Skip to the text

Articulus 17

Quod peccati enormitatem in hac vita plene comprehendere non valemus.

QUEMADMODUM vicesimo primo de Civitate Dei loquitur Augustinus, ideo pœna æterna quæ pro temporali peccato infligitur, dura et injusta sensibus videtur humanis, quia in hac vita mortali deest nobis ille altissimæ atque purissimæ sapientiæ sensus quo sentiri possit quantum nefas in prævaricatione committatur. Jam quippe multipliciter est ostensum peccati enormitatem tanto consistere ampliorem, quo major est Dei bonitas, cui in peccato res caduca præfertur;1 itemque quo sublimior Dei majestas atque auctoritas, quæ per peccatum inhonoratur; quo etiam major est sanctitas Dei et æquitas, quæ peccati fœditatem abominatur; itemque quo major est caritas Dei ad nos, et quo plura ac potiora sunt ejus beneficia super nos. Quoniam itaque divinæ bonitatis immensitatem, divinæ majestatis incircumscriptibilem sublimitatem, divinæ sanctitatis et æquitatis mundissimam infinitatem, magnitudinem quoque divini amoris beneficiorumque ejus super nos in hac carne mortali comprehendere non valemus, imo nec satis limpida acie contemplari; certum opinor quod peccati enormitatem plene in hoc statu cognoscere nequaquam possumus. Hinc viri perfecti atque sancti, quanto in sæculo isto Deum sincerius atque sublimius contemplabantur, et ea ex quibus peccati enormitas perpenditur ac gravatur (de quibus jam scripta sunt plura), mente divinitus plus illustrata et uncta diligentius intuebantur, eo se ipsos amplius despexerunt, humiliaverunt, castigaverunt, peccataque sua, etiam minima ac venialissima, vehementissime ponderaverunt, planxerunt ac correxerunt.

Denique unum peccatum aggravatur ex alio. Quum ergo cogitationum, affectionum, locutionum, commissionum et omissionum nostrarum peccata sint adeo multa, saltem venialia, quod mentis nostræ cognitionem ac numerum superant et evadunt; certum est quod vitiorum nostrorum enormitatem intelligere non possumus nisi ex gratia valde singulari utcumque. Ideo scriptum est: Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, Domine, et ab alienis parce servo tuo.2 Hinc utique quidquid adversitatis evenerit nobis, merito cum omni gaudio patientissime sustineremus pro peccatis nostris occultis, latentibus, multis ac magnis. Sed quoniam peccatorum nostrorum enormitatem non ponderamus, non satis humiliamus coram Deo cor nostrum; nec in adversis gratias agimus Deo, qui quos amat, arguit et castigat, sed impatientia victi, ad inordinatam tristitiam ac pusillanimitatem prolabimur.3

Amplius, cetera paulo ante descripta peccatum gravantia tam ex parte peccantis, et objecti seu materiæ circa quam versatur peccatum, quam finis ac circumstantiarum, sunt tot et tanta in speciali, quod nemo nostrum omnia ea cognoscere potest distincte.4 Ideo peccatorum nostrorum gravitatem plenarie intelligere non valemus. Sed nos ipsos in infinitum humiliare debemus, divinamque jugiter invocare clementiam, atque in sola Dei misericordia respirare, dicentes cum vero pœnitente: Comprehenderunt me iniquitates meæ, et non potui ut viderem;56 et rursus: Iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et peccata nostra creverunt usque ad cœlum.

Postremo, etsi impietatum nostrarum enormitates plene comprehendere nequeamus, tamen quod vere tam incomprehensibiliter sint enormes, clarissime innotescit ex pœna illa infernali acerbissima, sempiterna, quam justus Deus pro uno mortali infligit peccato: qui tamen etiam in inferno misericordiam miscet justitiæ, puniendo citra condignum. At vero tanta est peccati mortalis quantumcumque parvi enormitas, quod nulla creatura est Deo tam cara in toto universo mundo, quin eam odiret æternaliterque damnaret pro uno peccato mortali, si finaliter deprehenderet eam in illo. Adhuc, tanta est peccati enormitas, quod facit peccantem Deo eatenus displicentem, ut omnium bonorum quæ ante peregit, Deus ipse non recordetur, sicut in Ezechiele Dominus justus judex testatus est: Si averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem, omnes justitiæ quas fecerat non recordabuntur.7 Itaque qui stat, videat ne cadat;8 nemo securus est, et beatus homo qui semper est pavidus.910 Amplius, quam incomprehensibilis sit peccati enormitas hinc potest attendi, quod pro humani generis peccato satisfacere illudque auferre nulla pura creatura fuit idonea, sed ipsummet Unigenitum Dei, verum immensumque Deum, decuit et modo quodam oportuit incarnari, et pro hominum redemptione a peccati reatu pati ac mori.

Si ista, mi amantissime, rite pensaveris, peccata abhorrebis, deflebis ac fugies, teque coram divinæ majestatis præsentia timorate habebis.

Footnotes

  1. art. V et S. ↩

  2. Ps. xviii, 13, 14. ↩

  3. Apoc. III, 19. ↩

  4. art. XI-XIII. ↩

  5. Esdr. IX, 6. ↩

  6. Ps. XXXIX, 13. ↩

  7. Ezech. XVIII, 24. ↩

  8. I Cor. x, 12. ↩

  9. xxviii, 14. ↩

  10. Prov. ↩

Chapter 18 of 23