Articulus 22
Quomodo habere se debet, qui ad perfectionem cupit pertingere.
QUICUMQUE internæ puritati ac sanctitati optat studere, veramque perfectionem attingere, primo omnium debet se totamque conversationem suam in vera humilitate ac divino timore fundare.1 Deus namque superbis resistit, humilibus vero dat gratiam tanto pleniorem quo profundiorem habuerint humilitatem. Et rursus ait Scriptura : Si non in timore Dei teneris te instanter, cito subvertetur domus tua.2 — Secundo debet venialia peccata quasi mortalia abhorrere ac fugere, quantum possibile fuerit, eo quod venialia incrementum gratiæ, caritatis fervorem sanctitatisque munditiam modo præinducto impediant. — Sed quoniam sine venialibus esse et vivere non valemus per tempus notabile, tertio debet vitam suam omni die et nocte frequenter ac diligentissime considerare, venialia deplorare, punire, seque in omnibus dijudicare, humiliare ac spernere ; aliorum autem facta non debet curiose observare aut judicare. — Quarto debet in omnibus quæ agit oculum circumspectionis habere, actualiterque attendere et curare ne Deum aliquo modo offendat. Quum enim in actibus humanis individualibus non sit indifferens, ut S. Thomas affirmat, ita quod omnis actus hominis ex rationis deliberatione procedens, est bonus ac meritorius, vel malus moraliter ac demeritorius ; certum est quod nisi quis in universis quæ agit circumspecte omnino se gerat, multa venialia incidet. Ideo scribit ad Timotheum Apostolus : Sine præjudicio (id est prævio discretionis judicio) nihil facias.3 In Ecclesiastico quoque conscriptum est : Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.4 In omnibus ergo pensandum est an liceat, an expediat, an prosit : an liceat quoad Deum, an expediat ad proximi ædificationem, an prosit ad meritum ipsi qui operatur. Qui talis est, semper omnique loco timorate se habet : qualis fuit sanctus Job : Verebar. (inquiens) omnia opera mea, sciens quod non parceres, Domine, delinquenti.5 — Quinto debet omni custodia cor suum custodire, ne aliqua cogitatio vana vel affectio inordinata in eo moretur.6 — Sexto debet sibi in consuetudinem vertere ut sive comedat, sive bibat, sive se vestiat, vel quidquid foris peragat, aut laboret, aut alios audiat aut aliis ipse loquatur, semper (quantum gratia auxiliante potuerit) cor suum levet ad Deum, et intra se aliquid divinum revolvat, dicendo mentaliter, Cor mundum crea in me, Deus, et cetera quæ devotioni suæ dulciora convenientioraque fuerint.7 Præsertim vero debet Deum incessanter precari pro gratia ampliori et cordis custodia. — Septimo debet in omnibus sincerissimam intentionem habere, Dei venerationem ferventer zelando, magis quam proprium meritum aut præmium cogitando. — Octavo debet in omni adversitate et corporis afflictione cordialiter jucundari, in quantum hæc sibi proficua sunt quantum ad Deum.
Verum, quoniam ingratum est Spiritui Sancto quidquid ei obtulerimus, neglecto eo ad quod tenemur, debet in primis debita sua reverenter Deo persolvere, utpote orationes vel Horas, verba divina ac sacra distincte pronuntiando, corde tenus advertendo, et quasi cum gustu mentis velut ex proprio affectu ea formando, si tamen sensum verborum intelligat : alioqui cor suum ad Deum salubriter erigat, ejus bonitatem, pietatem ac beneficia contemplando. — Postremo, ad devotionis excitationem valet subinde tunsio pectoris, prostratio corporis, oculorum ac manuum ad cœlos levatio.
D Hæc, amantissime frater, ruditer celeriterque, prout occurrit memoriæ et Deus ipse (a quo omne effluit bonum) dare dignatur, tibi describo, ut ad perfectionis amorem cor tuum inflammetur, et qualiter eam adipisci possit, agnoscat. Vere enim, si naturalibus donis tibi divinitus ingeminatis sapienter fueris usus, cum mira facilitate ad singularem perfectionem pertinges. Idcirco vehementer hortor et cupio ut affectus tuus circa ista terrena sit ordinatus, temporales divitias non amplius appetendo quam necessitas exigit, temperata vita requirit, interiorque animæ tuæ profectus in spiritualibus postulat. Ait enim nono de Civitate Dei Augustinus : Incorporali, æterno et incommutabili bono est anima hominis tanto dissimilior, quanto rerum temporalium mutabiliumque cupidior. Sed et carnis delectationes impuras penitus asperneris: quia, ut secundo de Trinitate loquitur Augustinus, anima rationalis tanto spiritualior, mundior ardentiorque efficitur, quanto amplius carnalibus moritur. Denique quanto anima tua corpore tuo exstat præstantior, tanto diligentius interiorem ornatum virtutum spiritualesque divitias ames, quæras et congreges, quam exteriorem corporis aut vestitus decorem, non hominibus complacere desiderans, sed Creatori, Salvatori ac Judici tuo præmetuendo, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus. Amen.
FINIS TRACTATULI DE GRAVITATE ET ENORMITATE PECCATI.
Footnotes
Chapter 23 of 23