Articulus 19
De nocumentis et effectibus peccati venialis.
QUIUSDAM satis videtur, si a mortalibus peccatis abstineant, infernaliaque tormenta evadant. Unde venialia vitare non enituntur, nec diligenti cordis insistunt custodiæ, nec ad perfectionem feruntur; sed cum quadam mediocritate Deo servire contenti sunt, non cum metu, tremore atque timore suam ipsorum operantes salutem juxta apostolicum documentum. Isti sunt plurimum imperfecti, et sæpenumero damnabiliter fallunt se ipsos ac pereunt, non attendentes peccatorum venialium nocumenta, et quod mortale nequeat evitare, qui venialia abjicere non conatur, Salomone dicente: Qui spernit modica, paulatim decidit. Unde, secundum Hugonem, talium conversatio est plerumque periculosior quam eorum qui graviter peccant: non quod in se ipsa deterior sit, sed quia interdum difficilius convertuntur, et non putantes se in peccatis esse mortalibus, mortalibus contabescunt. Hinc, secundum Gregorium, aliqui in peccatis minoribus tanto periculosius jacent, quanto illa minora sunt. His quippe timendum est valde quod in Apocalypsi loquitur Christus: Scio opera tua, quia nec frigidus es,
Philipp. II, 12.
Eccli. XIX, 1.
Apoc. III, 15, 16.
Jer. II, 36.
Luc. XI, 26. nec calidus. Utinam frigidus esses, aut calidus. Sed nunc quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.
Ut ergo, mi amantissime, ad plenissimam emendationem te dones, et minora sicut majora vites peccata, de venialium peccatorum nocumentis atque effectibus modicum tangam.
In primis igitur, Gregorio teste, sicut peccatum mortale obtenebrat, sic veniale mentem obscurat, et quodammodo maculat. Internam namque animæ pulchritudinem minuit, rationisque lumen partim offuscat, sicut et modici pulveres in oculum corruentes. — Secundo, veniale peccatum ad pœnam obligat, vel in præsenti, vel in purgatorio aut in inferno luendam : nullum enim malum relinquitur impunitum. Sed pœna pro veniali in hoc mundo perpessa aut patienda, quasi incomparabiliter minor est pœna illa quæ in purgatorio ei debetur. In inferno autem, propter mortale cui adjunctum est, æternaliter puniri asseritur. — Tertio, veniali potestas animæ ad bona lassatur ac retardatur, quoniam aliqualiter onerat eam. — Quarto, fervorem caritatis diminuit, sicut modica aqua in ignem projecta, ignis minuit caliditatem. — Quinto, veniale perfectionis adeptionem tanto plus impedit quanto minus vigilanter vitatur ac deploratur. Idcirco et multi religiosi ad veram perfectionem parum propinquant, vel nunquam attingunt, quoniam venialia cum incessabili diligentia non declinant, nec mentem suam in divinæ æternæque lucis præsentia semper timorate constituunt, imo facilius ad inania resolvuntur. — Sexto, familiaritatem mentis cum Deo, spiritualemque illam secretam consolationem Spiritus Sancti et gustum bonitatis divinæ non modice impedit, nisi quis quotidiano fervore venialia ista deploret, castiget, exstirpet. — Septimo, retardat a gloria, quam nemo ingreditur nisi ab omni venialium culpa pœnaque plene mundatus. — Octavo, sicut in præsenti caritatis fervorem perfectionisque incrementum diminuit, ita in patria felicitatis præmia aliquo modo minorat : non illa quæ jam caritati et bonis debentur operibus, sed quæ deberentur si venialia non fierent, quia tunc opera ex ferventiori caritate procederent. — Nono, venialia ad mortalia prædisponunt, nisi digne jugiter emendentur. — Decimo, facit tempus infructuose ac negligenter expendi, possentque maxima bona fieri interim dum venialibus peccatis sumus intenti.
Præterea, sicut ad remissionem mortalium requiritur detestatio vitii, cum voluntate de cetero abstinendi; sic et veniale in hac vita non dimittitur, nisi proposito et actu deseratur.
Itaque his venialium nocumentis effectibusque pensatis, retrahere ab eis, quemadmodum vera postulat ratio.
Chapter 20 of 23