Skip to the text

Articulus 9

De enormitate peccati ex parte beneficiorum Dei.

PALAM est ingratitudinem divino atque humano judicio plurimum reprobari. Quo autem quis alteri plura ac potiora beneficia dederit, tanto iniquius est vicem non rependere, ingratum esse et immemorem; iniquissimum vero est, etiam mala pro bonis exhibere. Insuper, quanto beneficia benefactoris diutius continuantur, frequentius iterantur, liberalius multiplicantur, quo etiam benefactor fuerit altior atque dignior, beneficiatus vero inferior, tanto amplior debet gratitudo adesse, graviusque peccatum committitur dum beneficiatus benefactori ingratus seu inobediens reperitur. Ut igitur nostræ ingratitudinis et inobedientiæ ac peccati malignitas, et item perversitas, clarius pateant, cordialius defleantur, sollicitius emendentur ac caveantur, pensemus munificentiam et beneficia Dei nostri ad nos.

Et quidem in primis, ipse fecit nos, et non ipsi nos.1 Quidquid habemus et sumus, ab ipso processit atque suscepimus: corpus et omnia membra ejus, animam quoque rationalem et universas ejus potentias. Si unum nobis membrum aut potentia animæ una deesset, puta pes, manus, oculus, aut voluntas: quantum contristaremur? quantum eum amaremus cujus pietate et ope recuperaretur et redderetur nobis quod defuit? Cur igitur Deum liberalissimum et beneficentissimum non amamus? cur ei gratias non agimus? cur inobedientes, perversi atque ingrati ei esse non veremur, qui nobis omnia nunc præfata ab exordio nostræ generationis largitus est sine meritis nostris ac precibus? Nonne ipsum esse omnibus est naturaliter amabile, prout libro de Civitate Dei pulchre disserit Augustinus? Porro a Deo, esse, vivere, sentire, moveri, ratiocinari et liberum esse communicata sunt nobis; a conceptionis nostri initio usque in præsens ab innumerabilibus periculis nos præservavit; angelum sanctum unicuique pro custode delegavit continuo; ad sacrum nos Baptisma perduxit, in Baptismo ab omni nos peccato purgavit, gratia atque virtutibus perornavit; peccantibus nobis exuberanti pietate pepercit; hucusque conversionem nostram præstolari dignatus est; et non dubium quin jam multos de sæculo isto tulit æternaliterque damnavit qui minus peccaverunt quam nos, et tamen adhuc jugiter emendationem nostram incomprehensibili exspectavit clementia. Numquid parva aut parvi pendenda sunt beneficia ista? Nonne Deus incessanter benefacit ac subvenit nobis? Ipse equidem in esse conservat nos et omnia quæ habemus; ipse nos vestit ac pascit quotidie; pœnitentibus mox indulget, gratiam quoque amissam et virtutes retribuit; ad bona aliqua nos quotidie excitat ac deducit; per sacram Scripturam omni tempore nos informat; insuper æternam, supernaturalem plenissimamque beatitudinem nobis spopondit ac præparavit.

Ecce, mi amantissime, quanta perversitas, ingratitudo, enormitas est, hunc supersublimem, effluentissimum, indeficientissimum, superbonum benefactorem offendere, abjicere, non curare, non considerare! Ad hæc convenit te vigilanter perpendere singularia beneficia tibi a tuo Creatore collata, qui te donis naturæ non mediocriter decoravit in corpore atque in anima. Etenim quum (juxta Augustinum libro de Civitate Dei) ingeniosum nasci felicitatis sit, et (teste eodem) corporis pulchritudo et facundia dona Dei sint, quamvis his plurimi abutantur; ad quantam gratiarum actionem ac obedientiam obligatus sis Deo prudenter perpende, non inaniter gloriando, vel te alicui præferendo, aut aliquem aspernando, sed peccata tua amplius aggravando, exuberantius deplangendo, demumque sollicitius præcavendo, divinum quoque judicium vehementer timendo, quoniam (sicut Christus protestatur) cui multum datum est, multum quæretur ab eo.2 Imo quo tibi plura a Deo bona perpendis collata, eo in ejus amore amplius debes accendi, perfectius subdi, gratior atque humilior inveniri. Ecce habes a Deo dona naturæ, bona fortunæ, fructus Ecclesiæ: nonne ergo magna et gravia nimis sunt tua peccata, ea præsertim quæ non proveniunt ex infirmitate humana aut ignorantia, sed quæ nosti esse illicita? Vide igitur quam Deo de omnibus his redditurus sis rationem.

Postremo, enormitas peccatorum nostrorum vehementissime aggravatur ex parte beneficiorum Christi, puta eorum omnium quæ pro nostra salute ipse assumpsit, fecit et passus est. Nonne etenim infinita est nostra perversitas, ingratitudo, impietas, dum unigenitum Filium Dei inhonoramus, relinquimus, spernimus, qui pro nostra liberatione se ipsum tam ineffabiliter exinanivit, divinitatis suæ altitudinem usque ad nostræ naturæ parvitatem misericordissime inclinavit;3 qui inter homines tot annis conversari dignatus est, in tanta humilitate, paupertate, patientia, tribulationibus, persecutionibus, tentamentis; qui jejunando, discurrendo, prædicando, flendo, orando, tantum pro nostra laboravit salute; qui (ut Matthæus refert) in cœna novissima corpus suum et sanguinem dedit ineffabili caritate discipulis, nobisque quotidie dignantissime tribuit;4 qui postremo acerbissimam atque turpissimam pro nobis pertulit mortem, tanta quoque pro nostra conversione ad fidem et gratiam fecit per sanctos Apostolos aliosque electos miracula?

Adhuc autem, quo quis alium plus honorat, eo iniquius est eum non rehonorare: imo pravissimum est eum etiam inhonorare, præsertim si auctoritate et virtute præstantior sit. Quoniam igitur per præmemorata beneficia tam naturalia quam supernaturalia, præcipue per Verbi incarnationem et humanitatis suæ glorificationem, Deus genus humanum tam inexplicabiliter honoravit; qui etiam quosdam hominum præelectorum tam excellentissima potestate, sanctitate et gratia adornavit, nosque vermiculos vocare dignatus est (imo et fecit) filios suos, heredes atque amicos, insuper ad summi cœli splendidissimam aulam, angelicæ quoque beatitudinis æqualitatem, provehere repromisit: nonne ineffabiliter enormia sunt nostra peccata, quibus Deum tam benignissimum inhonoramus, offendimus, aspernamur?

Nunc itaque, prædilecte, Deum in omnibus toto cordis zelo colamus ac veneremur, et quidquid valemus, ad ejus reverentiam peragamus; nec tamen aliquid dignum nos agere arbitremur, sed quod plus facere non valemus, cordialiter doleamus: quoniam sicut ipse est immensæ majestatis, ita est infinita reverentia dignus.

Footnotes

  1. Ps. xcix, 3. ↩

  2. Luc. xii, 48. ↩

  3. Philipp. II, 7. ↩

  4. Matth. xxvi, 26-28. ↩

Chapter 10 of 23