Skip to the text

Articulus 10

De enormitate peccati ratione divinæ præsentiæ omnia intuentis.

HOC præterea auget gravitatem peccati accumulatque contemptum mentis nostræ in Deum, quod in conspectu atque præsentia Creatoris, Salvatoris ac Judicis nostri peccare audemus. Ipse etenim Deus noster omnipotens universa præterita, præsentia et futura, clarissime, æternaliter et infallibiliter contemplatur, pensat, discernit, quemadmodum sanctus Job profitetur: Nonne Deus considerat vias meas, et omnes gressus meos dinumerat?1 Et denuo loquens Deo: Posuisti (inquit) in nervo pedem meum, et observasti omnes semitas meas, et vestigia pedum meorum considerasti.2 Unde apud Jeremiam habetur: Fortissime, magne, potens, Dominus exercituum nomen tibi; magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu, cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas.3 Nonne judex terrenus, homo mortalis, reputaret grandem sibi injuriam contumeliamque inferri, si quis subditorum suorum in ipsius præsentia et adspectu transgrederetur ejus præceptum? Quanto magis summo, cœlesti æternoque Judici magnam irrogamus inhonorationem atque injuriam, dum in ejus adspectu, qui vere ubique præsens, imo præsentissimus est, universaque implet, dijudicat, ponderat, peccare non formidamus?

Hinc igitur, mi amande, divinam semper præsentiam cogita, divini vultus adspectum honora, divinæ mentis puritatem ubilibet venerare; et quod coram homine honesto ac probo agere verecundareris, coram Deo altissimo agere erubesce: imo coram sanctitatis ejus præsentia cogitare aut desiderare non audeas quod coram viro bono ac sapiente loqui metueres.4 Deus quippe intuetur intima cordis; et quod hominibus sunt verba oris, hoc Deo sunt cogitationes cordis; rursus, quod terreno judici sunt opera exteriora penes quæ judicat, hoc Deo metuendo ac justo sunt desideria ipsa interna, qui affectum pro effectu seu opere recipit. Nimis infelix, vilis atque injustus est, qui hominum magis quam Dei honorat præsentiam metuitque judicium. Non ergo id tibi, carissime meus, unquam conveniat; sed illud sancti Eliæ ubique et semper mente revolve: Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie.5 Itaque, sicut ait Boetius, magna nobis indicta est bene agendi necessitas, quoniam ante oculos Judicis cuncta cernentis omnia agimus.

Footnotes

  1. Job xxxi, 4. ↩

  2. Job xiii, 27. ↩

  3. Jer. xxxii, 18, 19. ↩

  4. I Reg. xvi, 7. ↩

  5. III Reg. xvii, 1. De Consolat. lib. v, pros. 6. ↩

Chapter 11 of 23