Skip to the text

Articulus 7

De enormitate peccati ex parte sanctitatis atque justitiæ mentis divinæ.

CONSTAT omni menti bene dispositæ peccati labem tanto amplius displicere, quanto fuerit ipsa sanctior magisque justa. Quoniam ergo mens divina, summa ac adoranda, est puritatis, æquitatis et sanctitatis penitus infinitæ, imo puritas superessentialis, immensa, sanctitas idealis, in se subsistens, incircumscripta, æquitas exemplaris, fontana ; certum quod ipsa peccati deformitatem, impuritatem et maculam infinito detestetur odiatque abominatu ac odio, prout Moyses loquitur : Aversatur Dominus omnem impietatem .1 Hinc igitur sortitur peccatum tortuosissimam atque gravissimam enormitatem, quod est contra divinæ mentis supermundissimam sanctitatem, et interminabilem ejus justitiam. Ipse quoque peccator, qui id amat, eligit, agit, amplectitur, continet, quod Deus usque adeo odit, reprobat ac repellit, infinitam quodammodo deformitatem displicentiamque Dei immensam incurrit.

Denique, quo Deus est sanctior ac justior, eo peccati turpitudo atque deformitas ei est dissimilior. Est autem Deus (ut dictum est) sanctitatis atque justitiæ perfectionaliter illimitatæ. Idcirco peccatum mortale infinitam dissimilitudinem habet a puritate sanctitatis et rectitudine æquitatis Dei altissimi. Hinc quoque in infinitum elongat a Deo : quia, ut nono de Civitate Dei fert Augustinus, nulla est a Deo alia longinquitas quam ejus dissimilitudo. Quumque dissimilitudo causa sit displicentiæ, aversionis ac odii, peccatum mortale æternam ac infinitam meretur displicentiam, aversionem et odium Dei. Ideo æternam meretur damnationem. Unde in infinitum dicitur gravius veniali peccato.

Præterea, quo fuerit aliquid alicui magis naturale, placitum atque conveniens, eo illius oppositum est illi magis contrarium, disconveniens ac displicens. Sanctitas autem Deo glorioso ac summo in tantum est naturalis, quod ipse est substantialiter sanctus, non per aliquod additamentum : ita ut idem omnino sit illi esse et sanctum esse, in tantum ut ejus sanctitas sit ejus essentia. Et ejus essentia est sanctitas supermundissima, simplicissima simpliciterque perfecta, omnis virtutis ac puritatis, primordialis, finalis et honorabilissima ratio. Sanctitas quoque est Deo convenientissima et maxime placita. Ipse namque sanctimoniam requirit ac diligit ; et sanctitati digne jugiterque intentos, sibi familiares, intimos atque carissimos efficit. Elucescit ergo, quod peccati impuritas sit Deo in infinitum contraria, disconveniens et displicens. Ideo cantat Psalmista : Mane adstabo tibi, et videbo quoniam non Deus volens iniquitatem tu es, neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.2 — Simile argumentum est de peccati enormitate ex consideratione divinæ justitiæ : quæ prorsus immensa est, omnisque rectitudinis virtuosæ infallibilis regula inflexibilisque mensura, quoniam justus Dominus, et justitias dilexit, æquitatem videt vultus ejus.3 De quo legitur : Magna et mirabilia sunt opera tua, Domine Deus omnipotens ;4 justæ et veræ sunt omnes viæ tuæ, Rex sæculorum. Quis non timebit te et magnificabit nomen tuum ?

Itaque, quo in æquitate et sanctitate amplius crescimus, eo Creatori, Salvatori et Judici nostro similiores et cariores efficimur. Quo autem vitiis plus fœdamur ac vincimur, tanto dissimiliores ei odibilioresque invenimur, qui ad hoc venit per Incarnationis mysterium in hunc mundum, ut serviamus ei in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus nostris ;5 qui etiam ineffabili caritate atque piissima dignatione ad suæ sanctitatis imitationem nos invitat, dicendo : Nolite contaminare animas vestras, ego enim sum sanctus Dominus Deus vester;6 sancti estote, quoniam ego sanctus sum.

Ecce, mi prædilecte, si ista profunde, frequenter stabiliterque perpenderis, puto quod utique peccati fœditatem, immunditiam, enormitatem odies ac vitabis ; ad confessionem quoque sacramentalem, in qua (secundum Scripturas) omnia lavantur, frequentius festinabis;7 insuper in præsentia supersanctissimi Dei et coram oculis suæ immensæ justitiæ justius, sanctius atque sincerius conversari conaberis.8

Footnotes

  1. Deut. xxv, 16. *injustitiam ↩

  2. Ps. v, 5, 6. ↩

  3. Ps. x, 8. ↩

  4. Apoc. xv, 3, 4. ↩

  5. Luc. 1, 74, 75. ↩

  6. Lev. xi, 43, 44. ↩

  7. Ps. xxxi, 5; ↩

  8. Prov. xxviii, 13. ↩

Chapter 8 of 23