Skip to the text

Articulus 8

De enormitate peccati ex consideratione caritatis divinæ, qua Deus prævenit prædilexitque nos.

PRÆTEREA, quo quis alium in dilectione liberalius copiosiusque prævenerit, eo decentius ac justius est eum cordialiter redamare, et eo perversius quoque eum non redamare; perversissimum vero est etiam eum odire, abjicere, spernere, seque ab ipso prorsus avertere, præsertim si constet dilecto a diligente ita se diligi. Itaque, ut iniquitatum nostrarum abominandas ac maledictas malitias efficacius atque sincerius cognoscamus, diligentissime contemplemur quantum et qualiter Deus noster dulcis et rectus prævenerit nos in amore, nec tantum in amore, sed in amore liberalissimo, mere gratuito, purissimo, æterno, dignissimo.1

Et quidem in primis hoc certum est, quod nullus amator creatus tantopere nos dilexerit aut diligat, etiam nec parentes, ut Deus noster suavis et mitis.2 Nempe ex suo æternali ac præveniente ad nos amore, quum nihil essemus, creavit nos, imo ad sui ipsius imaginem similitudinemque plasmavit nos.3 Divinus etenim amor non reliquit Deum sine germine esse. Insuper non dumtaxat naturalibus donis, sed supernaturalibus quoque muneribus nostram naturam multiformiter decoravit. Nam et protoplastos nostros parentes in originali justitia condidit, in paradiso constituit, cunctis hujus mundi viventibus prætulit, eosque, si non peccassent, de paradiso ad regnum transtulisset cœleste sine media morte. Quod totum posteritati eorum conferre disposuit, nisi illi egissent inique. Unde, quamvis tot tantisque bonis simus privati, nihilo minus Deum sic amare debemus ac si eis non privati essemus, quoniam non ex parte Dei privatio contigit.

Præterea, quoniam proprius amoris effectus est unio, itemque communio (amor quippe amato nectit amantem, et bona amantis communia facit amato); si ergo rite ac digne optamus agnoscere qualiter nos Deus noster dilexerit, intueamur qualiter ipse se nobis ac nostræ naturæ conjuxerit. Ecce etenim nonne ipse Unigenitus Dei, Deo Patre volente et Spiritu Sancto cooperante, nostram naturam suæ divinitati univit unione hypostatica, immediata, summa ac intima, qua major aut dignior esse nequivit? Quoniam ergo tam summe ac intime se nostræ naturæ conjuxit, constat quam summe nos præamavit, præsertim quoniam in natura assumpta nobiscum tanto tempore conversari dignatus est. Sed et ipse Pater æternus sic dilexit nos, ut Filium suum unigenitum daret, ut ait evangelista Joannes.4

Qui rursus hortatur: Carissimi, diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos.5 Insuper mentes nostras incessanter sibi conjungit per supernaturalia dona, videlicet, per gratiam gratum facientem, per actualem Spiritus Sancti motionem, per fidem, spem, caritatem, ceterasque virtutes infusas et actus earum. Præterea Deus noster omnia sua, imo se ipsum nobis communicare paratus est.67 Nam oculus non vidit, nec auris audivit, nec cor hominis comprehendere valet quæ Deus suis electis paravit. Etenim se ipsum præparavit eis in præmium: quia ad sui ipsius felicissimam visionem atque dulcissimam fruitionem creavit nos. Et hæc est liberalissima Dei dilectio, quod dando nobis sua dona, simul cum ipsis donis largitur nobis se ipsum, ut ipsum vere, æternaliter atque feliciter habeamus, possideamus, inspiciamus, fruamur.8 Postremo, in tantum nos diligit, ut per Salomonem testatus sit: Deliciæ meæ esse cum filiis hominum.

Nunc ergo, carissime mi, sapienter intende quam enorme, perversum ac indecens sit, hunc talem ac tantum amatorem non redamare, negligere, offendere, parvi pendere, spernere aut odire. Qui autem peccat, vult utique quod Deus non vult; et quod Deus vult, ipse non vult. Non ergo veraciter diligit Deum: quoniam amicorum est eadem velle et nolle. Spernit quoque vilipenditque Deum, cujus præcepta non curat: et ita se prorsus ab ipso avertit, et tam superclementissimo, munificentissimo ac superaltissimo amatori nullam rependit vicem, sed pro bonis retribuit mala, et odium pro amore; Deum quoque, qui se tam familiarem exhibuit sibi, contemnit. Hinc itaque, prædilecte, Deum sincere ac intime diligamus, toto cordis ardore feramur in ipsum, nostrum affectum suæ supersanctissimæ voluntati semper in omnibus conformemus; quod ipse odit, odiamus, et omne bonum et honestum jugiter amplectamur.

Footnotes

  1. Ps. xxiv, 8. ↩

  2. Ps. lxxxv, 5. ↩

  3. Gen. 1, 26. ↩

  4. Joann. III, 16. ↩

  5. Joann. IV, 19. ↩

  6. Cor. II, 9. ↩

  7. Is. LXIV, 4; I. ↩

  8. B Prov. VIII, 31. ↩

Chapter 9 of 23