etiam fortificatur ad prævalendum rationis judicio, sicut de se loquens asserit Augustinus: Plus valebat malum inolitum quam bonum insolitum. Demum et ipse peccator fit impotentior ad surgendum.

Ecce, mi præcarissime, quanta et quam ineffabiliter mala incurrit homo peccando. Et utique, si ista peccati nocumenta legendo et cognoscendo, vitam non corrigis, peccata non detestaris, puritati coram Deo non instas virtutum; inexcusabiliter culpabilis comprobaris, neque naturalem egregiæ tuæ indolis probitatem id aliquo condecet modo.

Elucescit autem ex his, quam vere ab Augustino dictum sit duodecimo de Civitate Dei: Peccatum nocet naturæ, et per hoc contra naturam est: quo tamen vitio magna multumque laudabilis ostenditur ipsa natura. Cujus enim recte vitium vituperatur, procul dubio natura laudatur: nam recta vitii vituperatio est, quod illo dehonestatur natura laudabilis.

Footnotes

  1. Judæ 13. ↩

  2. Apoc. xiv, 10, 11. ↩

  3. Sap. xvii, 10. ↩

  4. Job xv, 21. ↩

  5. Jer. II, 19. ↩

  6. Prov. XVIII, 3. ↩

  7. Is. XLVIII, 4. ↩

  8. Is. XXVI, 10, juxta LXX. ↩

  9. Prov. II, 14. ↩

  10. Jer. III, 3. ↩

  11. Deut. XXIX, 4. ↩

  12. Ps. XI, 9. ↩

  13. Act. XXVIII, 27. ↩

  14. Apoc. III, 1, 2. ↩

  15. Thren. I, 8. ↩

  16. Ps. I, 4. ↩

  17. Joann. VIII, 34. ↩

  18. Prov. XIV, 34. ↩

  19. Rom. VI, 21. ↩

  20. Matth. XXV, 41. ↩

Chapter 19 of 23