Articulus 15
Contra eos qui amplius timent, vitant et odiunt malum pœnæ quam malum culpæ.
TIMOR est fuga seu detestatio mali. Quo ergo quid pejus est, eo fugibilius et fortius detestandum esse convincitur, quum malum sit timoris objectum. Porro jam patuit quod malum culpæ sit fugibilitatis immensæ.1 Malum autem pœnæ, seu ipsa peccati punitio, vel quæcumque adversitas afflictiva, non est in se absolute malum aut simpliciter fugiendum; sed a Deo juste infligitur, estque ad deletionem peccati et gratiæ infusionem in sæculo isto proficuum, in purgatorio quoque delet peccati reatum, in inferno autem est divinæ justitiæ opus et culpæ ordinativum, quamvis sit ipsi damnato nocivum.
Quum ergo hæc ita se habeant, quam imperfecti, viles et pueriles exsistunt, qui in vita hac potius timent et fugiunt justam pro peccatis suis punitionem, increpationem, confusionem, quam ipsam peccati fœdissimam deformitatem, divinæ sanctitatis offensam ac Dei altissimi inhonorationem! Isti sunt inordinati ac miseri, in quibus divino amori præponderat amor privatus, in quibus major est timor servilis quam filialis; qui plus honorant ac metuunt adspectum judiciumque humanum quam divinum, non verentes agere Deo præsente ac intuente, quod homine judice conspiciente operari formidant. Hi de proprio magis tristantur temporali seu corporali incommodo, damno atque supplicio, quam de Dei offensa, de gratiæ amissione, de animæ suæ læsione. Isti appropinquante aut imminente humano examine atque judicio, emendationem quamdam prætendunt ac simulant; sed eo qui timebatur absente et in brevi ad judicandum ac puniendum non redituro, vivunt ut ante.
Eia ergo, mi prædilecte, Deum sincerissime formidemus, malum culpæ incomparabiliter odiamus, justam punitionem in hoc sæculo cordialiter affectemus hilaterque feramus, damnum animæ seu peccatum magis quam temporalium rerum amissionem aut corporis afflictionem fidelissime defleamus. Postremo hæc omnia implere poterimus, si illud Salomonis efficaciter attendamus: Fili, honora Deum, et valebis; præter eum vero ne timueris alienum. Hinc rursus ait Scriptura: Qui timet Deum, nil trepidabit. Qui timet hominem, cito corruet. Non quod superiores nostros nequaquam metuere debeamus, quum Petrus dicat apostolus, Servi, subditi estote dominis vestris in omni timore; sed quod timendi non sunt ut homines, sed ut Dei vicarii ac ministri, ne propter eorum timorem Deum in aliquo offendamus. Pro gratia adipiscendi perfectionem in isto articulo jam descriptam, misericordissimum Deum indesinenter cordialiterque exora.
Footnotes
-
art. præced. ↩
Chapter 16 of 23