Articulus 20
De infinita misericordia Dei.
DE enormitate, fœditate ac impietate peccati jam dicta sunt multa, et quam art. v et s. vehementer Deus sanctus ac supersublimis inhonoretur peccatis eademque detestetur, utcumque nunc patefactum est. Ne ergo ex horum consideratione quispiam in pusillanimitatem labatur, aut desperatione frangatur, vel nimio mœrore deficiat, seu scrupulositate indiscreta tabescat, aliquid de superincomprehensibili et immensa misericordia Dei dicendum est.
Itaque, sicut bonitas Dei est pura, infinita et superplenissima; ita dulcedo, liberalitas atque clementia ejus est prorsus illimitata, ineffabilis, inexcogitabilis, omnem nostram malitiam, indigentiam miseriamque in infinitum excedens ac superans: incomparabiliter utique amplius quam universa pelagi aqua minimam guttam, aut moles orbis cœlestis minutissimum granum. Nemo ergo vitiorum suorum enormitate desperet : quia per hoc divinæ misericordiæ maximam irrogaret injuriam, increatamque veritatem Dei altissimi vehementissime inhonoraret, quasi minor esset bonitas atque clementia Dei (qui omnibus, quantumcumque iniquis, tamen veraciter pœnitentibus, veniam spopondit et gratiam) quam sua iniquitas.
Denique, nonne superinfinita est misericordia Dei adorandi ac gloriosi, qui omni momento cernit tot peccata committi in sæculo, seque a tot tam ineffabiliter inhonorari, sperni et blasphemari, et tamen conservat eos in esse, bona naturæ atque fortunæ incessanter communicat eis, alit, vestit eos ac providet eis? Imo, quum (juxta præhabita) tam incomprehensibilis sit enormitas peccati mortalis:1 nonne in hoc innotescit magna et mirabiliter infinita pietas Dei, quod unquam dignatur ei reconciliari, aut eum inspicere vel ad suam caritatem et gratiam capere, a quo vel semel mortali peccato offensus est? Et ecce illos a quibus toties tamque gravissimis est peccatis offensus, contemptus, terrenis rebus postpositus, non solum ad veniam, pacem et gratiam dignatur recipere, sed et vicissim incomprehensibili pietate prævenit eos, et corda eorum compunctione interna immutat feliciter ad salutem, omnem cordis duritiam tollens ab eis, et tanta eos gratia implens, ut ubi abundavit iniquitas, superabundet et gratia, atque ex inimicissimis fiant Deo carissimi.2 Non ergo est desperandum de aliquo.
Proinde, ut ait Bonaventura, Deus ex misericordia sua peccatores patienter expectat, benigne revocat, punire et ulcisci dissimulat, a multis periculis liberat, gratiam liberaliter donat, datam multiplicat, multiplicatam conservat, conservatam in cœlestibus præmiat. Denique Deus peccatorem ad se redeuntem hilariter suscipit ad pœnitentiam, cor emollit, offensam cito dimittit, injuriæ post remissionem non meminit. Rursus, ex misericordia dat Deus adversa, ut peccata expurget; dat prospera, ut ad amorem provocet; dat sacramenta, ut meritum accumulet; dat præcepta, ut præmio ditet. Postremo, Deus ex misericordia sua errantes ad se reducit, redeuntes ad se conducit, cadentes erigit, stantes sustentat, perseverantes ad gloriam introducit.
Ecce quanta et quam vere ineffabilis, incomprehensibilis et immensa est Dei nostri clementia, præsertim super electos. Verumtamen ex hac divinæ misericordiæ consideratione nemo audentius peccet, de divina benignitate insipientissime præsumendo. Maledictus namque qui peccat in spe. Nempe quo meliorem atque clementiorem Deum esse cognoscimus, eo intensius ipsum amare debemus, non inhonorare ac spernere. Unde inter desperationem ac præsumptionem sapientiale medium observemus, cum timore sperando, et cum spe timendo, sicque sollicite et amorose coram Deo jugiter conversando.
Footnotes
Chapter 21 of 23