Articulus 5
De enormitate peccati ex parte bonitatis divinæ, cui peccator peccando præfert bonum caducum atque mutabile.
SICUT quarto de Divinis nominibus capitulo egregius ille theologorum princeps, divus Dionysius, edocet, Dei natura est bonitas, haud dubium quin pura, perfecta et infinita. Porro natura entis non potest in ipso esse minorata, sicut in Summa contra gentiles Thomas eleganter deducit. Idcirco quidquid ad bonitatis plenitudinem, desiderabilitatem, excellentiam pertinet, id divinæ et increatæ bonitati cum infinita perfectione atque immensa et superpræstantissima elegantia competit. Unde Deus supervoluptuosissimus et æternus, est summum, superexaltatum et incomparabile bonum, in quo est universorum bonorum omniumque pulchrorum ac desiderabilium incircumscriptibilis plenitudo, incomprehensibilis et superessentialis perfectio ; a cujus bonitate, amabilitate ac desiderabilitate in infinitum prorsus deficiunt omnium rerum creatarum bonitates, diligibilitates ac appetibilitates. Quum itaque talis et tanta sit bonitas Dei, nonne irrationabilissimum atque insanissimæ prorsus est stultitiæ, aliquam bonitatem seu rem creatam, variabilem et caducam ei præferre, hanc plus amando, quærendo, optando, honorando sive colendo, quam illam quæ est omnis boni idea, exemplar et ratio ? Sed, ut dictum est, in peccato mortali bonum creatum, mutabile, dependens et indigens, bono divino, immenso, independenti simpliciterque perfecto præfertur, per inhæsionem finalem et ampliorem affectionem fortioremque conversionem mentis ad hoc bonum creatum. Itaque ex hac parte peccati enormitas magna profecto est et pene ineffabilis ; et ipse peccator inexplicabilem inhonorationem atque injuriam infert superbono, superamabili et superappetibili Deo, cujus bonitatem in tantum parvi pendit, spernit et abjicit, ut præferat ei bona ista terrena, caduca, mundana, vanissima.
Jam nunc profunde ac sapienter considera ista, mi prædilectissime frater, et respice quam vanæ, perversæ, fœdæ, viles atque stultissimæ sint mentes eorum qui vitiis gulæ et luxuriæ vacant :1 quoniam alimenta ista carnalia, carnemque mox morituram, fœtentem et sordibus intus repletam, supermundissimæ divinitati et superinfinitæ bonitati Creatoris sui præferunt, prædiligunt, præhonorant. Pariformiter infelices, viles, vani insipientissimique censendi sunt avari, qui argentum et aurum, terram albam et rubeam, quæ non sunt nisi quædam peritura metalla, Deo præponunt; qui domum, agrum, ceterasque terrenas divitias salutem potius impedientes quam promoventes, superopulentissimo bonorum omnium fonti, summo ac felicissimo præferunt Deo, primo, vero adorandoque bono, infinitis divitiis pleno. Similiter vani, insensati atque miserrimi sunt superbi, ambitiosi, humani honoris, transitoriæ laudis, inanis gloriæ cupidi, qui propriam laudem, venerationem ac gloriam, honori, laudi et gloriæ Dei sublimis et benedicti præponere non verentur; qui hoc quod soli sancto, summo immortalique debetur, sibi, quum sint vitiosissimi et statim utique morituri, volunt cupiuntque impendi. Unde fures sunt divini honoris, et item sacrilegi, omni confusione atque æterna damnatione dignissimi.
Hinc ergo, mi care, ad hoc bonum æternum, divinum, immensum, semper sit cor tuum conversum, ejus honorem et gloriam semper desidera, ipsum præ omnibus ama, cole et honora, et contra ejus honorem, amorem et cultum, nil terrenum, nil caducum, nil mundanum aut vanum digneris adspicere, amare, requirere, vel tenere, ut vere et digne psallas cum Sancto: Nonne Deo subjecta erit anima mea?2 ab ipso enim salutare meum: nam et ipse Deus meus et salutaris meus, susceptor meus; non movebor amplius. Et quod rursus ibidem Psalmista dicit: In Deo salutare meum et gloria mea; Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.3 In ipso omne bonum copiosissime invenis. Si potestatem desideras, omnipotens est. Si sapientiam quæris, sapientiæ ejus non est numerus.4 Si pulchritudinem appetis, pulchritudinis ejus nullus est finis.5 Si delicias cupis, delectationes in dextera ejus usque in finem. Si honorem, laudem, gloriam affectas, ipse glorificantes se glorificat in æternum.67 Denique diligentes se diligit, timentes se exaudit, sperantes in se salvat.8
Quemadmodum autem peccatum mortale caritati divinæ omnino repugnat eamque tollit, sic veniale divinæ caritatis fervori et perfectioni adversatur.9 Ne ergo in nobis amor Dei tepescat aut minoretur, etiam venialia diligentissime (quantum fieri potest) vitemus, deploremus et emendemus, quatenus in Divinitatis sancto amore quotidie ferventiores efficiamur. At vero, sicut (juxta inducta) mortale peccatum committitur dum creaturæ magis quam Creatori inhæretur, sic veniale peccatum incurrimus dum rei creatæ inordinate afficimur, tamen citra Deum.
Footnotes
Chapter 6 of 23