Articulus 6
De enormitate peccati ex parte majestatis et auctoritatis divinæ, quæ in peccato inhonoratur.
QUANTO is in quem peccatur majoris est dignitatis, sublimioris auctoritatis eminentiorisque majestatis, tanto peccatum reputatur enormius: ut si quis offendat episcopum, gravius est quam si peccet in simplicem sacerdotem. Quum igitur Deus, contra cujus legem et contra quem omne peccatum mortale committitur, sit prorsus infinitæ majestatis, incomparabilis dignitatis, superaltissimæ auctoritatis; certissime innotescit quod peccatum ex hac parte sit quodammodo infinitæ enormitatis, atque incomparabiliter gravius omni offensa in puram creaturam ut in talem commissa.
Rursus, quanto præceptor ac legifer fuerit major atque sublimior, tanto enormius judicatur ejus jussionibus non obedire, ejus mandata negligere. Quum ergo præceptor ac legifer noster sit Deus deorum, Dominus dominorum, Rex regum, et princeps universorum, cui (sicut scriptum est) nullus similis est in legislatoribus;12 de quo item legitur, Dominus judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster : constat quod sicut ipse est incomparabilis sublimitatis atque incircumscriptibilis majestatis, sic ejus præceptis non obedire, ea parvi pendere, dissimulare, negligere, sit incomparabilis et quasi immensæ enormitatis, perversitatis et impietatis. Nempe, si grave ac nimis iniquum est, patri carnali, mortali et peccatori non obedire, non acquiescere, non deferre honorem : nonne impiissimum est, Patri spirituum, Creatori æterno, sancto, omnipotenti immortalique Deo non obedire, acquiescere et deferre ?3 Ipse equidem est ille magnus Dominus et laudabilis nimis, cujus magnitudinis (id est perfectionis, dignitatis et gloriæ) non est finis ;4 quem ipse quoque Porphyrius, magnus Platonicus, appellat regem ac patrem deorum, quem et ipsa numina perhorrescunt : quod in libro de Civitate Dei Augustinus a Porphyrio dictum frequenter commemorat.
Denique, quum lex evangelica ab ipso Dei unigenito Filio, vero utique Deo, immediate collata sit, jussa atque proposita ; constat eam diligentissime observandam, ita ut multo enormius sit eam prævaricari, quam fuerat olim legem Moysis transgredi, quæ a Deo proposita est populo, mediantibus angelo ac Moyse. Hinc quippe ad Hebræos ait Apostolus :5 Irritam quis faciens legem Moysis, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur : quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit ?6
Præterea, post cœnam illam sanctissimam novissimam, Christus passioni jam proximus, in ipsa nocte qua tradebatur inter cetera dixit Apostolis : Si non venissem et locutus eis fuissem, peccatum non haberent.7 Quoniam ergo Christus Dominus, rex Messias, jam venit, atque in propria persona locutus est patribus nostris et nobis per ipsos, enitamur ei in omnibus obedire :8 alioqui peccata nostra erunt vehementer enormia. Heu ! quare negligimus ? cur inerti torpore deprimimur ? cur vitiorum sopore tabescimus ?
Ista, mi amantissime, profunde considera, vigilanter perpende, jugiter intuere ; et superexaltati illius universorum Dominatoris offensam abhorre, inhonorationem devita, mandata custodi. Ipse est enim cui (teste Scriptura) exercitus cœli cum reverentiali timore adsistit ;9 cujus iræ nemo resistere potest, sub quo curvantur qui portant orbem ; ad cujus nutum columnæ cœli contremiscunt et pavent. Ecce enim cœlum et cœli cœlorum, abyssus universaque terra, et omnia quæ in eis sunt, in conspectu Dei commovebuntur :1011 et tamen insensatum cor hominis non formidat, et ejus offensam non metuit, qui nullum peccatum relinquit inultum, ac pro uno mortali peccato æternum infligit tormentum.12
Footnotes
Chapter 7 of 23